صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Nec te requiret, nec rogabit invitam.
At tu dolebis, cum rogaberis nulla,
Scelesta, nocte. 'Quae tibi manet vita?
Quis nunc te adibit? quoi videberis bella?
Quem nunc amabis? quoius esse diceris?
Quem basiabis? quoi labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.

legatur obdura.

15

Heinsius,

Servavit tamen in textu nostram lectionem. cuius celebrata in emendandis poëtarum carminibus, nescio quo fato, tam parum ingeniolo meo probatur sagacitas, emendat in not. ad Cat. tu quoque impotem mentis, Nec, quae fugit, sectare. V. 14. cum rogaberis nullam, Scelesta, noctem Vossius et Cantabrigiensis. vetus lectio fuit nulla scelesta necte vel nete. Scaliger in suo MS. rere, quae tibi manet vita, h. e. cogita, tecum reputa. Muretus ex libro quodam veteri affert: scelesta, quae nunc quae tibi manet vita? vulgata lectio scelesta tene? Heinsius pro liberalitate sua: cum rogaberis nulla, Scelesta, nulla. quae tibe manet vita? vel, cum rogaberis nulli, Scelesta, noctem. V. 19. obstinatus Vossius cum plurimis. nostrain lectionem defendit Scaliger et Ger. Ioan. Vossius in Art. gram. lib. II. c. 14.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

V. 18. quoi labella mordebis. frequentes sunt poëtae in commemorandis amantium morsiunculis, tanquam ferventissimi amoris signis. vid. Passerat. ad Propert. III. 8. p. 451. Brouckhus. ad Tibull. I. 6. 14. et Sciop. ad Lus. c. 87. p. 92. destinatus recte dicitur, qui alicui rei devotus et addictus est, cui certa et fixa sedet sententia. nam destinare saepe est constituere, decernere, ut certum sit. ut Graecorum winny: constitutum est. Malim tamen obstinatus propter vers. 11. v. V. L.

[ocr errors][ocr errors]

CARMEN IX.

AD VERAN NIY M.

Verannio, arctissimo familiaritatis vinculo secum coniuncto, gratulatur felicem reditum ex Hispania, eique, quam gratus hic nuntius ad aures suas acciderit, declarat, mox magis declaraturus laetitiam suam mutuis amplexibus et mutuo de eius itinere instituendo colloquio. Dulcissimum est hoc carmen et mollissimos amicitiae sensus spirat. Comparent poëtices studiosi Horat. I. od. 36. et Iuvenal. Sat. XII. in reditum Catulli, miramque in simili argumento varietatem et copiam agnoscant.

Veranni, omnibus e meis amicis

Antistans mihi millibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penales,
Fratresque unanimos anumque matrem?
Venisti. O mihi nuntii beati!

Visam te incolumem audiamque Hiberûm
Narrantem loca, facta, nationes,

5

V. 2. alii antistas vel antistes sed nostra lectio omnium antiquorum librorum auctoritate munitur teste Vossio. V. 4. Ms. Stat. uno animo sanamque et uno animo suamque. Comel. lib. senemque, quam lectionem dare etiam Codices Vaticanos testatur Brouckhus. ad Tibull. I. 7. 88. Scal. lib. unanimes suamque L. MS. tuamque Edit R. unanimos suamque, nostra lectio debetur Faërno, quem secutus est Vossius et hunc Cantabrigiensis. Ceterum solemnis est lectionis diversitas in unanimus et unanimis, exanimus et exanimis, inermus et inermis aliisque similibus. vid. Drackenborch. ad Sil. Ital. V. 584.

V. 2. Antistans praeferendus mihi ingenti amicorum turbae. antistare alicui est antecellere aliquem. Gell. I. 7. c. 5. qui caeteris antistabat.

V. 4. anumque matrem. anus adiective sumendum ut infra LXVIII. 47. charta anus et LXXVIII. 10. fama anus apud Ovid. Art. Am. 1. 766. cerva

anus. Martial. 6. 27. amphora

anus.

V. 6. Hiberúm loca intellige non vicos tantum et oppida, sed etiam situs et regiones; nam late patet vox loca sicuti Graecorum yapot, zopiz. vid. Salmas. ad Solin. p. 690. Hiberi sive Iberi sunt Hispani ab Hibero fluvio sic dicti.

