صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Juppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent littora puppes;
Indomito nec dira ferens stipendia tauro
Perfidus in Cretam religasset navita funem:
Nec malus hic, celans dulci crudelia forma
Consilia, in nostris requiesset sedibus hospes!
Nam quo me referam? quali spe perdila nitar?
Idomeniosne petam montes? at gurgite lato

175

ut v. 60. V. 176. Consilium nostris quaesisset sedibus hospes Venet. Stat. Corrad. V. 178. Idmoneosne vel Idmeneosne vetusta lectio in libr. MSS. Statii, Scalig. et Vossii, unde Statius Immanesne Scalig. Isthmon, eosne, Vossius Idomeniosne, cui quidem Vossianae lectioni, probatae fere omnibus, qui post Vossium in interpretando Catullo versati sunt, suffra

vid. nihil enim tristius atque atrocius, quam neminem habere, cui animi dolorem aperias, cum unicum fere miseris in alloquio alterius restet solatium.

V. 172. tetigiss. littora pupp. Imitatus est Maro Aen. IV, v. 657. 58. Felix, heu nimium felix, si littora tantum Nunquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!

V. 173. stipendia - stipeadium saepe notat mercedem vel certum vectigal populorum bello victorum; quod pulchre inde translatum h. 1. dicitur de tributo puerorum et virginum Atheniensium, pro Androgeo interfecto quotannis Cretam mittendo. V. 175. dulci forma blanda simulatione, callide et astute. V. 176. in nostris requiesset scdibus hospes! pro vulgari: benigne in domo nostra acceptus fuisset hospitio requiescere de hospitibus ut Graecorum

Hom, Odiss. XVIII, 223. quem

locum iam laudavit Lenzius in not. ad h. l.

V. 177. Nam quo me referam. Vossius commode laudat Eurip. Med. 5o2. Νῦν που τράπωμαι; πότερα πρὸς πατρὸς δόμους, ους σοὶ προδοῦσα ; καὶ πάτραν ἀφικόμην ; Alias eiusmodi hominum in extremis malis desperantium exclamationes collegit Burmannus Sec. ad Lotich. Eleg. II, 4, 535, 36.

V.178.Idomeniosne pet. mont. Vossius, qui egregie hunc locum restituit, montes Idomenios ab oppido Idomene ita vocari docet. Fuerunt autem Idomenae duae: una quidem Ambraciae proxima, sita in duobus excelsis collibus: altera prope fines Thraciae, posita in montibus Bottiaeis, condita ah Idomeneo, Cretensium duce, quo tempore ille in Macedoniam classe profectus est. Neque tamen opus est, eodem monente Vossio, ut eam montium seu collium in hoc loco partem intelligamus, ubi sita fuit

Discernens ponti truculentum dividit aequor.

An patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui, 180
Respersum iuvenem fraterna caede secuta?
Coniugis an fido consoler memet amore,
Quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
Praeterea litus, nullo sola insula tecto:
Nec patet egressus, pelagi cingentibus undis.
Nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,

not.

185

gantur, ut testatur Vulpius, duo scripti codices chartacei Salbantium Veronae, inspecti a Paulo Galeardo alii Idaeosne vel Isthmoneosne vid. - ah! gurgite lato Discernens ponti truculentum ubi dividit aequor. Vulp. et alii. V. 179. Pontum Venet. Gryph. Stat. pro quo reposuit ponti Vossius ex vetusto libro Mediolanensi recte! patriam Muret. et alii. Statius totum versum refingit sic: - a gurgite vasto Discurrens penitus truculentum ubi clauditur aequor. V. 184. Vossius legi iubet: Praeterea nullo (littus solum) insula tecto Praeterea nullo litus, sola insula, tecto in plerisque. nos dedimus iam in edit. Gotting. receptam lectionem Corradini, egregie facilitate sua se commendantem. V. 186. nulla est spes unus liber MS. apud Statium, sed metrum sine est bene constat vid.

Idomene, sed cum tota ora maritima Macedoniae una cum regione Chalcidica in ditione Idomenei et Cretensium esset cogitare possumus de excelsis litoris Macedonici iugis, praesertim de Atho, monte adeo vasto, ut non tantum toto mari Aegeo sed etiam ex litore Asiatico conspici posset. - In pauca contuli, quae docte et copiose ad hunc locum disputat Vossius. Caeterum Idomenios lege ut tetrasyllabum.

