صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem? 120

Aut ut vecta ratis spumosa ad littora Diae?
Aut ut eam tristi devinctam lumina somno
Liquerit immemori discedens pectore coniux?
Saepe illam perhibent ardenti corde furentem
Clarisonas imo fudisse e pectore voces,
Ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
Unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus:
Tum tremuli salis adversas procurrere in undas
Mollia nudatae tollentem tegmina surae:,

125

tare possunt varietatis cupidi! V. 120. praeferret in editt. plurimis. V. 122. dulci pro tristi in Venet. Gryph. Muret. et aliis; sed primum ingrata est repetitio re dulcis ex versu praecedenti, deinde rectius etiam vocatur somnus iam tristis, qui versu 56 fallax appellabatur. — pro devinctam nonnulli devictam non male; lumina enim et somno vincta (μalanç dönμévo izny) et victa recte dicuntur. vid. Heyne ad Tibull. I, 2. 2. Observ. p. 15. edit. nov. et ibidem Brouckhus. peccarunt autem in his duobus permutandis verbis librarii saepe vid. quos laudat Drackenborch. ad Sil. Ital. VI, 384. et ad Liv. V, 44. Tom. II, p. 194. et ad IX, 30.

(quae summo affectu abrepta multas ob miseram filiam fudit lacrimas) relinquens dulcem Thesei amorem his omnibus (patri, matri et sorori) (laeta) laeto et tranquillo animo praeferre non dubitaverit. - genitoris vultum eleganter pro: patrem; iucundissimus enim liberis esse debet patris adspectus Consanguin. amplex. et matris molliter pro simplici: sororem

et matrem

[ocr errors]

V. 122. somno tristi cf. Var. Lect.

V. 126. conscendere, praeteritum excipit praesens; quae temporum mutatio admittitur optimis quibusque scriptoribus vid. Cort ad Salust. Iugurth. cap. 13. §. 6. inprimis Drackenborch. ad Liv. III, 46. Tom. I, p. 731, et Clark. ad Homer. Iliad. Î, v. v.37.

V. 127. Unde aciem in pel. vast. prot. aest. omnem prospeConsanguinea pactum late pelago peteret; ut loquitur Virg. Aen. I, 181.

os pro sorore, quae fuit Phaedra-verba Quae miser. in gnat. flev. deperd. commode, puto, in parenthesi posui flere in nata h. e flere ob natam, ut vers. 98. in aliquo suspirare Iam confer Var. Lect. et ipse de lectionis et interpretationis nostrae simplicitate iudica.

V. 129. tegmina surae recte de tunica, quae crura tegebat, accipit Lenzius et in hanc rem laudat Homer. Hymn. in Cerer. V. 176. Reprehendit poëtam Duschius in libro supra laudato, quod parum decore in hoc loco agentem Ariadnen induxerit, sed

Atque haec extremis moestam dixisse querelis,
Frigidulos udo singultus ore cientem:
Siccine me patriis avectam, perfide, ab oris,
Perfide, deserto liquisti in littore, Theseu?
Siccine discedens, neglecto numine Divûm,
Immemor ah! devota domum periuria portas?
Nullane res potuit crudelis flectere mentis
Consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,
Immite ut nostri vellet mitescere pectus?
At non haec quondam nobis promissa dedisti

130

135

Tom. II, p. 957. V. 125. Clarificas Scalig. reclamante Marcilio. V. 132. patrus ab aris Vossio et aliis magis arridet, accedente quoque Burmanno ad Ovid. Metam. XIV, v. 476. nec insolens est librariorum error in commiscendis his duabus vocibus. vid. Drackenborch. ad Sil. Ital. XIII, 8r. magis tamen mihi placet oris. V. 134. neglecto nomine in aliis, male! gravius enim iam est numine. librariorum negligentiam in describendis his vocibus notavit Heins. ad Ovid. Her. II, 39. et Drackenborch. ad Sil. Ital. XVI, 655. V. 138. mitescere male quidam mutarunt in miserescere, eleganter enim respondet voci immite. pro nostri finxit Scaliger monstri refutante Vossio. V. 139. frigere in versu sequenti voce videbatur Mitscherlichio, uude hunc et sequentem versum scribendum putat: At non haec quondam blanda promissa dedisti Voce mihi, non hoc miseram spe

si cogitamus, Ariadnen iam agere victam dolore et furoris aestu correptam, egregie potius affectum expressisse quam contra decorum peccasse videtur poëta. V. 130 131. Atque haec extrem. etc. Huc respexit Tibull. III, 6, 89. Gnosia, Theseae quondam periuria linguae Flevasti ignoto sola relicta mari. Sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus, Ingrati referens impia facta viri.

