صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

25

Tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
O nimis optato seclorum tempore nati
Heroës, salvete, Deûm genus! o bona mater!
Vos ego saepe meo vos carmine compellabo.
Teque adeo, eximie tedis felicibus aucte
Thessaliae columen Peleu, quoi Juppiter ipse,
Ipse suos Divùm genitor concessit amores.
Tene Thetis tenuit pulcherrima Neptunine?
Tene suam Tethys concessit ducere neptem,
Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem? 30
Quae simul optatae finito tempore luces

et cum vi ter repetitur haec particula; peccarunt autem saepe in his per mutandis vocibus librarii. vid. Drackenborch. ad Sil. Ital. I, 40. et ad Liv. VI, 23. 3. Tom. II, p. 361. V. 21. Sanxit Muret. Voss. et alii. male! pari modo haec duo verba confusa sunt apud Ovid. Heroid. VI, V. 154. V. 26. Aemathiae columen in quibusdam. haud dubie ex glossa. V. 30. Oceanusque pater MSS. Statii, Muret. Gryph. et alii. recte quidem ex loquendi more. cf. Virgil. Georg. IV, 382. et ibi Ursin. sed vulgatam bene defeudit Mitscherlichius. V. 31. Qui simul optatae finito tempore

V. 21. ipse pater, non Iupiter, ut Mitscherlichius et alii volunt, sed ipse Thetidos pater Tereus, cui proprie convenit iugare (in matrimonium dare) filiam marito. cf. Virgil. Aeneid. I, v. 345. aliud est concedere alteri puellam, quod de love valet in v. 27. - sensit censuit, iudicavit, consultum duxit, cuius verbi usus bene adstruitur in Observ. Miscell. Tom. IV, p. 121.

V. 23. Heroës, Deúm genus. ef. Interpretes ad Val. Flacc. p. 4. edit. Burmanni – O bona mater, o bonam et beatam matrem, quae vos tales et tam optato seclorum tempore peperit!

V. 26. Thessaliae columen in quo nititur omnis Thessaliae salus. Sic, cu apud Graecos, vid. Gatacker. in Adversar.

CATUL. Carm.

Miscell. c. 20. p. 83. Rittershus. ad Oppian. Cyneg. I, v. 1. Cerda ad Virgil. Aeneid. XII, 59. inprimis Hemsterhus. ad Lucian. T. I, p. 163.

V. 27. amores suos, amatam sibi Thetidem. cf. supra ad Carmen X, 1, et XV, 1. Cessit autem Iupiter co libentius Peleo Thetidem, quod filium Thetidos ex fati necessitate ipso patre fortiorem exstiturum esse sciret. vid. Hygin. Fab. 54. et Hemsterhus. ad Lucian. T. I, p. 205.

V. 28. tenuit ut maritum complexa est. exempla de hoc verbo collegit Gudius ad Phaedr. Fab. II, 2, 4. - Neptunine Thetis, Neptuni potestati subiecta. Mitscherl. laudat Perizon. Animadv. Hist. c. IX, p. 400.

V. 31. Quae simul optat. etc.,
C c

Advenere, domum conventu tota frequentat
Thessalia: oppletur laetanti regia coetu:
Dona ferunt: prae se declarant gaudia vultu.
Deseritur Scyros: linquunt Phthiotica Tempe,
Cranonisque domos ac moenia Larissaea:

Pharsaliam coëunt, Pharsalia tecta frequentant.

35

lucis in margine Venet. male! ut recte iudicat Mitscherl. V. 32. Ut venere Vulp. et alii male! nam simul in versu antecedenti est pro simulae. V. 34. Dona ferunt prae se: declarant gaudia vultus, proposuit Lentius. magis tamen placet nostra lectionis ratio et interpunctio; suavins enim Thessaliae incolae gaudia prae se declarare et pandere vultu, quam dona prae se ferre manibus dicuntur; aut si forte cui illa ratio, quam iam Muretus secutus est in edit. prima, ut post prae se interpungatur, melior videatur, certe non opus est vultu in vultus mutare. V. 35. Phthiotica templa tentat Lennep. ad Coluth. I, 7. quod Tempe non in Phthyotide sed in Pelasgide inter Olympum et Ossam sita fuerint. vid. not. V. 36. mire hic versus tam in scriptis quam impressis libris depravatus est. Grarinonisque domos MSS. Stat. et vetust. exempl. Voss. Graninonisque domos Vatic. Graiugenasqae domos L. MSS. et tres antiquissimae editt. teste edi

[blocks in formation]

