صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Velles dicere, nec tacere posses.
Verum nescio quid febriculosi
Scorti diligis: hoc pudet fateri;
Nam, te non viduas iacere noctes
Nequidquam tacitum cubile clamat,
Sertis ac Syrio fragrans olivo.
Pulvinusque peraeque et hic et illic
Attritus, tremuliqué quassa lecti
Argutatio inambulatioque.

Nam mi praevalet ista nil tacere.

5

10

V. 3. vélis et possis coniectat Heinsius in not. ad Catullum parum recte. Cogita, Catullum iam antea explorare voluisse Flavium de eius amore, sed illum semper tergiversatum esse, vid. infra argumentum. V. 7. nequaquam vult Heinsius in notis ad Catullum praeter necessitatem! við. not. V. 8. vetus lectio Sertis Assyrio et sertisque Assyrio. pro fragrans alii flagrans. male. vid. Drakenborch. ad Silium Ital. XV. v. 117. et Bentleius ad Horat. Od. II. 12. 25. V. 9. hic et ille Stat., qui priorem et interiorem lectum intelligit. V. 12. prisca lectio, testante Scaligero,

inel. ni sit quod mox v. 4 vocatur scortum febriculosum.

V. 7. Nequidq. tacit. cubil. clamat: quamvis tu taces, frustra tamen tacet cubile, imo clamat et ad claram solis lucem profert nequitiam tuam. Quilibet autem, vel me non monente, facile sentiet, quam venuste cubilis clamor opponatur silentio, quo amorem suum tegebat Flavius. Tacitus et clamare eleganter ad res inanimatas transferuntur etiaur apud alios. Sic tacita vestis apud Propertium I. 4. 14. ubi de utroque exempla collegit Passeratius.

V. 8. Sertis ac Syr. frag. olivo. Non capillos tantum unguentis saturare solebant homines delicati et beatiores, sed

lectulos etiam inungere rebus odoriferis. sic infra LXIV. v. 87. suaves odores exspirare lectulus dicitur. cf. Muretus.

V. 11. lecti argutatio non de crepitu lecti cum Statio intelligenda, sed eodem fere sensu, quo inambulatio. Sic fullones apud Nonium in fragm. veteris scriptoris IV. 34. dicuntur argutari pedibus ( div) cf. Ernesti ad Tacit. Annal. XI. 28.

V. 12. In hoc loco tam emendando quam explicando mirum in modum se torserunt interpretes. vid. Var. Lect. Sed nondum remotae sunt difficultates, quibus tam verba, quam ipse sensus laborat. Quam nos dedimus lectionem in textu, contra loquendi rationem et

Cur nunc tam latera exfututa pandas
Ni tu quid facias ineptiarum?

[ocr errors]

fuit: nam ni ista praevalet nihil tacere. Gur non latera exfututa pandam, Nec tu quid facias ineptiarum? unde fecit; nam ni stupra, valet nihil tacere, [Cur? non tam latera exfututa pandant?] Nec tu quid facias ineptiarum. Antiquitatem lectionis Scalig. confirmant Stat. MSS. et Vossii exempl. nisi quod ille pro pandam legit panda et hic pandas habet tamen Commelini liber in margine pada. Vossius hunc locum corruptum ita restituere conatus est: Num ni istapte, valet nihil tacere, Cui non iam latera exfututa pandant Noctu quid facias ineptiarum? Quan lectionem recepit Graevius et Vulpius. Nec multum discedit edit. Cantabrigiensis: quae pro cui non exhibet cui nunc. Heinsius in n. ad Catullum tentat, Quum nil praevalet ista mi tacere, Cur nunc iam latera exfututa pandas. Bondanus in Var. Lect. p. 130. ex Excerpt. MSS. a Rhunkenio acceptis, affert : Nam ni te pudeat, nihil taceres. Idem Vir doctus testatur in margine Aldinae editionis legi Ni te pigeat quod fortasse ex eodem fonte fluxit. Totum locum autèm sic refingit Bondanus: Nam ni te pudeat, nihil taceres, Cum nunc tam latera effututa pandant, Noctu quid facias ineptiarum. Quae quidem lectio commodum sane et orationis seriei valde accommodatum sensum praebet, sed nimis videtur vis facta esse antiquae lectioni. Pari modo se habent plurimae emendationes Corradini de Allio, in quibus saepe nec vola nec vestigium antiquae lectionis apparet. Bipontiua editio, ad quam textus editionis nostrae conformatns est, se