V. 134. neglecto numine divúm, nihil curans perfidiae vindices deos, contemta deorum potestate et iustitia.

CATUL. Carm.

V. 135. devota periur. exsecranda, abominanda. suaviter autem portare domum periuria pro perfido animo redire.

V. 137. praesto fuit adfuit. animo tuo, succurrit. clementia sensus humanitatis.

V. 138. ut vellet mitescere pro ut mitesceret. velle abundat passim. vid. Burmannus ad Petron. cf. LXX, et ad Phaedr. I, 29, 6. Sic isu apud Graecos vid Gatacker. ad Antonin. p. 293. et Advers. Miscell. I, 3. p. 43. ad nostri supplet Vossius ergo vel gratia, malim; immite pectus nostri h. e. erga nos. E e

Voce: mihi non hoc miserae sperare iubebas
Sed connubia laeta, sed optatos hymenaeos:
Quae cuncta aërii discerpunt irrita venti.
Iain iam nulla viro iuranti femina credat,
Nulla viri speret sermones esse fideles:

Qui, dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,

Nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:

Sed simulac cupidae mentis satiata libido est,
Dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
Certe ego
te in medio versantem turbine leti
Eripui, et potius germanum amittere crevi,

140

144

150

rare iubebas. et sic est in edit. Parthenii, Gryph. Muret. V. 143. tum iam Venet. nunc iam Muret. Gryph.

V. 140. Voce blandiendo, cum adhuc in amplexibus meis esses, coram - sperare timere Sic passim in malam partem occurrit sperare; vid. Ernesti in Clav. Ćic. eodem modo apud Graecos usu venire solet i vid. inprimis Wesseling. ad Diodor. Sicul. XIII, 43. n. 49. Tom. I, P. 574.

V. 141. Sed connub. laet, etc. Imitatus est Virg. Aeneid. IV, v. 316.

V. 142. Quae cunct. aërii etc. Theocrit. Idyll. XXII, v. 167.τὰ δ ̓ εἰς ὑγρὸν ὤχετο κύμα πνοιὴ ἔχοις' vipo. Stat. Achill. II, v. 286. Irrita ventosae rapiebant verba procellae. multa in hanc sententiam collegit exempla Cerda ad Virg. Aeneid. IX, v. 313.

V. 143. Iam iam nulla viro etc. notae muliercularum querelae! Terent. Andr. III, 1, 1, 2. Ita pol quidem res est, ut dixti, Lesbia: Fidelem haud ferme mulieri invenias virum. sed pa

V. 145. Qui dum male in quibus

riter a viris mulierum accusari solet levitas, cf. infra Carm. LXX, 3, 4. et Tibull. III, 4, 61. - Caeterum digna est, quae cum hoc loco comparetur mellitissima Elegia Lotichii lib. V, 19. ubi miserationem movent mollissimae, quas fundit puella ab amatore derelicta, querelae.

V. 145. Apisci proba et antiqua vox, Cic. Epist. ad Div. IV, 5. cf. Gifan. Collectan. ad Lucret s. v. apisci, et quos laudat Cort. ad Plin. Epist. ÏV, 8.

V. 146. Nil metuunt iur. nihil promitt. parc. leves in obtestationibus et faciles in promissionibus.

V. 148. Dicta nihil metuere graece pro metuere solent, ut supra Carm. LXII, v. 42. optavere et v. 53. accoluere.

V. 149. in medio turbine leti exquisite pro: in summo vitae periculo, ut v. 151. supremo in tempore.

V. 150. germanum fratrem

Quam tibi fallaci supremo in tempore deessem.
Pro quo dilaceranda feris dabor, alitibusque
Praeda, neque iniecta tumulabor mortua terra.
Quaenam te genuit sola sub rupe leaena?

154

Quod mare conceptum spumantibus exspuit undis?
Quae Syrtis, quae Scylla vorax, quae vasta Charybdis,
Talia qui reddis pro dulci praemia vita?

Si tibi non cordi fuerant connubia nostra,
Saeva quod horrebas prisci praecepta parentis;
Attamen in vestras potuisti ducere sedes,
Quae tibi iucundo famularer serva labore,

160

dam. V. 156. Scylla rapax Voss. V. 159. Saevaque abhorrebas Venet.

Minotaurum. crevi decrevi, iudicavi.