Ut mos est tuus; applicansque collum,
Iucundum os oculosque suaviabor,
O quantum est hominum beatiorum,
Quid me laetius est beatiusve!

V. 9. iucundum os oculosque suav. intimi amoris signum apud veteres fuit oculorum osculatio. Sic Eumaeus apud Homerum Telemachum excipiens Odyss. XVI. 15. Κύτσι δέ μιν κεφάλην τε, mé ãpça çáca nnàά Cic. Epist. ad

10

Fam. XVI. 27. tuosque oculos dissuaviabor. ubi plura in hanc rem attulit Cortius ef. infra Carm. XLVIII.

V. 10. O quantum est hom. eleganter pro vulgari: mo me est felicior et beatior.

CARMEN X.

DE VARRI SCORTO.

ne

Catullus, dum redux factus esset ex Bithynia, ubi commoratus fuerat inter comites praetoris Memmii, forte fortuna a Varro deducebatur ad eius amicam, in cuius ore, primo statim obtutu, expressa videbat nequitide et vitae meretriciae indicia. Mox inter ipsos exoritur colloquium, in quo egregie adumbrata est. meretricularum viros emungendi calliditas, sed elusa a Catullo ridiculo modo. Nam cum meretrix inhiaret iam iam captando praemiolo vel certe lecticarios ex Bithynia adductos Catullum sibi concessurum esse speraret, repente derisa et multis convitiis cumulata relinquitur. Multum suavitatis et leporis habet hic dialogus propter nativam rei ex vita communi petitae descriptionem.

Varrus

arrus me meus ad suos amores Visuin duxerat e foro otiosum:

V. 1. Varrus: haud dubie intelligendus Alphenus Varus, qui ex tonsore vel sutore factus est iurisconsultus. Addictus fuit sectae Epicureae et multa scripta reliquit. Scripsit eius vitam Henric. Brenekmannus Amste

lodami 1709. meminit eius codalitatis infra Car. XXX. visum ad suos amores h. e. ad amicam suam. amores pro amica passim. Sic intr. XXI. 4. paedicare cupis meos amores. et XLV, 1. suos amores tenens

Scortillum, ut mihi tum repente visum est,
Non sane illepidum, nec invenustum.
Huc ut venimus, incidere nobis
Sermones varii: in quibus, quid esset
Iam Bithynia, quomodo se haberet,
Et quonam mihi profuisset aere?

Respondi, id quod erat: nihil neque ipsis,

5

V. 7. Stat. MSS. quomodo posse haberet et ita libri veteres teste Vossio, qui inde procudit quomodo ops se haberet. Vossium refutat Vir doctus in Miscellaneis Observatt., quae cura Dorvillii prodierunt Vol. V. p. 2. Sed magis displicet ipsius prolata coniectura: quomodo os se haberet? Fingit sibi nimirum V. D. scortillum rogasse poëtam, an ex irrumatione quaestum fecisset? et quantum sibi os impurum profuisset? — cui explicationi profecto omnis orationis series reclamat, nec cetera, quae Viro docto ad totum hoc carmen, vel disputata, vel observata sunt, tanti ponderis mihi videntur, ut iis commemorandis immorer. nostram lectionem tuentur libri veteres fere omnes. V. 8. quantum mihi profuisset aere Veteres libri Scaligeri et Vossii, quod, cum parum latine dictum esse censeret Scaliger, mutavit in: Quantum mihi profuisset: e re Respondi improbante Gronovio lib. III. de Pecun. Vet. c. 17. ubi plura egregie carmen nostrum illustrantia invenies. Ipse eleganter coniicit Ecquonam. nam simili modo loquitur poëta car. XXVIII. 6. Ecquidnam in tabulis patet lucelli Expensum? Heinsius in not. ad Catull. offert: Et quanto mihi profuisset aere. V. 9. Statii MSS. omnes neque in ipsis. Sed modus metri facile evincit, to in

in gremio. cf. XXVIII. 6. XL. 7. et alibi. visere ad aliquem est notus loquendi modus, Terentio, Lucretio, Plauto aliisque familiaris. exempla contulit Heins. ad Ovid. Amor. II.