orationis nexum explicant: Nam mihi prodest ista nil tacere. Quid? si duabus voculis transpositis hunc in modum legatur versiculus: Nam nil praevalet ista mi tacere hoc sensu: nam nil praevalet, nulla caussa tantum apud te valere debet, ut ista, quae amorem tuum spectant, mi, tibi amicissimo, taceas, reticeas. Tacere aliquid, pro reticere passim dicitur. Terent. Eunuch. I. 23. Cornel. N. X. 2. 5. Aut valde fallor, aut egregie sic omnia cohaerent sibique respondent. Nec quemquam offendere debet particula nam, quam, quia praecesserat. v. 6. mutavit Nic. Heinsius (vid. V. L.) in quum. Sed non vidit utramque particulam haCATUL. Carm.

bere, quo referatur. Primo loco nam referendum est ad verba, nescio quid febriculosi scorti diligis; nam id testatur cubile. Altero loco ad verba: nec tacere posses; nam tibi sum amicissimus, cui nil reticeri debet.

V. 13. Cur nunc tam latera exfututa pandas cet. Cur latera Venere adco exhausta et viribus defecta ostendas, prae te feras, explices, nisi noctu illa lassentur Veneris palaestra? vel: cur incurvas latera infirma, (nam pandare et pandari, dicuntur arbores quae lectuntur et oneri cedunt) nisi Veneris usu noctu exerceantur? Ovid. Amor. III. 11. 13. Vidi, cum foribus lassus prodiret

C

Quare quidquid habes boni malique,
Dic nobis. Volo te ac tuos ainores
Ad coelum lepido vocare versu.

15

quitur Gottigensem. vid. not. V. 15. boni malive vult Clariss. Iani ad Horat. Od. I. 27. v. 17.

amator, Invalidum referens emeritumque latus.

V. 15. Quidquid habes. Imi

tatus est Horat. Od.I. 27. v. 17. ---quidquid habes, age, De

pone tutis auribus.

CARMEN VII.

AD LESBIAM.

Ingentem basiorum copiam petit a Lesbia. cf. Carm. V.

Quaeris,

uaeris, quot mihi basiationes

Tuae, Lesbia, sint satis superque?

Quam magnus numerus Libyssae arenae
Laserpiciferis iacet Cyrenis,

Oraclum Iovis inter aestuosi,

Et Batti veteris sacrum sepulcrum:

V. 4. Laserpicif. Cyrenis. Cyrenae, una e quinque urbibus regionis Cyrenaicae in Africa prope Aegyptum, laserpicio () nobilis, vid. de hac nobilissima apud veteres planta Salmasius ad Solin. p. 249. Cyrenaeis fuisse propriam et conspici eorum nummis im→ pressam egregie docet Hemsterhusius ad Pollucem IX. S. 60. P. 1026 1028. cf. Trillerus ad Grot. Christ. patient. p. 257. V. 5. Oracl. Iovis int. aest. innuit lovem Hammonem, cuius templum et oraculum fama celeberrimum fuit in Libya. Describit illud Curtius IV. 7.

5

5. ubi multa de hoc temple collegit diligentia Freinshemii. De imagine Iovis Hammonis in numismatibus et statuis expressa agit Spanhem. de Usu et Praest. num. diss. VII. p. 389. adde Ant. van Dalen. de oracul. gentil. c. 9. p. 209. aestuosi cuius in Libya templum esset, ubi arena aestuabat, aestu fervebat, vel maris instar flante Euro agitabatur.

V.6. Et Batti veteris sacrum sepulcrum, sacro honore colebatur sepulcrum Batti, quia primus Cyrenarum conditor fuit. de quo vid. Spanhem. ad Callimach. Hym., in Apoll. v. 76.

Aut quam sidera multa, cum tacet nox,
Furtivos hominum vident amores:
Tam te basia multa basiare,
Vesano satis et super Catullo est,
Quae nec pernumerare curiosi
Possint, nec mala fascinare lingua.

V. 11. curiosi invidi. vid. ad carm. V. v. 12. mala lingua in simili re apud Virgil. dici

[ocr errors][merged small][merged small]

tur. Eclog. VII. V. 28.
care frontem Cingite, ne vati
noceat mala lingua futuro.

