صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Hespere, mutato comprendis nomine eosdem.

IVVENES.

At lubet innuptis ficto te carpere questu."

35

Quid tum si carpunt, tacita quem mente requirunt? Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

PVELLAE.

Ut flos in septis secretus nascitur hortis,

Ignotus pecori, nullo contusus aratro,

Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber:
Multi illum pueri, multae optavere puellae:

40

interpungit. V. 35. Vespere edit. vett. *** hic quoque deesse quaedam vel inde colligo, quod versuum numerus, qui par esse debebat, 'mon constat; tot enim versibus, quot puellae cecinerant, ex lege carminis amoebaei respondendum fuit iuvenibus. V. 36. Ut pro utcumque nexus causa coniecit Vossins. V. 37. Quod mente requir. alii. V. 40. convulsus

οδοιπορέοντ' ἐνοχλήσων ἀλλ' ἐράω καλόν δὲ τ' ἐρασταμένῳ συνερᾶσθαι.

V.35. mutato comprendis nomine eosdem. nam qui vespere Hesperus, idem mane vocatur Lucifer. vid. Vulp. et Cl. Wernsdorf. ad poët. minor. Tom. III, Excurs. V, p. 508, 9.

V. 36-37. versus suavissimi! at puellae simulanter pro indole sua queri et te carpere solent, quod quidem facile illis condonandum est, si, quem palam carpunt et accusant, tacite sibi animo expetant et suspirent. Confer omnino in hanc sententiam infra Carm. LXVI, v. 15

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Idem cum tenui carptus defloruit ungui,
Nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
Sic virgo dum intacta manet, dum cara suis est.
Cum castum amisit polluto corpore florem,
Nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

IVVENES.

45

Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo, Nunquam se extollit, nunquam mitem educat uvam; Sed tenerum prono deflectens pondere corpus, Jam iam contingit summum radice flagellum:

51

aratro in vetustis membran. Thuan. et in libro Memmii. V. 45, dum intacta manet, tum cara suis. sed ex correctione eorum, qui dum, dun concoquere non possent, et particulam sed in sequenti versu desiderarent. At nostram, quam excudi curavimus, lectionem, non solum agnoscunt omnes libri MSS. et edit. antiquissimae, sed etiam egregie auctoritate Quinctiliani confirmatur (Institut. lib. IX, c. 3.) quem eodem modo hunc locum legisse ex addita explicatione, qua alterum dum pro quoad, alterum pro usque eo sumit manifeste apparet. Subit etiam mirari, cur huius versus emendatores non ad vers. 56. attenderint, ubi in eleganter repetitis particulis dum dum nullus aliquid mutare ausus est. cf. not. particula sed autem eodem plane modo v. 57. desideratur et subintelligi debet. V. 50. ex depravata lectione membr. Thuan. quam muniteam nimis ingeniose

V. 43. tenui carptus ungui. Similiter Virgil. Aeneid. XI, 63. Qualem virgineo demessum pollice florem.

V. 45. Sic virgo dum intacta etc. Hunc versum ita explico: plane ita se habet cum virgine, quamdiu illa virginitate gaudet, et quamdiu ideo cara est aequalibus suis. dum pro quamdiu sexeenties v. c. in trito illo Terentii: dum moliuntur, dum comuntur,

annus est.

V. 46. Cum castum amisit pollut. etc. ornate pro vulgari: cum virginitatem amisit concubitu.

V. 49. vitis vidua nulli arbori alligata. cf. Horat. Od. IV, 5, 30. et notata ibi in hanc rem ab interpretibus. arvo nudo, h. e. nullis arboribus, quibus adiungi vitis possit, consito.

V. 51. Versus tam verborum structura et artificiosa collocatione, quam ornatu splendidissimus. Corpus tenerum, teneri palmites deflectens prono pondere, ob pondus, quo laborant et se sustinere non valent, ad terram inclinantes.

V. 52. contingit summum radice flagellum, exquisitiori loquendi ratione pro: radicem

55

Hanc nulli agricolae, nulli accoluere iuvenci:
At si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
Multi illam agricolae, multi accoluere iuvenci:
Sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit :
Cum par connubium maturo tempore adepta est,
Cara viro magis, et minus est invisa parenti.

At tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.
Non aequum est pugnare, pater quoi tradidit ipse, 60
Ipse pater cum matre, quibus parere necesse est:
Virginitas non tota tua est: ex parte parentum est:
Tertia pars patri data, pars data tertia matri,

Vossius coniectat: Amineam educat uvam, quem vid. V. 53. et 55. coluere duo MSS. teste Passeratio. V. 54. ulmo coniuncta maritae vult Heins. in not. ad Catull. V. 59. et tu nec pugna MSS. omnes teste Stat. et edit. antiquissimae, aecedente Vossio. V. 63. Tertia pars patris est, pars est data tertia matri Muret. Voss. in nonnullis edit. antiq. primo loco matri et secundo patri positum est.

contingit summo flagello. flagellum est vitis pars superior.

V. 53. Hanc nulli agric. null. accol. iuvenci, hanc neque agricolae neque iuvenci curare solent. Eiusmodi enim vitis sine omni cultu neglecta iacet in nudo agro, et vel pedibus ab agricolis et iuvencis conteritur.

V. 54. ulmo coniuncta. cf. ad Epithal. Iul. et Manl. v. 106. seq.

V. 55. Multi illam agr. mult. accol. iuvenci. verba huius versus non subtiliter exigenda sunt. Juvenci enim vix dici possunt proprie colere vitem ulmo conjunctam, sed, si quid illi ad eius cultum conferunt, debet id fieri, antequam vitis seritur, dum terram aratro proscindunt eamque illius sationi aptam reddunt.