V. 179. discernens dividit, me discernit et intercludit, quominus illos adire queam. ponti aequor plenior dictio ut solum terrae contou odio comparat Valkenarius ad Euripid. Phoeniss. 216. p. 81. Aequor ponti autem, ut observat Vossius, accipiendum de ea maris Aegei parte,

quae interiacet Macedoniam et Diam insulam, ubi versabatur Ariadne.

V. 180. quemne particula ne rápidu post an άpiku ut vers. 83.

V. 183. lentos incurvans gurg. rem. lenti remi sunt flexibiles, qui facile in aqua lentantur i. e. curvantur. Sic natanti Leandro Ovid. tribuit Heroid. XVIII, 58. brachia lenta, cf. Senec. Hippolyt. v, 306.

V. 184. Sola insula deserta ut sola rupis v. 154. et sola arena. v. 57. multa in re nota exempla coacervarunt Corte ad Sallust. Iugurth. 103. p. 885. Burmannus ad Ovid. Heroid. X, v. 129. Drachenborck. ad Sil. Ital. III, v. 423. et quos bene multos in hane rem ibi laudat.

Omnia sunt deserta: ostentant omnia letum.
Non tamen ante mihi languescent lumina morte,
Nec prius a fesso secedent corpore sensus,
Quam iustam a Divis exposcam prodita multam, 190
Coelestumque fidem postrema comprecer hora.
Quare facta virùm multantes vindice poena,
Eumenides, quibus anguineo redimita capillo
Frons exspirantes praeportat pectoris iras,
Huc huc adventate, meas audite querelas,
Quas ego, vae miserae! extremis proferre medullis
Cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
Quae quoniam vere nascuntur pectore ab imo,

195

Vulp. V. 193. anguino non anguineo secundum libros meliores legendum esse praecipit Vossius. V. 194. postportat pro pracportat ex libro Mediolanensi producit et defendit Vossius. «Ut enim, inquit ille, postponere postcidere et postputare, ita quoque postportare recte dici potest. Anguinum enim Furiarum capillitium a fronte quidem germinare incipit, sed tamen divae istae credebantur capillos suos xxxτij seu postergare. » nimis docte! V. 196. Quas ego nunc misera Venet. Gryph. Muret. Quas ego vae! misera in quibusdam extremis ut locutionem duriorem et insolentiorem damnat Vulpius, pro qua substituere tentat ex imis; sed hanc Vulpii lectionem ob ingratam eiusdem locutionis repetitionem v. 198. maiori fortasse iure damnet alius. V. 198. verae Vulp. et alii.

V. 187. ostentant omnia letum Virgil. Aeneid. I, 91. Praesentemque viris intentant omnia

mortem.

V.189.a fesso viribus exhausto et confecto.

V. 190. prodita ab amatore derelicta et destituta. cf. supra ad Carm. XXX, v. 3.

V. 192. facta, scelera, perfidiam; facta passim in peiorem partem. Ovid. Trist. II, v. 131.

V. 193. Eumenides. Sic fere Senec. Med. v. 13. Adeste, adeste sceleris ultrices deae, Crinem solutis squallidae serpentibus etc.

et Herc. Fur. v. 85. Adsint ab imo tartari fundo excitae Eumenides: ignem flammeae spargant comae. Viperea saevae verbera incutiant manus.

V. 196. extremis medullis h. e. intimis. Ovid. Her. IV, 70. Acer in extremis ossibus haesit amor. Frustra igitur hanc lectionem sollicitat Vulp. vid. Var. Lect.

V. 197. inops consilii egens, aeger animi cf. Burmann. ad Val. Flacc. III, 609. ardens aestuans et perturbata. cf. Cort. ad Sallust. Catilin. 5. §. 4. p. 32. |

Vos nolite pati nostrum vanescere luctum:
Sed quali solam Theseus me mente reliquit,
Tali mente, Deae, funestet seque suosque.
Has postquam moesto profudit pectore voces,
Supplicium saevis exposcens anxia factis:
Annuit invicto coelestum nuinine rector,

200

Quo tunc et tellus, atque horrida contremuerunt 205
Aequora, concussitque micantia sidera mundus,
Ipse autem caeca mentem caligine Theseus
Consitus, oblito dimisit pectore cuncta;