CARMEN VIII.

AD SE IPSVM.

Frigere coeperat amor Lesbiae, eiusque animus a Catullo abalienari. Quod quum animadvertisset, pari modo ad illam contemnendam animum induxit et obfirmavit. Sed cogita, Catullum post multas variasque animi commotiones acquiescere demum in hoc consilio, et tandem aliquando quam ineptus ille amor sit intelligere. In hac igitur seriori cogitatione repente fit philosophus et secum instituit colloquium. cf. Ovid. Amor. III. II.

Miser Catulle, desinas ineptire,

Et, quod vides perisse, perditum ducas,
Fulsere quondam candidi tibi soles,

Cum ventitabas, quo puella ducebat

V. 1. Heinsio in n. ad Catullum placebat: Miser Catulle, desine ab ineptire, Et, quod vides perisse, perditum duce. V. 4. Heinsius legere

V. 1. Miser cui tantos cruciatus parat amor, tantum amaritudinis propinat, ineptire, pro inepte amare, amori, cuius aliquando nos poeniteat, indulgere. Sic ineptus amor apud Tibull. I. 4. 24.

V. 3. candidi soles nulla nu

be obscurati, felices. cf. Salvagnium ad Ovid. Ibin v. 219 et Cort. ad Sallust. Catil. 5. 7. Sic apud Graecos λευκὸν φάος. vid. Spanhem. ad Callimach. H. in Cer. v. 123.

V. 4. quo puella ducebat vocabat, me venire iubebat. con

Amata nobis, quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa tam iocosa fiebant,
Quae tu volebas, nec puella nolebat.
Fulsere vere candidi tibi soles.

Nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli;
Nec, quae fugit, sectare; nec miser vive:

Sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella: iam Catullus obdurat:

5

ΙΟ

iubet quo puella dicebat pro condicebat. Idem iam in mentem venerat Brouckusio ad Propert. lib. III. Eleg. 22. et Ian. Dousae filio in not. ad Catull. citra necessitatem. Saepe autem in his vocibus inter se commutandis peccarunt librarii. vid. quos laudat Drakenborch ad Sil. Ital. XII. 221. V. 6. alii tum iocosa. V. 9. Voss. in Commelini codice invenit tuque inepte et impote in aliis impotens et sic est in Edit. R. et L. MS.; in omuibus vero deerat pes extremus. Scaliger restituit impotens ne sis. Vossius ex vestigiis veteris lectionis: tu quoque ipse te refer. Statius tu quoque impotens esto hinc vult tu quoque impotens, noli quae postrema lectio reperitur etiam in margine lib. Heinsii, ubi tamquam mantissa additur haec lectio: Iam nunc et illa non vult, tu quoque et noli. Cantabrigiensis Vossianam lectionem amplectendam putat, modo pro refert

sulto fortasse posuit verbum ducere, quia fallaciae notionem simul complectitur; eleganter enim dicitur de puellis, quae falsa spe amatores lactant. Propert. II. 17. 1. Mentiri noctem, promissis ducere amantem.

V. 6. Ibi illa multa tam iocosa fiebant. En novam poëtae verecundiam, verecunde nunc circumscribentis amoris nequitias, quibus olim cum Lesbia indulserat! facere et fieri passim de re Venerea. vid. Burman. ad Petron. 39.

V. 9. tu quoque, impotens, noli. Sensus: nunc illa te contemnit, vicissim illam contemne contemtus. Haeserunt in hoc loco et ad coniecturas confugerunt, interpretes (vid. Var. Lect.) sed non intellexisse vi

dentur impotentem iam dici hominem invenustum, qui nihil in amore valet et pollet, qui reiicitur et repulsam fert. Potens contra est, qui felix et fortunatus est in amore. infra Car. C. v. 8. Sis felix, Coeli, sis in amore potens.

V. 11. Sed obstinata mente perfer, obdura imitatus est Ovid. Amor. III. 11. Perfer, et obdura; dolor hic tibi proderit olim. obdurare est animum contra aliquid munire, durum facere, firmo et parato animo aliquid ferre, tenacem esse propositi. idem dicitur infra c. 76. animo se affirmare et apud alios durare animum.

V. 12. Vale, puella abi in malam rem. Sic zai apud Graecos. cf. Davis. ad Cic. de

« السابقةمتابعة »