V. 56. Sic virgo sc. ab omnibus negligitur. dum conditionaliter pro si, vel simpliciter pro relativo quae.

V, 57. par connubium h. e. conveniens, puellae conditioni aetatique respondens, maturo tempore cum puella (ut cum Virgil. loquar Aeneid. VII, v. 53.) iam matura viro iam plenis nubilis annis.

V. 59. cum tali coniuge, tam praecellente et eximio. vid. Burmann. ad Petron. c. 16. et ad Phaedr. III, 9, 6. Schwarz ad Plin. Panegyr. c. 11, p. 23 Heins. ad Ovid. Fast. V, 460. sic ris apud Graecos. vid. Spanhem. ad Callimach. H. in Dian. v. 146.

V. 60. pugnare sc. cum illo, cui ipse pater te tradidit.

Tertia sola tua est: noli pugnare duobus,
Qui genero sua iura simul cum dote dederunt.
Kymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

V. 64. Tertia sola tua est, contra Ovid. Heroid. XX, v. 157. Haec mihi se pepigit: pater

65

hanc tibi, primus ab illa: Sed propior certe, quam pater, ipsa sibi est,

CARMEN

DE ATY.

LXIII

Ore profundo ruit poëta, et miserrimam Attinis sortem numeris decantat concitatioribus. Atys vel Attin, nave per mare advectus, statim cum comitibus pergit ad nemus Phrygium Cybelae sacrum, ubi insano furore correptus, amputat sibi virilia. Quibus cum ille se privatum et sanguine suo terram maculatam videt, furibundus arripit instrumenta musica in sacris Cybeles, ab eius cultoribus furore percitis tractari solita, et comites, ad exemplum ducis iam eviratos, montem, qui sacrorum tumultu et rauco musicorum instrumentorum clangore rcboët, una secum adire et vagis erroribus animum exhilarare iubet. – His iussis exoritur ululatus, tympana et cymbala remugiunt, ad montem ruit chorus, dux Atys praeit, et sic tamdiu lymphata mente in monte tumultuantur, usquedum ad aedem Cybeles perveniunt, ubi languore victi obdormiunt. Atys, sub primo solis ortu excitus molli somno, quo domita fuerat vesana mentis rabies, ad se redire incipit, facta suą animo recolit, quibus nunc derelictus sit, sentit, ad mare recurrit, lacrimal, et ad patriam conversus plena affectus oratione, felicissimam, qua olim in patria usus sit, conditionem cum praesenti sorte miserrima comparat. Dum igitur has tristes querelas fundit, et iam iam facti sui illum poenitet, Cybele solutum de iugo leonem, qui quovis terroris excitandi modo iuvenem de fuga cogitantem percellat et ad reditum compellat, immittit, quem cum impetum in se facientem videt Atys, ad nemora refugit, ubi omne reliquum vitae spatium exigit. Est autem hoc carmen, sive altioris spiritus, quo scriptum est, şublimitatem,

sive solutiores, quibus devolvitur, numeros spectes, singulare plane romanae poëseos monumentum; quod quidem, cum omnino ab ingenio Catulli abhorrere, et vetustioris potius, dithyrambici fortasse, poëtae opus esse videatur, totum e graeco quodam scriptore translatum censuit iam insigne illud Angliac decus, Wartonus in Sammlung vermischter Schriften B. VI, p. 281, Berlin. 1763. Alii levissimo argumento inducti, quod supra Carmine XXXV, est enim venuste v. 17. dicitur Magna Caecilio inchoata mater, Caecilio hoc carmen tribuendum esse arbitrati sunt. Optime de hoc carmine diiudicando, et interpretando haud dubie meruit Cl. Werthesius, cuius interpretationi adiecta est erudita de obscura et mira narrationis varietate implicita Cybeles et Attinis fabula disquisitio, cuius summa fere haec est: Terra, omnium mater inventa prae ceteris diis deabusque omnibus a prisca mortalium gente divino honore culta fuit et a diversis populis diversa nomina accepit.

-

Phrygibus vocata est Cybele (de Terra, Cybeles nomine insignita, est locus classicus apud Lucret. II, 598. seqq.) Cultus eius in monte Ida est notissimus, ipsa ratio autem, qua magno musicorum instrumentorum sonitu et insanis tripudiis culta dicitur, manifesta priscae et rudis antiquitatis prae se fert vestigia. Eiusdem antiquitatis videtur cultus Solis, cui aeque ae Terrae varia a variis populis indita sunt nomina. Sub Attinis nomine Phryges divino honore Solem persecutos esse testatur Macrob. Saturn. I, c. 21. Aptissime autem Terra Soli addita est coniux; et hinc quoque coniugium vel amor Cybeles et Attinis repetendus est. (p. 48. auctorum in tradendo Attinis mytho exponitur discrepantia) Fuit Atis ex descriptione Catulli iuvenis formosissimus (v. 63. seqq.) quem si cum Apolline comparaveris, eumdem sub illo latere facile tibi persuadeas. Collectis omnibus, quae de Attinis mytho circumferuntur, praecipue si eius mortem ex communi fere narratione in silvis subsecutam respicimus, Adonidis morti in hac re simillimam, (unde fortasse, quod docet Proclus Diadochus in Ptolem. Tetrab. p. 79. Adonidis et Attinis sacra saepe pro iisdem per Phrygiam et Lydiam habita sunt) unus eorum Regum ille fuisse videtur, qui totam vitam in silvis venando consumserit. Ex eadem causa neque coniugio neque prole gavisus est, unde vel vivais vel parte, qua viri sumus, privatus fictus est. Post mortem autem nullius deac sacris aptius nobilitari potuit Attin, quam Cybeles, quae, cum Dianas

« السابقةمتابعة »