V.204. invito numine in duobus MSS. Statii et libris melioribus Vossii. Expressum autem putant illud Homericum: iv kızovriyı Dupõsed nostra lectio invicto, cum egregiae designandae Iovis maiestati, quae in versibus sequentibus describitur, accommodata sit, longe alteri praeferenda videtur. vid. not. Saepius autem in scribendis vocibus invitus et invictus aberrarunt librarii, ut observant Burmannus ad Rutil. Itin. v. 64. et Drackenborch. ad Liv. Tom. I, p. 330. et quos ille laudat ad Sil. Ital. IV, 679. V. 205. Quomodo tunc Voss. ex vett. libr. auctoritate. V. 206. concussusque Vossii libri veteres. V. 207. menus Venet. Gryph. Muret. Stat. mente in MSS. Statii, qui recte iam mentem rescribendum censuit. V. 208. demisit male in quibusdam,

V. 199. vanescere luctum irritum esse et impunitum manere. V. 201. tali immemori et obliviosa.

V. 204. invicto epitheton ad potestatem et summum Iovis imperium spectans. Sic Iupiter invictus vocatur apud Hor. Od. III, 27, 73. ubi etiam in nonnullis editt. perperam invitus legitur (vid. Var. Lect.) et Ovid. Fast. IV, 650. Dii in universum żvizy Tot, vid. Klotz ad Tyrtaeum p. 34. V. 205. Quo tunc et tellus. notissimus est locus Homericus Iliad. I, 528. seqq. Házi ἐπ ̓ ὀφρύσι νεῦτε Κρονίων Regis Duprey. - Quam sublimiorem Lovis imaginem cupide arripuerunt sequioris aetatis poëtae Virg. Aen. IX, 106, X, 115. Ovid. Met. I, 179. fusius de su

[ocr errors]

blimitate huius imaginis disputat Klotzius in Epist. Hom. p. 87.

V. 206. mundus. pro coelo; exempla quaedam suppeditat Vulp. sed plena manu Drackenborch. ad Sil. Ital. XII, 336. Castal ad Rutil Itiner. I, 117. Interpretes ad Val. Flacc. I, 563. Barth. ad Claud. p. 1190. Gronov. Observatt. Lib. I, c. 9. Eodem modo os apud Graecos, vid. Wesseling. ad Diod, Sicul. Tom. I. p. 225.

V. 208. Consitus pro obsitus ut passim confusus, contectus pro offusus, obtectus et multa · péy d`i-alia. obsitus autem pro obscuratus, obumbratus, ut apud Lucan. Phars. V, 627. latet obsitus aër Infernae pallore domus – oblito dimisit pectore eleganter pro vulgari: oblitus est.

Quae mandata prius constanti mente tenebat:
Dulcia nec moesto sustollens signa parenti,
Sospitem et ereptum se ostendit visere portum.
Namque ferunt, olim classi cum moenia Divae
Linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
Talia complexum iuveni mandata dedisse:
Gnate, mihi longa iucundior unice vita,
Gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
Reddite in extremae nuper mihi fine senectae,
Quandoquidem fortuna mea, ac tua fervida virtus
Eripit invito mihi te, quoi languida nondum
Lumina sunt gnati cara saturata figura:

210

215

220

quod servavit edit. Bipont. sexcenties autem de et di iu verbis compositis permixta sunt, vid. inprimis Drackenborch. ad Liv. VII, 23. §. 6. Tom. II, p. 559. V.211. In libris MSS. legebatur sospitem erectum, unde Vossius ingeniose refinxit Sospitem Erechteum; intelligit nempe per portum Erechteum, cum Thesei temporibus portus Piraeus nondum hoc nomine insignitus fuerit, litus Athenarum, ab antiquissimo rege Erechteo sic appellatum; Heinsius in not. ad Catull. Sospitem Erechteos se ostendit visere portus. sed multo accomodatior est nostra lectio. V. 212. olim castae cum moenia Divae ex libro scripto legi iubet Heins. in not. ad Catull. sed idem iam Pontano in mentem venerat, vel: Actaeae olim. V. 213. Linqueret et gnatum Gryph. Stat. male!

[blocks in formation]

cui res credimus, pendet. Hinc credere, fides, debere et alia ad arationem transferuntur, vid. Heyne ad Tibull. II, 6, 21.

V. 215. unice dilectissime, cf. de usu huius vocis supra ad Carm. XIX, v. 12. Nam praeter Theseum ex Aethra, Pitthei filia, Aegeus ex Medea Medum susceperat.

V. 217. Reddite in extrem. etc. quem nuper demum senex recepi, educatum nimirum apud Pittheum, et iam multis editis praeclaris facinoribus nobilem. - Alii expressum putant Homericum, sed nostra explicatio confirmatur sequentibus;

Ff

« السابقةمتابعة »