صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Atque ita nave levi nitens, ac lenibus auris

Magnanimum ad Minoa venit, sedesque superbas. 85
Hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
Regia, quam suaves exspirans castus odores
Lectulus in molli complexu matris alebat:
Qualis Eurotae progignunt flumina myrtos,
Aurave distinctos educit verna colores:
Non prius ex illo flagrantia declinavit

Lumina, quam cuncto concepit pectore flammam

90

vel ceu funera coniicit N. Heins. in not. ad Catull. at sic omnis huius versus perit elegantia. ne et nec saepe confunduntur in MSS. vid. Drackenborch. ad Liv. III, 47. 7. Tom. I, p. 737. et quos ibi laudat. V. 89. myrtus Voss. et alii; recte! veteres enim huiusmodi arbores per us in plurali efferre solebant, ut docet Cerda ad Virgil. Georg. II, 71. V. 92. cuncto in nonuullis toto, quod si admittimus, ait Heins. in not. ad

Amarunt inprimis hoc loquendi genus suaviter et cum sale sibi repugnans Graeci, qui commodius ad hanc formam uti poterant quod Grammatici vocant privativum. multa exempla conduxit Vulp. Sed plenissime et elegantissime de hac dictione egerunt Hemsterhus. ad Lucian. T. I, p. 698. et ibidem Iensius. Rittershus. ad Oppian p. 29. – 32. et quos laudat Alberti ad Hesych. Tom. I, p. 275. n. 4.

V. 84. nave tevi nit. ac len. aur. niti iam est proprie enim

nautae nituntur remis. lenibus auris ope et adflatu secundi venti.

V. 85. Magnanimum. invidiose iam vocat Minoëm, quem versu 75. iniustum vocaverat, magnanimum h. e. altos spiritus trahentem, insolentius contra Athenienses se offerentem.

V. 86. Hunc simulac cupid.

Theocr. Id. III, 42. ŵc lớều ús ἐμάνη, ὡς ἐς βαθὺν ἄλλετ έρωτα.

V. 87. quam suav. expect. etc. ornate et splendide pro vulgari: quae in sinu et domo matris adhuc delitescebat innupta et indelibata. cf. supra Carm LXI, v. 88 et LXII, v. 22. Commode laudat Mitscherlich, in Lect in Cat. p. 78. Hesiod. E v. 520. Ἡ σε δόμων εντοσθε φίλη παρὰ μητέρι μίμνει, Οὔπω ἔργ ̓ ἐιδυία πολυχρύσου Αρτ podiras. lect, exspir. odores. cf. supra ad Carm. VI, v. 8. alebat fovebat, educabat.

V. 89. myrtos. cf. supra ad Carm. XI, v 22.

V. 9o. educit, educat. cf. supra ad Carm. XIX, v. 14. educere pro educare saepe apud Cic. Or. II, 28. Terent. Adelph HE, 5. 49. cf. Burmann. ad Sammonic v. 64. et Drackenb. ad Liv. I, 4, 7. distinctos colores varios flores,

95

Funditus, atque imis exarsit tota medullis.
Heu! misere exagitans immiti corde furores,
Sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
Quaeque regis Golgos, quaeque Idalium frondosum,
Qualibus incensam iactastis mente puellam
Fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem!
Quantos illa tulit languenti corde timores!

Catull. versu subsequenti tosta pro tota legendum erit. V. 96. Quique male in quibusdam vett. frondosam volebat Scalig. sed cur non supra corrigit Carm. XXXVI, 12. sanctum Idalium. V. 97. Qualibet MSS. Statii male!

V. 94. Heu! misere exagit. immiti cord. furor. trahebam olim hunc versum ad Ariadnen, et immiti corde explicabam: immaturo, amore nondum domito et subacto: multo enim vehementius amat, qui prima vice amoris vim experitur - Sed multo elegantior omnino et concinnior efficitur oratio, si hic versus, ut vult Gurlitt in Observatt. ad h. c p. 117. 118. cum sequenti coniunetus ad Amorem refertur, qui immiti corde (h. e. saevo pectore) hominum animos furore exagitare dicitur; hunc tamen elegantiorem orationis nexum vix verba iuvare et admittere videntur; valde enim dubito, an recte in latina lingua exagitare furores, quod putat Gurlitt. simpliciter pro concitare, commovere furores dici possit. Quid? si legamus: Heu! misere exagitans immiti corda furore.

V. 95. Sanete puer, ut sancta Venus supra Carı. XXXVI, v. 3. ubi vid. not. curis hominum qui gaudia misces, simillime infra de Venere Carm. LXVIII, v. 18. Quae dulcem curis miscet

amaritiem. suaviter in hanc rem Anacreon. Od. XLV, 5. Åzióks δ ̓ ἔβαπτε Κύπρις μέλι τὸ γλυκὺ λαβοῦσα

Epsx you. Hinc Ē impos. Posidippo in Anal. Vet. Poët. Graec. Brunk. Ep. XI, 4. Tom. II, p. 48. cf. Musaeus v. 166. et plura in hanc rem collecta a Ĉ. Barth. ad Claud. de Nuptiis Honor. et Mariae v. 70. adde Dorville ad Chariton. p. 426. edit. Lips.

