صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
Indomitos in corde gerens Ariadna furores:

V. 55. mira in boe versu miserrime depravatae lectionis tam in scriptis quam impressis libris deprehenditur varietas, in qua quidem recensenda, ne chartam perdam, ea tantum ponam, quae VV. DD. ingenio ducti inde exsculpere tentarunt. Necdum etiam seseque sui tum credidit esse Vicent. accedentibus Venet, Ald. Gryph. Muret. et aliis, Necdum etiam sese, quae sit, tum credidit esse Stat. Necdum etiam sese quae sit, vix et sibi credit Scalig. Necdum etiam sese, quae visit, visere credit Vossius, quam aliis

V. 52. fluentisono quod, (ut supra Carm. XI, 4. dicebatur) longe resonante unda tunditur, θες πολύφλοισβος, περιηχούμενος τῷ κύματι - Diae intellige insulam Naxum, unam e Cycladibus. Diodor. Sicul. IV, 16. p. 308. edit. Wesseling. καὶ κατῆριν τις Νῆσον τὴν ποτὲ μὲν ΔΙΑΝ, νῦν δὲ ΝΑΞΟΝ προσαγορευομένην et sic constanter veteres. cf.

Heyne. ad Apollodor. III, 5, 3. p. 578. Sed longe aliter, qui non raro fluctus in simpulo movere solet, sentit Vossius. Non enim Naxum, quod plerique statuunt, per Diam intelligendam esse contendit, sed Diam Cretensem, quae vulgo Standia appellatur. Ad hanc suam adornandam sententiam duobus inprimis utitur argumentis; primum quidem, quod Naxus nimis a via Thesei remota sit, deinde, quod querelae, quas infra fundit Ariadne v. 184. Praeterea nullo littus, sola insula, tecto etc. vix de insula Naxo intelligi queant. Quod ad primum attinet, consulto omnino Theseus in fuga rectam viam reliquisse videtur; ut taceam alia, quibus ille vel invitus in maria recta via abripi potuit. Quod ad alterum attinet, cogitare debemus, Ariadnen ad littus maris in solo et remotiori insulae

loco a Theseo derelictam esse, ubi omnino in querelas, quas infra iacit, erumpere poterat. Nec nimis subtiliter vehementiori animi commotione iam aestuantis et summo ob perfidiam Thesei dolore perculsae Ariadnes querelae examinandae et ad vivum resecandae sunt, praecipue si Naxum cum eius patria Creta, centum urbibus (ut canit Horat.) nobili comparamus. Naxus denique sacra erat Baccho, et peculiare eius domicilium. vid. Barth. ad Stat. Theb. VII, v. 686. in qua ipse Bacchus ex India rediens triumphum bacchicum egit. Virg. Aen. III, v. 125. ubi cf. Heyne. Quod enim Vossius putat, Bacchum quaerendae Ariadnes causa accessisse illam desertam Cretensium insulam, ridiculum paene est. Vossii vestigia secure, ut solet, legit Vulpius Copiosius de Naxo egit Choiseul-Gouffier Voyage pittoresque de la Grèce, Cahier I.

V. 54. furores de quibusque vehementioribus animi commotionibus, praecipue ex magno amore ortis. cf. v. 94. vid. C. Barth. ad Grat. Cyneg. v. 284. et Vir Doctus in Observatt. Miscell. T. II p. 234. indomitos, quorum vis et impetus nulla ras

Necdum etiam sese, quae visit, visere credit;
Utpote fallaci quae tum primum excita somno
Desertam in sola miseram se cernit arena.
Immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
Irrita ventosae linquens promissa procellae:
Quem procul ex alga moestis Minois ocellis,
Saxea ut effigies bacchantis prospicit Evoe:
Prospicit, et magnis curarum fluctuat undis,

55

60

iam probatam et receptam lectionem nos quoque servavimus. Necdum etiam sese quo sit, visit, sibi credit lepide, ut solet Corradin. Necdum etiam sese oblivisci Thesea credit audacter, ut solet, Lennep. ad Cóluth. I, 7.34. Necdum etiam sese ipsa suam tum credidit esse Nic. Heins. in not. ad Cetull. V. 60. ex acta N. Heins. in not. ad Catull.

tione supprimi et coërceri potest; exempla suppeditat Burmann, ad Ovid. Art. Am. III,

511.

V. 55. Necdum etiam sese etc. vix fidit oculis Theseum in fuga animadvertentibus; somnium fere, quod videt, putat.

V. 56. fallaci qui fraudi ipsi fuerat, et fallaciam Thesei iuverat. - Caeterum Ariadne dormiens statuariis et pictoribus saepe, in qua artem suam ostentarent, materiam praebuit. vid. Dorville ad Chariton. p. 241. edit. Lips.

V. 57 in sola arena littoris arenosi solitudine.

V. 58. immemor sc. promissorum, perfidus. de perfidia Thesei vid. quos laudat Wesseling. ad Diodor. Sicul. IV, 61. Tom. I. P. 305.