Rura colit nemo; mollescunt colla iuvencis:
Non humilis curvis purgatur vinea rastris:
Non glebam prono convellit vomere taurus:
Non falx attenuat frondatorum arboris umbram:

40

tor. Cantabrig. unde Scaliiger. Graiugenúmque domos. depravata lectio haud dubie orta est ex antiqua scriptura Crannonis; vid. Mitscherl. et Drachenborch. ad Liv. XXXVI, 10. 1. p. 1017. pro moenia Larissea monstrose legebatur in libr. MSS. ac nicenis alacrisea, vel Larisaea uti est in Voss. libro, vel ac nitens alacrissa vel ac nitentis alacrissea vel ac nitentis alacrissaea vel ac Nicenis alacrissa. V. 37. Pharsala tectafreq. Venet. Pharsalon aut Pharsalum Pontan. et Scalig. nimirum alteram in voce Pharsalia alii brevem, niti exemplo Calpurn. IV, 101. alii longam faciebant; et vere semper altera in hac voce producitur, sed ut trisyllaba pronuncianda est. V. 38-42. sine necessitate transposuit hos versus Ramirez de Prad. ad Mart. I, 44. hoc ordine: Non humilis etc.

Non falx etc. Rura colit nemo. Non glebam. sertis. V. 40. Lennep. ad Coluth.

V. 37. Pharsaliam coë. Pharsalia, ut observat Vossius, hoc loco antiquum regionis non oppidi nomen est. Sed Euripid. Andromach. v. 16. καὶ πόλεως παρσαλίας – εν ̓ ἡ θαλασσία Πηλεῖ ξυνώκει

Θέτις.

V. 38. Rura colit nemo etc, feriae, quas agunt rustici instantibus Pelei nuptiis, egregie et suaviter, qui sequuntur, describuntur versibus. Sic fere Tibullus II, 1, 5. Luce sacra requiescat humus, requiescat arator, Et grave suspenso vomere cesset opus. Solvite vincla iugis etc. mollescunt colla iuvencis, intermisso his feriis labore mollitiem quandam trahit iugo detrita et callo obducta iuvencorum cervix. - iuvencis exquisitius pro iuvencorum. - Lenzius in spicilegia observationum, quas mecum per litteras communicavit, commode cum hoc loco comparat Fulgent. 1, praef. p. 9. edit. Munk. tam largo fumo lurida parietibus

Squalida de

I, p. 33. sine ulla idonea causa hunc

aratra pendebant, et laborifera boum colla iugales in vaccinam mollitiem deduxerant callos: squalebat viduus sulcis ager, et herbidis sentibus olivifero vertici minabatur.

V. 39. humilis vinca ubi vitis humilis nascitur, quae nisi rastro purgatur, palatur et alligatur, natura sua humi serpit et humilis manet. Cic. Tuscul. V, 37. Vitis et ea, quae sunt humiliora neque se tollere altius e terra possunt. Ipse noster supra Carm, LXII, 49. Ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo, Nunquam se attollit etc. Vix igitur opus videtur probare velle, vites in Thessalia vel maxime humiles fuisse, quod docte probatum ivit Lenz. in not. ad h. 1. ex Longi Pastoral. H. 1. ubi dos e in insula Lesbo describitur.

V. 40. prono vomere ad terram inclinato, presso.

V. 41. falx frondator, tria frondatorum genera fuisse ob

Squalida desertis robigo infertur aratris.
Ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
Regia, fulgenti splendent auro atque argento.
Candet ebur soliis; collucent pocula mensis:
Tota domus gaudet regali splendida gaza.

45

versum emendavit sic: Non falce adtenuat frondator roboris umbram; profecto hoc est pro lubitu tractare poëtas! V. 43–44. Heins. in not. ad Catull. satis audacter et parum probabiliter refingit hos duos versus sic: Spissius at sedes quocumque opulenta recessu Regia fulgenti splendens auro atque argento, ut sensus sit: sedes regia in omni eius recessu spissius argento et auro splendet. splendens nimirum accipit pro splendens est et hoc pro splendet, ut v. 308.

servat Serv. ad Virgil. Eclog. I, 57. attenuat arbor. umbr. nimis densas et inutiles arborum frondes exsecat. arboris umbra de frondibus sexcenties apud poëtas. vid. Drackenborch. ad Sil. Ital. IV, 681.

V. 42. infertur, verbum gravius ad rubiginis vim, qua statim occupari solent aratra sine usu iacentia, indicandam observa elegantem et artificiosam huius versus ex apta epithetorum et nominum collocatione structuram, quam saepe in hoc carmine animadvertere licet, ut v. 39. 40. 59. 129. et alibi.

