صور الصفحة
PDF

Nec te requiret, nec rogabit invitam.
At tu dolebis , cum rogaberis nulla,
Scelesta , nocte. Quae tibi manet vita ?
Quis nunc te adibit? quoi videberis bella?
Quem nunc amabis ? quoius esse diceris?
Quem basiabis ? quoi labella mordebis ?
At tu, Catulle, destinatus obdura.

legatur obdura. Servavit tamen in textu nostram lectionem. Heinsius, cuius celebrata in emendandis poëtarum carminibus , nescio quo fato, tam parum ingeniolo meo probatur sagacitas, emendat in not. ad Cat. tz quoque impolem mentis, Nec, quae fugit, sectare. V. 14. cum rogaberis nullam, Scelesta, noctem Vossius et Cantabrigiensis. vetus lectio fuit rulla scelesia necte vel nete. Scaliger in suo MS. rere, quac tibi manet vila, b. e. cogita, tecum reputa. Muretus ex libro quodarn veteri afiert: scelesta, quae nunc quae tibi manet vita ? vulgata lectio scelesta tene? Heinsias pro liberalitate sua: cum rogaberis nulla , Scelesta, nulla. quae Iubs manet vita ? vel, am rogaberis nulli, Scelesta , noctem. V. 19. obsisstas Vossius cum plarimis. nostraia lectionem defendit Scaliger et Gez. Loan. Vossius in Art gran. lib. II. C 14

Vat. Deor. libr. I. 1. sub finem.

V.ie - 15. At tu doleb. Si militer Horat. Epod. XV. 11. Odolaners mea multum virtute Nesere: am, si quid in Flacco

i est, Non fue suiduas po tiori te dare voces, Et quaeret istas para os mesteris mila, Selas, nocte bede Enda voce Seekers perfila Casazze site maret »sta qam

V. 18. quoi labella mordebis. frequentes sunt pottae in commemorandis amantium morsiunculis, tanquam ferventissimi amoris sigois. vid. Passerat. ad Propert. UL. 8. p. 451. Brou. ebas. ad Tibull. 1 6. ilyet Sciro. Los e. . p. 32 detinatus recte dictar, qoi als

o rei derman addutos , o s certa et kua wohet wat

era m COD

ore amarere etiam

cupla sit in

CARMEN IX.

AD VERAN NIYM.

Verannio, arctissimo familiaritatis vinculo secum coniuncto, gra

tulatur felicein reditum ex Hispania, eique , quam gratus hic nuntius ad aures suas acciderit, declarat, moc magis declaraturus laetitiam suam mutuis amplexibus et mutuo de eius itinere instituendo colloquio. Dulcissimum est hoc carmen et mollissimos amicitiae sensus spirat. Comparent poëtices studiosi Horat. I. od. 36. et Iuvenal. Sat. XII. in reditum Catulli , miramque in simili argumento varietatem et copiam agnoscant.

eranni, omnibus e meis amicis
Antistans mihi millibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penales,
Fratresque unanimos anumque matrem?
Venisti. O mihi nuntii beati !
Visam te incolumem audiamque Hiberûm
Narrantem loca, facta, nationes,

V. 2. alii antistas vel antistes sed nostra lectio omnium antiquorum librorum auctoritate munitur teste Vossio. y. 4. Ms. Stat. uno animo sanamque et uno animo suamque. Comel. lih. senemque , quam lectionem dare etiam Codices Vaticanos testatur Broucklus. ad Tibull. I. 7. 88. Scal. lib. unanimes suamque L. MS. luamque Edit R. unanimos suamque. nostra lectio debetur Faërno, quem secutus est Vossius et hunc Cantahrigiensis. Ceterum solemnis est lectionis diversitas in unanimus et unanimis, exanimus et cxanimis, inermus et inermis aliisque similibus. vid. Drackenborch. ad Sil. Ital. V. 584.

V. 2. Antistans praeferendus mihi ingenti amicorum turbae. antistare alicui est antecellere aliquem. Gell. I. 7. c. 5. qui caeteris antistabat.

V. 4. anumque matrem. anus adiective sumendum ut infra LXVIII. 47. charta anus et LXXVIII. 10. fama anus apud Ovid. Art. Am. I. 766. cerva

anus. Martial. 6. 27. amphora anus.

V. 6. Hiberúm loca intellige non vicos tantum et oppida, sed etiam situs et regiones; nam late patet vox loca sicuti Graecorum yüpol, zwpix. vid. Salmas. ad Solin. p. 690. Hiberi sive Iberi sunt Hispani ab Hibero fluvio sic dicti,

Ut mos est tuus; applicansque collum,
lucundum os oculosque suaviabor,
O quantum est hominum beatiorum,
Quid me laetius est beatiusve!

V.g. iucundum os oculosque suav. intimi amoris signum apud veteres fuit oculorum osculatio. Sic Eumaeus apud Homerum Telemachum excipiens Odyss. XVI. 15. Kússi di pey ripethau ar, mi zupu çocu madá Cic. Epist. ad

Fam. XVI. 29. tuosque oculos dissụaviabor. ubi plura in hanc rem attulit Cortius ef. infra Carm. XLVIII.

V. 10. O quantuni est hom. eleganter pro vulgari: nemo me est felicior et beatior.

CARMEN X.

DE VARRI SCORTO.