V. 59. Irrita. vent. cf. ad v. 142.

V. 60. alga algoso littore ut arena v. 57.

V. 61. Saxea ut effig. etc. Ut

furibunda et rabie percita mulier bacchans exprimi solet in saxo vel marmore; quae Evoe clamare videtur et vultum torvum in ea, quae e longinquo oculis subiiciuntur, iacit; eiusmodi imaginem oculis iam Theseum persequens refert et exprimit Ariadne.

Summa huius exquisitissimae comparationis vis, bacchantis imagine, in qua tam corporis quam animi motus egregie ab artificis manu expressi sunt, animo nostro repraesentata, percipi magis a lectoribus debet quam declarari ab interprete. prospicere procul spectare, ut saepe; exempla collegit Burmannus ad Phaedr. Fab. I, 17. 8.

V. 62. curar, fluct. undis vis δὲ οι αντε κύμα ελεῖται. Oppian. Hal 505. undarum fluctus eleganter et saepe ad alternantes et undantes quasi perturbati animi motus transferuntur. exempla vid. apud Drackenborch. ad Sil. Ital. IX, v. 527.

Non flavo retinens subtilem vertice mitram,
Non contecta levi velatum pectus amictu,
Non tereti strophio luctantes vincta papillas;
Omnia quae toto delapsa e corpore passim
Ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.

Sed neque tum mitrae, neque tum fluitantis amictus
Illa vicem curans, toto ex te pectore, Theseu,
Toto animo, tota pendebat perdita mente.

65

70

V. 65. In examinandis papillarum epithetis, an recte illae dici queant vel lactantes, quod est in tribus Venet. Ald. Colin. et Gryph. vel lactentes in MSS. Statii et Vicent. vel lucentes, quod vult Stat. multus est Mitscherl. in Lect. in Catull. p. 51-56. iure denique in nostra lectione luctantes acquiescit. V. 66. tenero pro toto coniecit Gurlitt. minus bene! nam nostra lectio ad rem augendam multo maiorem vim habet. V. 67. allidebant Gryph.et in quibusdam aliis, utrumque recte; sed allidere de aquarum appulsu plerumque a Viris Doctis male impugnatum est. vid. Gesner ad Columell. IV, 20. ubi pro alludebant in loco nostro mavult alluduntur citra necessitatem! V. 69-70. toto te pectore Theseu, Toto animo, tota prodebat

V. 63. flavo vert. cf. ad vers. 98. mitram, mitra est fascia, qua caput redimitur. vid. Burmann. ad Ovid. Met. V, 53. Graev. in Lect. Hesiod. c XXIII, et Ernesti in Clav. Cic. s. h. v. Mit scherl. comparat Homer. Hymn. in Cerer. v. 41.

V. 65. Non tereti stroph. luct. vinct. pap. de strophioix quo papillas feminae coërcebant. vid. Heins. ad Ovid. Art Am. III, v. 274. Magius Var. Lect. II, 3. et Ernesti in Clav. Cic. s. h. v. Eodem sensu fascia apud Martial. XIV, 134, 1. Fascia crescentes dominae compesce papillas. luctantes cum vinculis nimirum, quibus cohibentur turgentes, contra nitentes et enitentes papillae.

V. 67. fluctus salis alludcb.

Cic. de Nat. Deor. II, 39. Mare terram appetens littoribus alludit. sic apud Graecos.

V. 69. Illa vicem cur. Nulla mitrae et fluitantis ante pedes amictus ratione habita. Aluitantis ob vers. antecedentem proprie accipio. vicem eleganter inservit periphrasi in rebus, quas dolemus. Sed Ariadne iam non dolebat vicem amictus in undis natantis.

V. 69-70. toto ex te pectore pendeb. pendere ex vel ab aliquo dicitur, qui toto animo alicui addictus est et vacat, toto animo in aliquo vel contemplando vel audiendo defixus est. - Caeterum observa, quam egregie eadem ter repetita notio et idem ter repetitum adiectum toto affectas vim declaret et exprimat.

Ah misera, assiduis quam luctibus externavit
Spinosas Erycina serens in pectore curas
Illa tempestate, ferox quo tempore Theseus
Egressus curvis e litoribus Piraei
Attigit iniusti regis Gortynia tecta.

Nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exsolvere caedis,
Electos iuvenes simul et decus innuptarum

75

perdita mente Ald. toto te ex pectore male vulgo. V. 71. A pro Ah antique Stat. cf. Giofan. et Burmann. ad Ovid. Met. II, 491. miseram in plerisque vett. extenuavit Stat. V. 73. ferox et tempore liber optimus Vossii. feroxque et tempore vitiose MSS. Statii. ferox quo et tempore vulgata nunc fere lectio, sed et sic me offendit particula et, quam sine haesitatione delevi, praecipue cum hoc iam factum sit in aliis honae notae editt. Gryph. ab anno 1537. Muret. Cantabrig. V. 74. Pyreneɩ Ald. I, Gryph. I, Pyraei in quibusdam. V. 75. Invisi regis Heins. in not. ad Catull. Gortynia templa MSS. Meleagri, Scaligeri et edit. R. non male, recte enim templa de amplis aedificiis dicuntur. Sic templum apud Cicer. pro Dom. 51. de curia

V. 1. externavit, adeq perturbavit et implevit eius animum, tu vix sui compos esset. vid. Pricaeus ad Apuleium p. 111.

V. 72. Spinosas curas spinosae curae des pépini sunt, quae animum lacerant, pungunt et cruciant. curae de amore pervulgatum. gravi cura saucia Dido apud Virgil. Aeneid. IV, v. 1. - deleta interpunctione post curas iunge: serens illa tempestate spinos. cur. in pector. (Ariadnes) quo tempore etc.

