صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quod enim genus figurae est, ego non quod habuerim?
Ego puber, ego adolescens, ego ephebus, ego puer,
Ego gymnasii fui flos, ego eram decus olei.
Mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
Mihi floridis corollis redimita domus erat,

Linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.

65

ad Ovid. Fast. V, 9. et Met. VI, 468. V. 62. ego non quod haberim vel numquid abierim, vel ego non quid abierim MSS. Stat. unde ille vult: ego numquid obierim. In edit. Venet. Gryph. hic versus legitur sic: Quod enim genus? figura est? ego numquid abierim? quam lectionem servavit quoque Werthesius; quo iure, non dixerim. Quod enim genus figurae est? mihi quo vigor abüit? Muret. ego non quod adierim? Voss. ego quod non habuerim in edit. Graev. contra metrum! Quonam mihi vetus figura, quo vigor abierit? ex codice quodam profert Vir Ductus iu Observv. Miscell. et cum in alio codice secundo loco, ut testatur, deesset quo, forte legendum existimat : Quo mi vetus figura heu heu, quo vigor abit? V. 63. Ego mulier in L. MSS. et plerisque editt. vet. contra omnem orationis nexum, unde egregie Scaliger: Ego puber — ego inuber legi iubet Dempsterus Paralipom. Antiqu. Rom. Rosin. lib. II, c. 1. V.64. gymnasi requirit versus, observante Statio. V. 66. floreis pro floridis vult Stat.

V. 62. Quod enim genus fig. est, ego non etc. Sensus: Quid enim ex omnibus, quaecumque pulchra, venusta et fortunata habentur, et a prima aetate invicem apud homines se excipiunt, mihi defuit? figura de pulchritudine passim; iam vero de ea pulchri

tudinis forma et conditionis felicitate, quae a puerilibus annis quolibet anno fere mutatur, et aliam quasi figuram induit.

V. 63. Ego puber etc. puber nihil, ut ait Vulpius, ab Ephebo differt; at ne opus quidem est differentiam quaerere, cum eiusdem notionis repetitio eleganter pingat concitatiorem animum,

ut vers. 5o.

V. 64. gymn. flos ornamentum. cf. infra Carm. C, v. 2. et supra Carm. XXIV, v. 1. - decus

olei oleum, quo, priusquam in arenam descenderent, inungebantur luctatores, paulo audacius. iam de ipsa palaestra dictum est.

V. 65. ianuae frequentes mul tis amatoribus frequentatae. limina tepida tundendo et incobando tepefacta. Propert. I, 17. 22 Nullane finis erit nostro concessa dolori? Tristis et in tepido limine somnus erit?

V. 66. Mihi florid. coroll. red. dom. e. mos corollas ianuis appendendi satis notus in amoribus. Lucret. IV, 1171. At lacrimans exclusus amator limina

saepe Floribus et sertis operit, postesque superbos, Ungit ama racino et foribus miser oscula figit. cf. Tibull. I, 2, 14. et bi Heyne et ad Propert. I, 16, 7. Cl. Barth.

70

Egone Deûm ministra, et Cybeles famula ferar?
Ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
Ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
Ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
Ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
Iam iam dolet quod egi, iam iamque poenitet.
Roseis ut huic labellis palans sonitus abiit,
Geminas Deorum ad aures nova nuntia referens, 75
Ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus,

V. 68. Egone heu Deum metri causa Vir Doct. in Observv. Miscell. V. 69. Ego vis sterilis lib. Passeratii, quod ille probat. V. 70. Ego viridis, ut metro consulatur, Vir Doct. in Observv. Miscell. V. 72. hic versus in edit. Gryph. antecedenti praepositus est. V. 74. Roseis ut hic labellis abiit sonitu' palam Muret. Roseis ut hinc palam labellis sonitus adiit Voss. contra metrum. palam et aduit ex MSS. adduxit quoque Stat. V. 75. hic versus, qui omnino salvo sensu abesse potest, iam suspectus fuit Mureto, nunc autem plane repudiatus et eiectus est a Werthesio. Sede tantum sua motus et post sequentem versum positus est a Scaligero, geminas eorum pro geminas Deorum legente. geminas Deai h. e. Cybeles tentat Vir Doctus in Observv. Miscell. V. 76. Werthesius, ut numeris succurreret,

V. 68. ferar furibunda huc illuc agiter, exquisite pro vulgari: sim.

70. nive amicta pro vulgari: operta, contecta.