V. 43. Ipsius at sedes quacumque etc. at aedes Peleí, in omni opulentae regiae parte et recessu, splendent auro et argento. In errorem hoc loco ab Heins. (vid. Var. Lect.) se induci passus est Mitscherl. qui splendent propter adiecta sedes regia non ferri posse putat in Lect. in Catull. p. 35. Non cogitavit igitur Vir Cl. sedés, unde pendet splendent in plurali ut v. 48. et regia substantive positum esse. Caeterum expende ornatum in locutione qua

[blocks in formation]

V. 45. Candet ebur soliis, colluc. pocula mens, inversa constructio, poëtis familiarissima, pro; solia candent ebore, mensae collucent poculis. - Amicissimus Lenzius in spicilegio observation. ad I. c. scribit: Quae de ebore dicuntur, non ad historicas rationes exigenda sunt. Poëta in his ut poëta versatus est. Eboris enim usus post Troianae expeditionis tempora demum in Graeciam importari coepit. Sed Catullus Homerum secutus esse videtur, in quo passim exempla frequentis eboris usus in variis utensilibus adhibiti prostant. Nimirum res antiquiores saepissime ad sua tem

[ocr errors]

Pulvinar vero Divae geniale locatur

Sedibus in mediis, Indo quod dente politum
Tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
Haec vestis, priscis hominum variata figuris,
Heroum mira virtutes indicat arte.

50

complectens, cf. ad Carm. LXIII, v. 57. V. 48.Aedibus in mediis.Venet.Gryph. aedes et sedes saepissime a librariis permutatae sunt, vid. Drąckenborch. ad Liv. I, 55. 4. T. I, p. 216. et ad IV, 20. 11, Tom. II, p. 942. adde Burmann. ad Ovid. Fast. VI, v. 258. V. 49. conchylis Venet. Gryph. Muret. Cantabrig.

pora accommodarunt poëtae. Sic V. c. praeter temporum rationem tubarum clangor apud Virgil. Aen. II, v. 313. memoratur. Caeterum de veterum ebore et eburneis signis cf. Heyne in Nov. Comment. Soc. Sc. Gotting. T. I. n. 96. seqq.

V. 47. Pulvinar geniale lectus genialis vel nuptialis, λέκτρον γαμι *,, vid. Lips. Elect. I, 16. aliam lecti genialis descriptionem in nuptiis Iasonis et Medeae vid. apud Apoll, Rhod. IV, v. 1141.-sedibus in mediis in medio palatio. - Indo quod dente polit. etc. ornate pro vulgari: cui affabre ex ebore Indico facto instrata fuit vestis purpurea. Indo dente, nimirum alii osseam illam ex ore elephantis binc inde prominentem partem dentem, alii cornu vocant vid. Brouckhus. ad Propert. II, 23, 12. et Drackenborch. ad Sil. Italic. XVI, 206. In summo pretio autem fuisse ebur Indicum operose docet Cerda ad Virg. Georg. I, v. 57. - purpura vestis purpurea. tincta roseo fuco exquisitius pro succo, unde saepe bae voces confusae sunt, vid. N. Heins, ad. Claud. in Rufin. I, v. 207. et Heyne ad Tibull. VI, 2,

16. in Observv. p. 215.conchyli. diversum esse conchylium a pur. pura, licet id discrimen non semper servetur, probare studuit Bochart. Hierozoic IV, 2. - Accommodate ad nostrum Hor. Sat. II, 6. 102. In locuplete domo rubro ubi cocco Tincta super lectos canderet vestis eburnos.

cum Theocrit. Adoniazus. v. 125. seqq. hunc locum comparavit Valkenar. in Annotatt, in Adon. p. 406.

V. 50. Haec vestis stragula ut saepe, vid. Ferrar. de Re Vest.

IV, 3. P. II. adde Ernesti in Clay. Cic. priscis homin. var. figur. variis priscorum hominum imaginibus vel picturis distincta.

V. 51. Heroum virtutes indic.

res illustres et celebres ex aetate heroica repetitas. Ex pluribus autem, quae huic vesti intextae fuisse videntur priscae aetatis figurae et fabulae, unam tantum latius hoc carmine sibi exsequendam sumsit et delegit poëta. Colligere inprimis hoc possumus ex vers. 266. Talibus amplifice vestis decorata figuris. h. e. eiusmodi generis figuris; alias dixisset his figuris. - mira arte mira artificis dexteritate intextas.

« السابقةمتابعة »