V. 152. dilaceranda feris dabor etc. quod atrocissimum visum est veteribus, ut vel ex primis Iliados versibus notum. cf. Virgil. Aeneid. IX, 485. et ibi Interpretes.

Sic Tibull. III, 4, 85 93. ubi copia nimium tritorum phantasmatum in hac re fastidium paene creat, iudicante Heynio. Sic Dido apud Virgil. IV, 365. et apud Ovid. Heroid. VII, 37-40. ct. Met. VIII, 120. seqq. leaena cf. supra Carm. LX, 1. Theocrit. Idyll. XXIII, 19. xxxās

[ocr errors]

V. 153. iniecta terra y ex notissima veterum superstitione, divas Quod mare

qua manes inhumati corporis non posse quieti dari, sed centum annos circa Stygem vel circa corpus errare putabantur. Ad iusta autem inhumato corpori solvenda vel particula iniectae terrae aut pulveris sufficiebat. cf. Hor. Od. I, 28, 23. Virg. Aen. VI, 365. adde Rittershus. ad Oppian. Halieut. II, 635. ñ vel κόνεν ἐπαμήσασθαι dicebant Graeci, vid. Dorville ad Chariton. p. 422, 23. edit. Lips.

V. 154 - 156. Quaenam te genuit etc. Locus sequens in describendo duro et ferrei pectoris homine saepe a poëtis iisdem tere imaginibus adumbratus est,

concept γλαυκὴ δέ σε τέκει θάλασσα Iliad. XVI, v. 34.

V. 157 pro dulci vita h. e. pro cara tibi servata vita cf. v. 148. et 151. dulci eleganter pro tua. Lenzius de Veneris gaudiis accipit.

V. 159. prisci parentis h. e. severi, morosi; eodem sensu priscus Cato vocatur Horatio Od. III, 21, 11. Hinc recte defendit prisca supercilia (h. e. adducta, severa, tristia) Burmannus ad Virgil. Cop. v. 34 vid. omnino Burmannum Sec. ad Anthol. T. I, p. 717.

V.161.iucundo labore, quippe quae magnam ex hoc labore vo

Candida permulcens liquidis vestigia lymphis,
Purpureave tuum consternens veste cubile.
Sed quid ego ignaris nequidquam conqueror auris,
Externata malo? quae nullis sensibus auctae
Nec missas audire queunt, nec reddere voces.
Ille autem prope iam mediis versatur in undis,
Nec quisquam apparet vacua mortalis in alga,
Sic nimis insultans extremo tempore saeva
Fors etiam nostris invidit questibus aures.

165

170

V. 164. conquerar in duobus MS. Statii. V. 165. Extenuata malo Venet. Stat. eadem varietas v. 71. V. 168, in acta Nic, Heins, in not. ad Catull.

luptatem perceptura erat; suaviter et molliter!

V. 162. candida vestigia pulchros pedes. vestigia pro pedibus passim infr. Carm. LXVI, v. 69, Horat. Sat. II, 6, 102. vide, si tanti sit, Virum Doctum in Observ. Miscell. Dorvill. Tom. I, p. 28. permulcens exquisite pro abluens, perfricans. Eodem verbo de abluendis pedibus usus est Pacuvius apud Gell. Noct. Att. II, 26. Ritum, ex quo virorum pedes lavare solebant mulieres, tangit et illustrat Aristoph. Vesp. v. 607. cf. Schrader. ad Musaeum c. 8. p. 185.

[blocks in formation]

gr. valeatque idem h. 1. quod de II, 1,31. Eustathius dicit, poëtam ibis locutum esse.,, Sed, quominus a proprietate significationis recedamus, primum ipsa Ariadnes oratio prohibet, qua in vers, antecedent. lubenter servilia officia se obituram esse ait, modo in eadem cum Theseo domo versari sibi liceat; deinde, si notionem illam in nonnullis locis cum hac locutione apud Homerum coniunctam ad h. 1. transferimus, omnis profecto loci nostri gravitas perit, et commiseratio, quam in animis lectorum Ariadne excitaverat, hac importuna libidinis cogitatione subiecta, paene abstergitur.

V. 164. ignaris auris sensu carentibus ut explicantur versu sequenti.

V. 165. auctae praeditae ut infra v. 324. magnis virtutibus augens. cf. D. Heins. ad Sil. Ital. XI, v. 393. ubi ti augere cum Graecorum e comparavit et totum locum in graecos versus

transtulit.

V. 170. Fors etiam nostr. in

« السابقةمتابعة »