صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

in qua, ut praeclare in Laocoonte docuit Lessingius, nobilissimum et i»pyź¬2:09 actionis momentum exprimi debet ab artifice; quid, quaeso, efficacius ad spectatorum animos dolore et commiseratione permovendos cogitari potest, quam sic et in hoc potissimum statu descripta Ariadne, quae ab amatore derelicta in solitudine deserti littoris, oculis desiderio tabescentibus in mare vastum prospicit? Habet hoc ipsum horroris aliquid, fingere sibi hominem ad mugientis maris fluctus in littore querelas fundentem, unde iam Homero littus fundendis precibus et querelis locus aptissimus visus est, vid. quae notavimus ad Carm. LXIII, v. 48. Neque illud praetermittendum est, quod poëta summo dolore perculsam Ariadnem, neque comas sibi evellentem, neque pectora tundentem, neque alia summi luctus signa edentem (cf. v. 223. et 351 seqq.) sed stupore tantum defixam, et cultum puellarem negligentem sapienter exhibuerit, quod quidem ipsum insigni eius, qua praedita fuit, formae pulchritudini (v. 89. 90.) novum addit lenocinium. Quod igitur recentioris aetatis Critici, et elegantiores verae pulchritudinis spectatores praecipiunt, pictoribus fictoribusque imaginum in exprimendis animi perturbationibus vel maxime cavendum esse, ne oriatur turpitudo et deformitas, sed venustatis et decoris diligenter habeatur ratio, id apprime a poëta nostro observatum esse, non sine voluptate animadvertimus. vide quae ad Laocoontem Lessingii observavit Herderus olim in Silva Critica Vol. II, p. 244. adde Hagedornii Betrachtungen über die Malerey etc. IX, p. 108. Nec multum intercedam, si quis poëtae in hac Ariadnes adumbranda imagine veram aliquam picturam vel statuam certe ab oculos versatam esse contendat et sibi persuadeat. Placuisse enim hoc argumentum in antiquitate artificibus, vel ex iis monumentis, quorum memoria ad nos pervenit, abunde patet. Inprimis digna est quae conferatur pictura in picturis Herculanensibus T. II, tab. 14. cf. Plin. Hist. Nat. XXXV, 11. S. 35. et Junius in Indice Artificium s. v. Aristides. - Proposita autem hac Ariadnes imagine, ipse poëta partes agit interpretis, et ad fabulam de amore Ariadnes et caede Minotauri latius explicandam pergit. - Hinc ad locum pulcherrimum de variis animi commotionibus, quibus misella illa agitatur, progreditur, et post alia, quae summo dolori conveniunt, dirarum denique, quibus illa caput Thesei devovet, mentione iniecta, ad poenam, quam mox a Theseo repetierit Iupiter, transit, fabulaque de Aegeo, in mare se praecipitante, subor

[ocr errors]

tam sensim ex Thesei perfidia in animis lectorum indignationem quodammodo abstergit. - Errant autem, qui haec omnia telae intexta esse arbitrantur, quod nullo modo nec e verbis poëtae elici, nec, quomodo in peristromate illo commode exprimi potuerint, cogitari potest, licet hanc sententiam nuperrime adornaverit doctissimus huius carminis interpres Mitscherlichius in Lectionibus Catulli p. 41. - His omnibus igitur, quae ad pleniorem Thesei historiam pertinere viderentur, expositis, ad explicationem alterius picturae, quae in veste illa stragula conspiciebatur, poëta convertitur (v. 252.). Bacchus cum thiaso et pompa Bacchica insulam illam pererrans, ad perditam et animo desperantem puellam advolat, eiusque amore incenditur. Subit hic quoque mirari prudenter poëtae institutam rationem, qui, cum inclytas illas Ariadnes cum Baccho nuptias, in quibus describendis ad nauseam usque luxuriat Nonnus Dionys. XLVII. uberius persequi, et quod sequioris aetatis poëta v. c. Claudianus, ambabus, quod aiunt, arrepturus fuisset, commode iam ad Pelei nuptias transferre posset, haec omnia consulto praetermisit silentio, et praeter ea, quae ad picturam declarandam facere viderentur, ne verbum quidem addidit. - Fortasse in hac quoque pictura ad certum aliquod, quod tum exstaret, artificis monumentum poëta se composuit. Nam cum in hoc argumento pompae Bacehicae parerga scitissime exprimi possent, et Bacchanalium imagines in universum frequentissime effingerentur; (quod ex infinita fere anaglyphorum, gemmarum et statuarum, quae hac de re adhuc supersunt, multitudine recte colligere possumus ) lubentissime sane huic argumento tractando et exornando operam suam addixerunt veteres artifices. Iuvabit hic quoque contulisse tabulam Herculanensem in picturis Herculanensibus Tom. II, Tab. 16. cf. Bellorii Admirand. Rom. Antiq. XLVIII, et quae e Lipperti Dactyliotheca laudavit iam Gurlitt. Nec poenitebit ad comparationis suavitatem legisse Philostratum Icon. I, 15.p.786.edit. Olear. unde, quantu% nativa nostri poëtae pulchritudo anxie quaesitis pigmentis et ornamentis antistet, optime discere poterunt tirones, harum elegantiarum studiosi. Iam poëta a diverticulis in quibus summa cum voluptate lectorum liberius exspatiatus fuerat, redit ad nuptias Pelei et Thetidos. - Maior scena adornatur. - Cedit diis adventantibus vilior spectatorum plebecula (ad eos enim pertinet Homericum ( Iliad. XX, 131. ahmad sad sxiversee lang - yas. - Succeedunt thalamo primum heroes cum muneribus nuptia