V. 71. sub altis Phryg. columin. columen pro culmen passim. vid. Delrius ad Senec. Hercul. Fur. v. 1000. et Gronov. ad Thyest, v. 55. columina male Turnebus et Vossius de arboribus accipiunt: nam quod Vossius ait, sub columinibus pro ad vel in columinibus h. e. montibus, non esse latine, id egregie contra Vossium docuit et multis exemplis probatum ivit Burmannus ad Ovid. Met. I, v. 689.

V. 73. iam secundo loco est dissyllabum, observante Viro Doclo in Observv. Miscell. p. 34.

[blocks in formation]

80

Laevumque pecoris hostem stimulans, ita loquitur:
Agedum, inquit, age ferox, i: face ut hinc furoribus,
Face ut hinc furoris ictu reditum in nemora ferat,
Mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
Age, caede terga cauda: tua verbera patere:
Face cuncta mugienti fremitu loca retonent:
Rutilam ferox torosa cervice quate iubam.
Ait haec minax Cybele, religatque iuga manu,

pro leonibus satis audacter rescripsit Domina feris, putat nimirum -ò leonibus glossam fuisse rũ feris, quae imperitiorum librariorum culpa genuinae lectionis locum occupaverit. Cui equidem non accesserim. V. 77. saevum pectoris hostem Gryph. V. 78. Agedum, inquit, age ferox, hunc agedum aggredere furor Gryph. Muret. age ferox ut hunc furor in duobus MSS. Statii. ferox fac ut hunc furor in uno Statii, testante quoque Vossio, qui ulcere insanabili hunc versum laborare autumat. agitet vel eiusmodi aliquid desiderat Cantabrig. Nostra lectio auctorem habet Scaligerum, qui in libro suo et priscis editt. se invenisse ait: fac ut hunc furoribus. Werthesius dedit: Agedum, inquit, age ferox, hunc agedum aggredere

biiugi leones apud Virgil. Aen. audacter. imperia ministerium, X, 253. ubi cf. Cerda.

V. 77. Laevum pecor. host. currui ad laevam iunctum, hostis pecoris, pecori enim insidiatur leo.

V. 79. furoris ictu. non graviter satis dietum videbatur furoribus in vers. anteced. addit igitar furoris ictu b. e. vehementissimo furoris impetu, summa furoris vi. Liv. V, c. 21. velut repentino icti furore. Sic passim ad summam vim exprimendam mens icta dolore, metu, furore, malis pro perculsa dicitur. cf. Burmannus Sec. ad Anthol. Tom. II, p. 66. et Heins. ad Ovid. Fast. II, v. 818.

V. 80. libere nimis h. e. nimis

sacra mea.

[blocks in formation]

Ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animum; 85
Vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
At ubi ultima albicantis loca littoris adiit,
Tenerumque vidit Atyn prope marmora pelagi:
Facit impetum. Ille demens fugit in nemora fera.
Ibi semper omne vitae spatium famula fuit.
Dea, magna Dea, Cybelle, Didymi Dea, domina,
Procul a mea tuus sit furor omnis, hera, domo :
Alios age incitatos, alios age
rabidos.

90

ferox. V. 85. adortalis MSS. Stat. et libri fere omnes Vossii. adortatus lis edit. R. unde bene emendarunt Viri Docti sese adhortans. At Vossius, cum exempl. Mediolanense haberet ad ora talis, et in uno, quod olim fuit Palat. Bibliothecae exaratum esset: ipse adertalis reposuit: ardore talis vel arde talis άçy¤izus pro ardore, parum probabiliter! V. 86. Vadit, tremit, refringit virgulata pede vago Muret. nostra lectio sine copula et, quae, si vel metrum spectes, male in edit. Voss. Vulp. Gotting. Werthes. Bipont. ante refringit intrusa est, iam conspicitur in editione Parthenii. V. 87. At ubi humida Vossius et eius comites, antiquior ét elegantior est nostra leetio. vid. not. V. 91. Dea domina Didymi Venet. Dea Dindymi domina Gryph. Dea domina Dindymi Muret. Domina Dindymei MSS. Statii, quod, cum antiqui E longum per EI scripserint, indubitatum Statio videtur veteris scripturae vestigium. nostra lectio, iam probata aliis, debetur Scaligero.

V. 85. Ferus pro leone. pro cervo apud Phaedr. Fab. I, 12. 9. ubi vid. Interpretes et ad Petron. c. 89. adde Cerd. ad Virgil. Aen. II, v. 51. - ipse sponte cf. ad vers. 56.

V. 87. ultima loca littor. extremam littoris partem, quam mare alluebat. cf. supra ad Carm. XI, 23. albicantis nimirum maris spuma.

animi impos. nemora fera ferarum latibula. cf. v. 53. 54.

V. 91. seqq. Dea, magna Dea, Cyb. finit carmen poëta elegantissima conversione ad ipsam Deam Cybelen, qua omnem furorem a se suisque vehementer deprecari, eumque aliis potius imprecari studet. Didymi pro Dindymi metri causa.

V. 93. incitatos furore corre

V. 89. demens perterrefactus, ptos.

CARMEN LXIV.

Cum hoc, quod sequitur, carmen omnium, quae a Catullo ad nos pervenerint, longissimum sit ac pulcherrimum, non abs re alienum esse putamus paulo liberius evagari, et de quibus lector monendus esse videtur, hic in unum locum, praefationis more, congerere. Dispiciamus primum de ipso huius carminis argumento, in quo quidem enarrando ita nobis versari liceat, ut ea simul, quae ad pulchritudinem huius carminis rite aestimandam pertinere videntur, passim adspergamus, et ad observandam singularem plane artem, qua in diversis fabulis inter se connectendis usus sit poëta venustissimus, digitum intendamus.

Orditur carmen ab Argonautarum expeditione. Nereides ob insolentiam novi navigii, admiratione perculsae, subito emergunt ex aequore, Thetisque et Peleus mutuo amore accenduntur. - Mox nuptiae apparantur, sternitur lectus genialis, et totius regionis incolae nuptialem, ut fit, apparatum spectaturi, undique confluunt. Inprimis admiratione eos defixos tenet vestis lecto geniali vel pulvinari instrata, mira arte confecta et priscis hominum variata figuris. Hic sponte accuratius hoc peristroma Sworèv una cum adstantibus perlustrandi in animo lectoris suboritur cupiditas; cui quidem ut satisfaceret poëta, exemplum eorum, qui eiusmodi argumenta vestibus vel aliis rebus intexta fusius exponere et verbosis descriptionibus exornare șolent, secutus est. (Sic Iasonis chlamydem, Palladis donum, magnifice describit Apollon. Rhod, I, 730 - 65. cf. Heyne ad Virgil. Aen. V, v. 250 - 57. Excurs. IV, p. 538.) Iam finge tibi, adstare huic pulvinari in quemdam vel interpretem, qui populo, mira aviditate haec omnia oculis et animo quasi devoranti, non solum quas textura exhibet figuras et fabulas, sed singularum etiam causas et eventus declaret; et hinc explicandum censeo illud ferunt, perhibent, et id genus alia, quae passim in hac narratione occurrunt. Conspicitur autem in illa veste stragula primum Ariadnes, e Naxi littore, ubi illa deserta erat, Theseum in fuga e longinquo oculis persequentis egregie adumbrata imago. Misera puella in illo ipso temporis articulo, quo primum somno excita se relictam sentit, oculis in navem Thesei plenis velis avolantem coniectis saxea ut effigies bacchantis prospicit, haeret attonita, et ingenti curarum aestu fluctuat. Iam, si observaveris, sermonem hic esse de pictura,

-

« السابقةمتابعة »