V. 96. Quaeque regis Golg. cf. supra Carm. XXXVI, v. 11. 13.

V. 98. Fluctibus sc. curarum cf. ad v. 62. adde Drackenb. ad Sil. Ital. VIII, 32, in flav. saep. hosp. suspir. Ovid. Fast, I, v. 417. Hanc cupit, hanc optat; sola suspirat in illa. suspirare de amantibus passim obvium vid. Brouckhus, ad Tibull, I, 7, 41. - flavo h. e. pulchro, Flavos enim crines vel maxime adamabant veteres vid. Salmas. ad Tertull de Pall. p. 352 Brouckhus. ad Tibull 1, 6, 8. et Interpretes ad Petron. c. CX, - sic 9s apud Graecos, vid. Perizon, ad Aelian. IX, 9.

100

Quantum saepe magis fulgore expalluit auri!
Cum saevum cupiens contra contendere monstrum,
Aut mortem oppeteret Theseus, aut praemia laudis
Non ingrata, tamen frustra, munuscula Divis
Promittens, tacito suspendit vota labello.

Nam velut in summo quatientem brachia Tauro 105

V. 102. appeteret et expetere in quibusdam libris Muret. V. 104. turbant et variant libri veteres. alii offerunt succendit, alii succedit, unde Stat. et Voss. fecerunt suscepit. nostram lectionem, quam ut longe elegantiorem suscepit, quod defendit Mitscherl. praefero. (vid. not.) tuentur edit.

[blocks in formation]

oppetere recte ex usu loquendi dicitur, non idem praemia; sed, ut constat, plura saepe verbis adduntur nomina, quamvis uni tantum accommodari possint.

V. 103 104. Non ingrata, tamen frustra etc. Sensus: tacite optavit caedem Minotauri promittens Diis munuscula, grata omnino illis et accepta. Nam velut in summo etc. (frustra tamen) ipsi tamen nihil profuerunt, immo eam reddiderunt miserrimam - suspendit, multo exquisitius et elegantius quam vulgare suscepit (vid. Var. Lect.) habet enim notionem timoris et trepidationis, qua dissimulare studebat fraternae caedis votum. suspendit vota labello, vix audet verbulum, ne quis forte audiat, de hoc voto pronunciare, ne

labellum quidem hoc pronunciando voto movet. sic pes suspendi dicitur, quem caute et sollicite ponimus, ne eius strepitus audiatur. suspendere vota tacito labello igitur eleganter et exquisite dicitur pro vulgari,: clam et tacite optare. - Caeterum in illustrando veterum tacite vota. concipiendi more, copiosus est Vulp. adde Brouckhus. ad Tibull. IV, 3, 11. et Burmann. ad Petron. c. LXXXV.

V. 105-111. Nam velut in summo etc. Nam quemadmodum indomitus venti turbo vel ramosam quercum, vel conigeram et resinosam pinum in alto quodam monte, vi sua eius truncum corripiens, eruit: illa (quercus vel pinus) radicitus exstirpata procul a loco, ubi steterat, praeceps labitur, et omnia quaecumque latius propiusve obvia ei fiunt, confringit; ita Theseus vicit et prostravit Minotaurum, frustra in altum iactantem cornua. Sic omnia egregie cohaerere puto (vid. Var. Lect.) Praeivit in hac adumbranda imagine, quam saepe deinde sequioris aetatis poëtae studiosissime exornarunt, Homerus cf. Iliad. IV, 482. XIII,

Quercum, aut conigeram sudanti corpore pinum,
Indomitus turbo contorquens flamine robur
Eruit illa procul radicibus exturbata
Prona cadit, lateque et cominus obvia frangens:
Sic domito saevum prostravit corpore Theseus
Nequidquam vanis iactantem cornua ventis.

110

Venet. Gryph. Muret. Cantabrig. Vulp. V. 106. congestam sudanti corpore pinum defendit Vossius ex libro Mediolanens. ut congesta pinus sit densa, compacta, robusta, . Statius quoque in duobus MSS. corpore se invenisse affirmat, in uno tamen cortice et sic est in editt. Venet. Gryph. Muret. Graev. Vulp. Bipont. nutanti vertice Heins. volebat in not. ad Catull. et idem fluitante vertice ad Claudian. p. 932. Lenzius tentat: crinigero nutantem in vertice pinum in vertice sc. montis. Equidem lubenter acquiesco in lectione nostra conigeram sudanți corpore pinum; egregie enim zi sudanti convenit pinui, quae stillat vel sudat resinam, quemadmodum nemora thura et balsama sudare dicuntur apud Tacit. de Morih. Germ. c. 45. epitheta physica autem vel maxime amat Catullus. V. 108. exstirpata in quibusdam, haud dubie ex glossa, verba illa procul radicibus exturbata Prona cadit uncis includit et in parenthesi dicta accipit Lenzius, ita ut sequentia ad turbinem referantur; parum commode ex mea sententia, voluit enim inprimis poëta hac instituta comparatione gravem casum vasti corporis Minotauri adumbrare. V. 109. Statius ex veteri scriptura, Lateque eius eius obvia, quam ex uno L. MS. profert, reponit late quaecumque sibi obvia; at Vossius ex depravata lectione vett. exemplarium et duorum MS. Statii. lateque et cum eius fecit late quaecumvis obvia fr. nostram dedit ex veteri libro, quem trivit, Scaliger. V. 110. prosternit Scalig. Lennep. ad Coluth. I, 7. cum saevum sine addito substantivo non posset concoquere, audacter corrigebat: Sic domitum taurum prostravit robore Theseus. Ingeniose Lenzius: Sic domito saevum prostravit corpore taurum Necquidquam ventis iactantem cornua Theseus. sed nimis saeva manu,