libus, deinde reliqui dii et mensis accumbunt. Et hic est conssus ille augustissimus, quem Pindarus celebravit Nem. IV, 7. Ειδιν δ' (sc. Peleus) ενκυκλον ἕδραν, Τᾶς ὀυραοῦ βασιλήες Πόντου εξόμενοι, Δώρα καὶ κράτος ἐξέφαναν ἐς γένος αυτῶ.

as partes, quae in his nuptiis a Pindaro (Pyth. III, 158. Musis et in veteris mythi vestigiis diis in universum tribur apud Apollodor. III, c. 13. p. 259. (edit. Heyn.) 9 τὸν τὸν ἐνωχούμενοι καθύμνησαν, egregio invento ad Parcas tran stuli atullus. Adsunt igitur genitales deae (cf. Spanhem. ad Callach. H. in Dian. 22, p. 185. edit. Ernesti.) his nuptiis et mnae soboli inde oriturae fatalia stamina deducentes hymeum canunt. - Fecerant hoc Parcae iam in Iovis nuptiis,

ut ver

argu

ex loco satis diserto Aristoph. Avv. v. 1734. Nec vitio ebet poëtae, quod, quae de Achille vaticinantur, nimis apsint, nec tortuosis pro more vaticiniorum anfractibus im→ pli, praecipue cum ipsis diis, futurarum rerum optime praesentibus haec canerent sorores fatidicae. gr Finito Hnaeo et carmen finire poterat poëta, sed egregie ad casados lectorum animos, suavissimum post tot mythorum elationem addere illi placuit epilogum, in quo quidem, si Lus, frequenter adhuc tunc temporis deos interfuisse morm coetibus, sceleribus eorum nondum alienatos, facilius no haec omnia evenire potuisse temporibus heroicis, piam sibi persuaserit. Atque haec sunt quae de to praefari visum est. uplex in antiquioribus et recentioribus editt. huius carminis umfertur inscriptio. Prior et antiquior illa Argonautica, d dubie ab exordio carminis efficta, ab universo carminis umento quam maxime abhorret, et iure meritoque a pleque fere iam diu repudiata est. - Altera, et vulgo nunc e recepta huius carminis inscriptio est: Epithalamium Pelei Thetidos, quae tamen et ipsa ab iis, qui totum hoc caren ad normam Epithalamiorum, quae ex antiquitate ad os pervenerint, exigerent, saepius iam impugnata et in dieptationem vocata fuit. Sed priusquam tam ipsam huius arminis inscriptionem plane reiicimus, quam totam carminis economiam acriter cum aliis reprehendimus, de ipso, quo llud a poeta scriptum sit, consilio paulo diligentius quaerendum videtur. Iam vero Catullum non eo consilio ad hoc scribendum carmen accessisse, ut nihil nisi Pelei et Thetidos epithalamium caneret, cumi ex aliis causis, tum ex toto carCATUL. Carm.