2. 21.

V. 3. scortillum, referendum ad amores, qui, quales fuerint, nunc describuntur. ut mihi t. repente v. e. quemadmodum statim primo adspectu iudicabam.

V. 6. quid esset iam Bithynia, in quo statu iam esset haec provincia, quomodo se haberet quam lucrosa et quaestuosa proventibus esset. Et quant. mihi profu. ae., et quantum ego inde reportassem lucelli. Vana

sunt quae contra hunc locum disputat Vir doctus in Observ. Miscell. Vol. V. p. 2. 3. de importuna eius emendatione vid. Var. Lect.

V. 9. nihil neque ipsis. Bithynis puta; neminem enim offendere debet, quod praecesserit Bithynia, cum frequens sit hoc loquendi genus, Syllepsin vocant Grammatici, optimis qui-| busque scriptoribus frequentata. vid. Gronov. de Pec. Vet. II. 4. et Sanctii Miner. IV. c. 10. ibi que Perizonium. nec praetori bus in universum, quibus administratio huius provinciae contigit; nec cohorti praetoris comitibus, qui fuerunt praefecti

Nec praetoribus esse, nec cohorti,
Cur quisquam caput unctius referret:
Praesertim quibus esset inrumator
Praetor, nec faceret pili cohortem.
At certe tamen, inquiunt, quod illic
Natum dicitur esse, comparasti

[ocr errors][merged small]

delendum esse. Vossius ex vetusto lib. Commelini recepit nihilmet ipsis quem more suo sequitur Vulpius. Editiones tres antiquissimae mihi neque ipsis unde Scal. et Stat. mihi nec ipsi quod reiicit Gronovius 1. c. p. 550. Editiones nonnullae nihil neque ipsi, fortasse quia non concoquere poteraut pluralem. V. 10. pro praetoribus Muretus quaestoribus refragrante Gronov. 1. c. praeconibus Heinsius in not. ad Catul. emendandi libidine abreptus. V. 13. libri scripti Scal. non facerent. Vossius non faceret. Gronovius in 1. c. num facerent? vel non faciens. quarum postrema lectio egregie favet orationi. ceterum nostram lectionem tam L. MS. quam edit. Cantabrigiensis confirmant. V. 14. Coniecturam Turnebi inquit, id quod illic et Scaligeri inquit pro inquiunt damnavit iam Gronovius. V. 15. pro natum, malebat Meleager notum probante Viro docto in Observatt. Miscell..

medici, scribae, praecones et alii [la suite] cur quisquam caput unctius referret h. e. cur quisquam propter lucrum ibi collectum lautius vivere posset, lautior et ditior rediret; unctus enim inde, quod ditiores et elegantiores homines se ungere solebant pretiosis unguentis, eleganter transfertur ad omnia quae sunt lauta et splendida et quidquid beatiori conditione gaudet. Sic infra Carm. XXIX. 23. uncta patrimonia. cf. v. 4. apud Martial. V. 46. coena uncta i. e. lauta et opipara.

V. 12. inrumator praetor C. Memmius Gemellus, qui fuit homo nequam, non nisi pravis animi sui libidinibus indulgens et devorandis aliorum bonis avide inhians, nulla co

CATUL. Carm.

mitum ratione habita; non enim significationis proprietas urgenda est in voce inrumator, sed in universum turpioris vitae notio subiicienda, quod apparet ex carmine XXVIII. v. 10. ubi eadem obscenitale eiusdem Memmii sordida notatur avaritia: O Memmi, bene me, ac diu supinum Tota ista trabe lentus inrumasti. cf. carm. XXXVII. 8. et Scaliger ad hunc locum. nec faceret pili coh. post nec subintellige qui.

V. 14. quod illic natum dicitur esse ex eo, quod ibi lucratus esse diceris. natum, sicut Graecorum τὸ γιγνόμενον ἀργύρια», eleganter dicitur, quod quacumque de causa provenit, et rei familiari quasi subnascitur. vid. Gronov. de Pec. Vet. p. 525. V. 16. alii explicant: cuius

« السابقةمتابعة »