389. XVI, 482. cf. Virg. Aen. II, 626. et plura ibi in hanc rem collecta loca a Cerda. adde inprimis Horat. Od. IV, 6, 10. ubi cupressus Euro impulsa late procidere dicitur, et quae ibi notavit Cl. Fani. pro quovis monte celso ornate ponitur Taurus, mons celsissimus Asiam fere totam mediam percurrens. - brachia de ramis grandioribus

saepe cf. Barth. ad Stat. Theb. I, 361. sudanti corpore pin. vid. Var. Lect. - saevum Minotaurum, de quo cf. ad vers. 79. saevus absolute ut ferus de leone supra Carm. LXIII, v. 85. ubi cf. not. - vanis ventis doctius pro: ad vel contra ventos vanos, venti vani sunt inanes, vacui, quos frustra ictu invadimus.

Inde pedem sospes multa cum laude reflexit,
Errabunda regens tenui vestigia filo:
Ne labyrintheis e flexibus egredientem
Tecti frustraretur inobservabilis error.

Sed quid ego, a primo digressus carmine, plura
Commemorem? ut linquens genitoris filia vultum,
Ut consanguineae complexum, ut denique matris,
Quae misera in gnata flevit deperdita, laeta

115

vid. not. V. 112. victor pro sospes Vossius addicentibus MSS. sed Statius idem testatur de sospes. eligat sibi quisque. alterum de his duobus est glossema, et, ut mihi videtur, haud dubie victor ex margine irrepsit, et trusit genuinam lectionem sospes. V. 116. sed quid ego primo omissa praepositione in Venet. in primo in quibusdam. Sed quom primo Mediolanens. unde Vossius quorsum primo. V. 118. Ut consanguineas, complexum ut denique matris Heins. in not. ad Catull. V. 119. varie hic versus in variis editt. legitur, et varia adhibita medela, ut fit, corruptus magis quam sanatus est. In plarimis libris MSS. teste Statio et aliis hic versus legitur fere sic: misera ignara (vel ignata, ingrata, agnata) * deperdita leta vel Laeta, quae corruptae lectiones proxime ad eam, quam dedimus, lectio. nem accedunt; nihil enim facilius et simplicius quam ex corrupta lectione ignata elicere in nata, et eiusmodi verbo lacunam explere, quod ipsa res flagitat; egregie enim quadrat flevit et sensus ex nostra lectione exit commodissimus. vid. not. sed plurimae editt. Venet. Gryph. Muret. Cantabrig. Vulp. exhibent hunc versum sic: Quae misero gnatae fleret deperdita luctu. liber Comelin. Quae fùit ingratae misero deperdita laeto. Meleager vult: Quae misera agnato fuerit deperdita letho. Scaliger proponit: Quae misera ingrata vixit deperdita tela, h. e. quae solata est dolorem suum tela fa◄ cienda. Vossius tentat: Quae misera gnati misero deperdita letho. edit. Graev. Quae misera ah gnarae fleret deperdita luctu. Heins. in not. ad Catull. Vae miserae, ingrato fleret deperdita luctu. Lennep. ad Coluth. Quae misera ingnatae tabebat perdita lecto. Lenzius denique: Quae moesto gnatam flevet deperdita luctu. En varias epulas, quibus largiter se invi

V. 113. tenui filo, cf. Hygin. Fab. LII, et ibi Muncker.

V. 115. Tecti frustraret. inobserv. err. - caeca tecta labyrinthum vocat. Virg. Aen. VI, 27. cf. Heins. ad Val. Flacc. I, v. 601. - οίκημα, καμπαίς πολυπλόκοις πλαvia Apollodor. III, 2, 4. cf. Heyne in not. p. 538. seqq.

V. 116. Sed quid ego a primo

digress. Ipse poëta se revocat a disgressione, sed frustra colibere tentat impetum, quo semel eius animus re praesenti inflammatus erat. Lenzius in Spicileg. Observatt. comparat Apoll. Rhod. 1, 1220.

V. 117 120. ut linquens genitoris etc. Sensus: quomodo filia patrem, sororem, matrem

« السابقةمتابعة »