Catullus, dum redux factus esset ex Bithynia , ubi commoratus

fuerat inter comites praetoris Memmii, forte fortuna a Varro deducebatur ad eius amicam, in cuius ore, primo statim obtutu , expressa videbat nequitide et vitae meretriciae indicia. Mox inier ipsos exoritur colloquium, in qug egregie adumbrata est. meretricularum viros emungendi calliditas , sed elusa u Catullo ridiculo modo. Nam cum meretrix inhiaret iam iam captando praemiolo vel certe'lecticarios ex Bithynia adductos Catullum sibi concessurum esse speraret, repente derisa et multis convitiis cumulata relinquitur. Multum suavitatis et leporis habet hic dialogus propter nativam rei ex vita communi petitoe descriptionem.

Varrus me meus ad suos amores
Visuin duxerat e foro otiosum: !

V. 1. Varrus : haud dubie intelligendus Alphenus Varus, qui ex tonsore vel sutore factus est iurisconsultus. Addictus fuit sectae Epicureae et multa scripta reliquit. Scripsit ejus vitam Henric. Brenekmannus Amste

lodami 1909. meminit eius so; dalitatis infra Car. XXX --visum ad suos amores ha e, ad amicam suam. amores pro amica passim. Sic infr. XXI. 4. paedicare cupis meos amores, et XIV, 1, suos amores tenes

Scortillum, ut mihi tum repente visum est,
Non sane illepidum, nec invenustum.
Huc ut venimus, incidere nobis
Sermones varii: in quibus, quid esset
lam Bithynia , quomodo se haberet,
Et quonam mihi profuisset aere?
Respondi, id quod erat: nihil neque ipsis,

V. 7. Stat. MSS. quomodo posse haberet et ita libri veteres teste Vossio, qui inde procudit quomodo ops se haberet. Vossium refutat Viro doctus in Miscellaneis Observatt., quae cura Dorvillii prodierunt Vol. V. p. 2. Sed magis displicet ipsius prolata coniectura: quomodo os se haberet? Fingit sibi nimirum V. D. scortillum rogasse poëtam, an ex irrumatione quaestum fecisset? et quantum sibi os impurum profuisset ? – cui explicationi profecto omnis orationis series reclamat, ncc cetera, quae Viro docto ad totum hoc carmen, vel disputata, vel observata sunt, tanti ponderis mihi videntur, ut iis commemorandis immorer. nostram lectionem tuentur libri veteres fere omnes. V. 8. quantum mihi profuisset aere Veteres libri Scaligeri et Vossii, quod, cum parum latine dictum esse censeret Scaliger, mutavit in: Quantum mihi profuisset : e re Respondi improbante Gronovio lib. III. de Pecun. Vet. c. 17. ubi plura egregie carmen nostrum illustrantia invenies. Ipse eleganter coniicit Ecquonam. vam simili modo loquitur poëta car. XXVIII. 6. Ecquidnam in tabulis patet lucelli Erpensum? Heinsius in not. ad Catull. offert: Et quanto mihi profuisset aere. V. a. Statii MSS. omnes neque in ipsis. Sed modus metri facile evincit, fi in

in gremio. cf. XXVIII. 6. XL. 7. et alibi. visere ad aliquen est notus loquendi modus, Terentio, Lucretio, Plauto aliis que familiaris. exempla contulit Heins. ad Ovid. Amor. II. 2. 21.

V. 3. scortillum , referendum ad amores, qui, quales fuerint, nunc describuntur. ut mihi t. repente v. e. quemadmodum statim primo adspectu iudicabam.

V. 6. quid esset iam Bithynia, in quo statu iam esset haec provincia, quomodo se haberet quam lucrosa et quaestuosa proventibus esset. Et quant. mihi profu. ae., et quantum ego iude reportassem lucelli. Vana

sunt quae contra hunc locum disputat Vir doctus in Observ. Miscell. Vol. V. p. 2. 3. de importuna eius emendatione vid. Var. Lect.

V.9. nihil neque ipsis. Bithynis puta; neminem enim offendere debet, quod praecesserit Bithynia, cum frequens sit hoc loquendi genas, Syllepsin vocant Grammatici, optimis quibusque scriptoribus frequentata. vid. Gronov. de Pec. Vet. II. .. et Sanctii Miner. IV. c. 10. ihique Perizoninm, nec praetori bus in universum, quibus admi nistratio huius provinciae contigit; nec cohorti praeloris en mitibus, qui fuerunt praefecti

[merged small][ocr errors]

delendum esse. Vossias es Tetusto lib. Commelini recepit nihilmet ipsis quem more suo sequitur Vulpius. Editines tres antiquissima mihi neque ipsis unde Scal. et Stat. mihi nec ipsi quod reijcit Gronovius Le p. 550. Editiones nonnallae nihil peque ipsi, fortasse quia non concoquere poterant pluralem. V. 10. pro praetoribus Mauretas quaestoribus refragrante Gronwy. I c. praeconibus Heinsius in not ad Catol. emendandi libidine abreptus, V. 13. libri scripti Scal. non facerent. Vousins non faceret. Gronovius in 1. c. num facerent ? vel non faciens. quarum postres lectio eroase farct orationi. ceterum nostram lectionem tam L. MS. quam odel Cantabrigiensis confirmant. v. to Coniecturas Turnebi inquit, id quid iliic et Scaligeri ingut pro ingut dementit iam Gronine. V. 15. pro natum, malebat Melesser mate probat Vis docts in Observat Mull.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« السابقةمتابعة »