V. 73. Illa tempestate, quo tempore. hoc plenius loquendi genus illustrat Vossius exemplo Ciceronis eius temporis, quo die brevius idem dicit Noster infra Carm. LXVI, v. 11. Qua rex tempestate, -vastatum fines iverat Assyrios.

CATUL. Carm.

V. 75. iniusti regis. Minos, cuius celebratissima in antiquitate est iustitia. iniustus vocatur respectu Atheniensium, a quibus tam dirum quotannis tributum exigebat. - Gortynia tecta Cretam. Gortyne. Cretae metropolis.

V. 76 79. Nam perhibent olim. Sensus: nam tradunt, olim Athenienses crudeli pestilentia poenas propter caedem Androgei solvere coactos, iuvenes electos et virgines prae caeteris forma et aetatis flore eminentes (dapem) tanquam sacrum et religiosum epulum Minotauro dare solitos fuisse (h. e. ex pacto quotannis misisse) - Androgeoneae caedis - Androgeus Minois et Pasiphaës filius, vir fortissimus, et saepe in publicis Graeciae ludis victor, ex invidia occisus fuit

Dd

Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro:
Quîs angusta malis cum moenia vexarentur,
Ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
Projicere optavit potius, quam talia Cretam
Funera Cecropiae ne - funera portarentur.

80

dicitur. Cortynia in nonnullis. V. 79. Cecropidum solitum esse et pauls ante v. 76. coactos pro coactam audacter Heins. in not. ad Cat. V. 80. augusta pro angusta male in quibusdam vett. legitur. vid. not. saepissime autem in his scribendis vocibus aberrarunt negligentiores librarii, vid. Burmann. Sec. ad Claud. in Rufin. I, v. 204. inprimis Drackenborch. ad Liv. V, 41. Tom. II, P. 180. pro vexarentur duo vetusti libri apud Stat. versarentur, sed has quoque voces non raro turbavit librariorum ignorantia. vid. quos laudat Drackenborch. ad Liv. II, 34. Tom. 1, p. 392. V. 83. Funera-nec funera Venet. Gryph. Muret. funera, ne funere Stat. Munera Cecropiae seu funera

[ocr errors]

ab Atheniensibus et Megarensibus. - crudeli pest. coact. tam bello, quo hanc ab Atheniensibus illatam iniuriam ulturus erat Minos, quam fame et pestilentia; responsum autem erat Atheniensibus oraculo, eos non prius, quam Minoi satisfactum sit, maforum finem inventuros esse. Minos autem tributum septem iuvenum et puellarum quotannis postulavit. Electos iuvenes et dec. alii eos missos esse tradunt facto delectu, alii ductis sortibus. Virgil. Aeneid. VI, v. 20. - tum pendere poenas Cecropidae iussi (miserum) septena quotannis Corpora natorum: stat ductis sortibus urna. Fabulam tirones legant apud Diodor. Sicul. IV, c. 60. 61. Apollodor. III, 15. Ovid. Met. VII, 456 et VIII, 153. - Minotauro. notissima est fabula Minotauri üres liye rάupov a póswmoy, τὰ δὲ λοιπὰ ἀνδρός. secundum Apollodor. III, 1. 4. cf. Heyne in not. p. 537. capite bubulo, parte inferiore humana, Minotaurum

quoque describit Hygin. Fab. XL, sed nummi Gelensium et Tauromenitarum in Sicilia, Neapolitanorum et plurium aliorum per magnam Graeciam, eumdem corpore taurino et corpore humano instructum exhibent, de quo inter nummos et autores dissensu vid. Voss. ad v. 111. et Wesseling. ad Diodor. Sicul. IV, 77. n. 32. Tom. I, p. 320. qui laudat Spanhem. de Us. et Pr. Num. Diss. 5.

V. 8o. angusta moenia, Athenienses in rebus trepidis et angustis versantes, ob publicam calamitatem miseri atque afflicti.

V. 82. proiicere optav. potius maluit contemta vita se obiicere periculo, vitam suam devovere, ἑαυτόν προβάλλειν, ἀποβάλλειν ψυχήν, vid. quae egregie de hac locutione notavit Drackenborch. ad Sil. Ital. X, v. 42.

V.83. Funera ne-funera, ergo viva funera. ne-funera, pro non funera, ut nevolt pro nonvult apud Plaut. Trinum. II, 2, 85.

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »