صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

facete respondent, puellas aliud in ore, aliud in pectore habere, ideoque hunc ipsum, quem palam carpant, tacite optare (v. 39-49.). Comparant puellae virginem intactam cum flore in horto secreto nascente, qui, quamdiu in honore suo intactus et intemeratus superbiat, mirifice pueris puellisque placeat ;at puellam libidine contaminatam similem esse canunt flori decerpto et iam iam flaccescenti, quem nec pueri nec puellae curent (v. 49–59.). Vim elegantissimae comparationis infringunt iuvenes alia ex re agresti petita imagine. Puellarum nimirum conditionem respondere potius aiunt conditioni et naturas vitis, , quae, si in nudo arvo nascatur inculta, nec in altum exsurgens mites uvas demittat, nullius pretii haberi soleat ab agricolis, eamdem vero, si ulmo̟ maritata foecunditatem promittat, ab iisdem maxima cura coli; et plane ita se habere cum puellis innuptis et nuptis, illas senescere steriles et incultas, kas caras et iucundas esse viro et parentibus. (v. 59 usq. ad fin.) Uterque nunc chorus, ut supra in ultima stropha Hymni in Dian. Carm. XXXIV. ubi vid. nos ad v. 1. ( puellarum enim chorus, aeque ac nupta marito, victus iam cessisse videtur puerorum choro,) se convertit ad nuptam, eamque, ut virginitatem, cuius partem aliis concedendam iure sibi vindicare possint parentes, in mariti amplexibus lubens iam deponat, graviter hortatur. Singulares et divinae huius carminis dotes percipi potius a lectoribus, quam vana declamatione a me describi et extolli debent, quas qui hebetioris ingenii percipere non possunt, ab omni veterum poëtarum lectione arcendos puto. Est autem hoc carmen nuptiale ex amoebaei carminis genere, cuius lex, ut Heyne praecipit in Argum, ad Virgil. Eclog. III, haec est, ut is, qui respondet, eisdem versibus et numeris aut contrarium aut maius aut pulchrius aliquid dicat, aut ulla ratione simile quid subiiciat; nec dubito, quin idem latiore significatione recte quoque vocari possit epithalamium. vid. nos in Argum. ad Epith. Manl. et Iul. - In quas nuptias hoc carmen scriptum sit, vix ullo argumento satis firmo probari potest; multi ad easdem Iul. et Manl. nuptias cum superiore referunt: Corradinus praeposuit adeo hoc carmen superiori et cum illo coniunxit, sed haud dubie, quod numquam certe sciri potest, nec illud scire multum refert, nescire velle praestat. – Ceterum hoc carmen studiose imitati sunt tam veteres quam recentiores, et a multis in patriam lingaam translatum est,

V

IV VENE S.

esper adest, Iuvenes, consurgite, vesper Olympo Exspectata diu vix tandem lumina tollit.

Surgere iam tempus, iam pingues linquere mensas: Iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

PVELLA E.

Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra, Nimirum Oeteos ostendit noctifer ignes.

Sic certe, viden' ut perniciter exsiluere?

5

V. 7. Nimirum Eoos ostendit noctifer imbres Veuet. Stat. Nimirum aethercos ignes Griph. Muret. vetus lectio MSS. fuit nimirum haec (vel hoc) eos ostendit Noctifer imber, unde Statius ex ingenio proposuit:

V. 1. Vesper adest, Iuven. consurgite, cogita unum ex iuvenibus prae aliis forte Hesperi ortum animadvertentem subito iam appellare ceteros et ad cantum nuptialem solemni modo et certamine cum puellis mox instituendum evocare. vesper Olympo Exspectat. d. vix tandem lum.tollit, ornate et sublime pro vulgari: tamdem aliquando Hesperus oritur. tollit lumin. extollit et profert rutilantem splendorem. Simili modo Vesper lumina accendere dicitur apud Virgil. Georg. I, v. 251. aliam surgentis Hesperi descriptionem vid. apud Claudian. Carm. XIV, v. 1, 2. (p. 162, edit. Gesner.)

V. 3. Surgere iam tempus. voci tempus gerundii loco subiungitur infinitivus, de quo loquendi genere multa exempla congessit Drackenborch. ad Liv. III, 4, 9. Tom. I, p. 545. mensas pingues, in quibus epulae pingues et opimae appositae

sunt,

V. 4. dicetur Hymenaeus. observa syllabam brevem ante sequentem vocem aspiratam, praecipue ante vocem Hymenaeus, passim a poëtis produci. sic infra Carm. LXIV, v. 20. Virgil. Aeneid. X, v. 720. et saepe alibi. V. 5. Hymen o Hymen. etc. cf. ad Carin. LXF, 4.

V. 6. consurgite contra. consurgere est verbum militare, quod saepe apud Livium de impetu hostili dicitur.

V. 7. Nimirum Oetacos ostend. Noctif. ign. h. e. scilicet ortus iam est Hesperus, cuius igneus splendor inde a monte Oeta in conspectum venit. Noto enim poëtarum more sidera montibus oriuntur et occidunt. cf. Virgil. Aeneid. II, v. 801. et alia, quae in hanc rem ibi collegit exempla Cerda. Factum autem est, ut veteres poëtae ex antiquiore aliquo carmine, quod in tractibus illis, qui sub Oeta sunt, scriptum erat, hanc formulam retinerent, et ortum Hesperi, qui a Locris in

Non temere exsiluere: canent quod visere par est.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

IV VENES.

10

Non facilis nobis, aequales, palma parata est: Adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt. Non frustra meditantur: habent memorabile quod sit Nimirum Oelaeas obtendit Noctifer umbras. Scaliger: Nimirum Oceano se ostendit Noctifer imbre, Meleager: Nimirum choréas ostendit Noctifer igneas. Sed nostra lectio, quam Vossius ex vetustissimo libro Thuanaco produxit, egregie confirmatur loco Virgil. Eclog. VIII, v. 3o. V. 8. post certe excidisse putat Statius est, quod in uno MS. tres litteras hic erasas fuisse animadverterit. V. 9. Cavent quo visere parent, vetus scriptura teste Scaligero, et sic est in libro Comelin. Papyr. Pal. et tribus antiquissiis edit. unde vario modo hic locus correctus et excusus fuit, canent quos vincere par est Gryph. Muret. canent quod vespere par est Meleager. canent quod vincere par est edit. Cantabrig. addita explicatione: carmen victoria dignum canent quo vincere par est receptum est ex quibusdam edit. vet. in edit. Gotting. et Bipont. Vossiana lectio, quam dedimus, iam est in excerptis Thuanaeis. V. 12. requirant omnes edit. antiquiores. Statius autem ex corruptis lectionibus, quas in duobus MSS. invenerat, vario modo hunc versum restituere molitus est, vult enim vel: Aspice quae innuptae secum ut meditata requirunt, vel Aspicite innuptae quaeso ut meditata requirunt, vel Aspice quae innuptae secum ut meditamina quaerunt, vel Adspicite innuptae quaeso ut meditamina quarerunt. profecto hae sunt epulae dubiaé!

praecipuo cultu habebatur, et in nummis Locrorum frequenter visitur, ab Oeta repeterent. Oeta sive Oeteus mons fuit Graeciae et limes Thessaliae ab austro, cuius iugum ab oriente versus occidentem porrigitur. vid. Strab. IX, p. 639 et 655, edit. Almeloven. Iis itaque, qui totum illum tractum habitabant, Veneris seu Hesperi stella, quoties post solis occasum in conspectum veniebat, ab Oetaeis montibus oriri videri debuit. Haec fere sunt, quae egregie ad locum nostrum illustrandum iam observavit Heyne ad Virgil. Eclog. VIII, v. 3o. et ad Tibull. in Observat. p. 153, edit. nov. cf. Vossius.

[ocr errors]

V. 8. vid. de hac formula supra LXI, v. 77

V. 9. Non temere, h. e. non sine praemeditatione. quod visere par est, quod visu et auditu dignum est. nam videndi verba ad omnes sensus referuntur; huic respondet mox sequens (v. 13.) memorabile quod sit.

V. 12. innuptae secum ut meditata requir. h. e. quam curiose repetunt et promere student, quae diligenter antea puellae secum commentatae et meditatae sunt. meditata passive, ut oratio meditata Tacit. Annal. XIV, 55, 1. et carmen meditatum apud Plin. Panegyr. c. 3. ubi vid. Schwarz p. 6.

Nec mirum: tota penitus quae mente laborent.
Nos alio mentes, alio divisimus aures.
Jure igitur vincemur. Amat victoria curam.
Quare nunc animos saltem committite vestros:
Dicere iam incipient, iam respondere decebit:
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

PVELLAE.