Bb

minis habitu et intextis longioribus digressionibus, quas respuit plane veri epithalamii ratio, satis certe colligere possumus. Quod si enim Catullus uni harum nuptiarum argumento operam dare voluisset, illi profecto non longius fabularum ornamenta petenda fuissent, sed eidem in hoc ipso pertractando argumento campus, ubi exsultaret eius ingenium, patuisset amplissimus (vide verbi causa complures ad has nuptias spectantes fabulas in farragine illa apud Tzezem ad Lycoph. v. 178. cf. Heyne ad Apollodor. p. 794. seqq.). Sed si cogitamus nihil aliud spectasse in hoc carmine pangendo Catullum, nisi ut invitatus celebrandis Pelei et Thetidos nuptiis alias simul, quas aetas Graecorum heroica et mythica suppeditaret, fabulas laxiore fictionis cuiusdam vinculo connexas et copulatas, versibus exponeret, et sic lectores per amoenissima Musarum diverticula ductos et aliorum, quae prae ceteris illi arriderent, mythorum expositione delinitos, varietatis sensu suaviter demulceret; facile apparet, ex ipso poëtae consilio ipsum carmen quoque diiudicandum esse. Quod quidem si recte perpensum esset a Viris Doctis, magis forsan a virgula illa censoria, qua digressiones huius carminis, vel ut nimium prolixas et copiosas, vel ut parum inter se aptas et copulatas notarunt, sibi temperassent. Sic Duschius in libro vernaculo Biefe zur Bildung des Geschmacks, Voll. III, p. 227. totum carmen male inter se cohaerere et digressionibus longe petitis laborare, multis docere studuit, cuius vestigia deinde legit Degenius in versionum libello: Deutsche Anthologie der romischen Elegiker p. 378. Nec mollius ipse Magnus Heyne de carmine nostro sentit ad Virgil. Tom. IV, p. 4. - Quamquam autem huic carmini, si a fatidico illo Parcarum cantu sub eius finem discesseris, nihil fere insit, quod commode ad Epithalamii proprie sic dicti genus referatur, et recte omnino parvum Epos cum Doctiss. Gurlitt nominari queat, idem tamen, cum praecipue in honorem nuptiarum Pelei et Thetidos compositum sit, haud inepte latiore sensu, epithalamii nomine insigniri posse videtur. cf. Argumentum ad Carm. in Nupt. Iul. et Manl. Missis igitur omnibus, quae ad pretium huius carminis elevandum in medium prolata sunt, fruamur nitidissimis flosculis, quos undique et ex dissitis quasi regionibus poëtae decerpere volupe fuit, nec varietate colorum et odorum bene inter se permixtorum maiorem nobis conciliari suavitatem indignemur.

Restat alia quaestio, in qua constituenda multum laborarunt,

[ocr errors]

sed parum perfecerunt interpretes. Cum enim Catullum, diligentissimum Graecorum poëtarum imitatorem, hic quoque fontes eorum in areolas suas derivasse, e toto poëmatis colore dilucide appareat, diu multumque quaesitum est, quos potissimum imitatione sibi exprimendos sumserit. Fuit Hesiodi Σαμιον εις Πηλέα καὶ πῆτιν α Scaligero iam laudatum, cf. Heyne ad Apollodor. p. 764. fuit aliud Agamestoris Pharsalii, e quo nonnulla profert Tzetzes ad Lycoph. 178. Sed neutrum a nostro exprimi potuit, cum ipse, ut supra monitum est, noluerit concinnare epithalamium, vel, si quaedam inde in usum suum converterit, (quod ex instituta comparatione v. 25 – 27. cum fragmento Hesiodeo probabile fit) in paucis certe hoc factum et plurima in illa Ariadnes fabula ab illis potius mutuatus videtur. - Exstat apud Ciceronem in epistolis ad Atticum VIII, 5. fragmentum veteris poëtae - pixemodda μárny xipdisse is hipu Supńquod cum egregie respondeat versui illi de Minotauro v. 111. satis probabili coniectura suspicari possis, Catullum in fabula de Ariadne veterem illum, quem ignoramus, huius fragmenti poëtam expressisse. Omnino autem satis fidenter statuere possumus, Catullum non ad unum aut alterum tantum poëtam imitandi studium attemperasse ( quod fecit in carminibus quibusdam xïrà ridë e Sappho et Callimacho translatis) sed undique, apis Matinae more modoque per hortulos Graecorum circumvolitasse et suavissima quaeque delibasse, id quod ex apertis, quas in hoc carmine deprehendimus, Graecorum poëtarum imitationibus plus satis apparere puto. Sic ex Homerico Hymno in Cererem nuperrime reperto, pluscula nostrum derivasse praeclare docuit Ruhnkenius in praef. ad H. in Cerer. p. XII, sq. Sic e Theocriti Idylliis et inprimis ex Adoniazusis loca plura imitatum esse nostrum passim observavit Valkenarius ad Adoniaz. 127. p. 406. Sic Apollonium Rhodium plus quam viginti locis a nostro non adumbratum, sed vere expressum esse diligenter docuit Mitscherlichius in Lect. ad Catull. Sic denique manifesta in v. 164. deprehenditur imitatio Lycophronis Cass. v. 1451. quem in aliis quoque locis ante oculos habuit. In universum autem visus sum mihi animadvertere, prae ceteris nostrum imitatum esse poëtas Alexandrinos, quorum, ni sensu nostro fallimur, ingenium (cf. Ileyne Opuscul Vol. I, p. 92.) totum hoc carmen spirat. Ipsum vero Catullum studiose deinde imitati sunt alji v. c. Virgil. in Cir. quem sedulo iam cum nostro comparavit Lenzius p. 82. De Epistola Ariadnes

« السابقةمتابعة »