Hespere, qui coelo fertur crudelior ignis?
Qui natam possis complexu avellere matris,
Complexu matris retinentem avellere natam,
Et iuveni ardenti castam donare puellam?
Quid faciant hostes capta crudelius urbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

15

20

25

V. 17. convertite vestros Vossius. V. 20. quis coelo perperam in quibusdam, nam saepissime a bonis scriptoribus qui pro quis ponitur. vid. Drackemborch. ad Liv. I, 7 ad verha: rogitat qui vir esset. adde Ducker. ad Florum I, c. 18 et Schwarz ad Plin. Panegyr. c. 74. p. 366. pro fertur in nonnullis exstat lucet, quod haud dubie ex v. 26. intrusum est. sed quemadmodum in hoc versu lucet melius convenit rộ iucundior, ita in

V. 14. Nec mirum, h. e. nec Euripid. Phoeniss. v. 728. ti užv mirum adeo videri debet, si me-için tuhix. morabile quid profertur ab iis, quae toto animo et omnibns intentis viribus in eo laborant.

V. 15. Nos alio mentes, alio divis. aur. nos aliis rebus, quibus simul aures et animum praebemus, districti et distenti tenemur. animus divisus, qui pluribus rebus et cogitationibus eodem tempore occupatur. Virgil. Aeneid. VIII, v. 20. Atque animum celerem nunc huc nunc

diidit illuc. Similiter apud Ovid. Remed. v. 443. mens bipartito secta dicitur de eo, qui biaas simul amat puellas.

V, 16. Amat victor. cur. Sic

CATUL. Carm.

V. 17. committite nimirum cum puellarum animis, h. C. componite; translatum a gladiatoribus, qui committi vel componi cum adversariis dicebantur.

V. 20. qui pro quis. vid. Var. Lect. fertur. h. e. volvitur, circumfertur.

V. 21. Ex instituta comparatione cum loco simillimo in Epithal. Iul. et Manl. v. 56. seqq. non sine voluptate animadvertes, quam pulchre eamdem sententiam poëta variaverit.

V. 22. retinentem sc. se, h. e. reluctantem, aegre se avelli patientem. Y

IVVENES.

Hespere, qui coelo lucet iucundior ignis? Qui desponsa tua firmes connubia flamma, Quod pepigere viri, pepigerunt ante parentes, Nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor, Quid datur a Divis felici optatius hora?

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

PVELLAE.

Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.

*

*

Namque tuo adventu vigilat custodia semper.
Nocte latent fures, quos idem saepe revertens,

30

nostro versu magis respondet fertur võ crudelior. V. 28. Quae pepigere viri liber Memmii teste Passeratio, Voss. et editor. Cantabrig., sed nostra lectio, quia est difficilior, ex lege critica pracferenda est. V. 32. varie et corrupte hic versus legitur in MSS. Statii, qui inde tentat: Hesperus e nostris aequalibus abstulit unam, vel Hesperus e nostris aequalem hine abstulit unam. in margine edit. Gryphı. adscriptum fuit Hespere, quis nobis aequalem hanc abstulit unam. * * * hic quaedam excidisse iure iam suspicati sunt Statins et Scaliger, quamquam Vossius omnia recte se habere putaverit; non habet enim, quo referatur sequentis versus particula namque; ego hanc fere sententiam desidero: Hespere, te iure rapacem vocamus et timemus, namque. V. 33. Vossius pro namque corrigit nempe et post vocem custodia

V. 26. Hespere, qui coelo lucet, Laudant Homer, Iliad. XXII, v. 318. Esmigos ös xállegos iv oùpuução tara et sic apud Bion. Hesperus vocatur 'xùnvías vuntòs iepòv άγαλμα.

V. 28 29. Quod pepigere viri, pepig. etc. pactum nempe, quod a procis et parentibus ante nuptias contractum, nec prius quam tuis auspiciis et ortu confirmatum est. Disertius igitur hi duo additi versus antecedentem explicaut et declarant, ut saepe apud poëtas, et sic quod non offendere videtur. - ardor éxquisite pro igneo splendore.

V. 33. vigilat custodia h. e. custodes furum abigendoram causa vigilant.

V. 34. Nocte latent fures. hine fur nocturnus dicitur apud Calpurn. Eclog. III, v. 73. Vossius comparat Hom. Iliad. III, v. 10

11. per fures intelligi simul possunt adulteri, ut sexcenties furta de adulteriis. v. c. infr. Carm. LXVIII, v. 136. et 140. Honestius de Hespero sentit, eiusque affulgente luce ad pastorem commissatum iturus iuvari in via cupit amans quidam apud Bion. Idyll. VIII, v. 6. 8. Espe οὐκ ἐπὶ φορὰν ἔρχομαι, ουδ' ἵνα νυκτός

« السابقةمتابعة »