صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quem lapide illa diem candidiore notat.

Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Manli, redditur officiis:

Ne vostrum scabra tangat robigine nomen

150

Haec atque illa dies, atque alia, atque alia. Huc addent Divi quam plurima, quae Themis olim Antiquis solita est munera ferre piis.

Sitis felices et tu simul et tua vita,

Et domus ipsa, in qua lusimus, et domina: Et qui principio nobis te tradidit, a quo

155

satis est, si nobis id datur unis, Quod lapide illa dies candidiore notat. sed in nullo alio libro MS. apud Santenium haec lectio exstat. pro unis, quod plurimi libri scripti et excusi offerunt, recepimus cum Santenio genuinam, ut nobis videtur, lectionem unus, auctoritate MSS. Datii, duorum Mediolanensium, Palatin. Commeliniani. Lipsii, duorum Gudian. Riccard. Excerpt. Anonym. satis confirmatam. ceteras corruptas lectiones, quas enotare piget, vide apud Sant. is datur imus edidit Scaliger in prima editione, quod placebat Lipsio. quis datur unus legit Dukerus. V. 149. quo potui Muretus. quem male Mediolanens. V. 15t. Nec in quibusdam Codd. ex solemni confusione. nostrum Muretus et bona pars MSS. V. 155. Felices satis et in uno Santenii. tua virtus Mediceus quartus. V. 156. ipsi in Naniano. tota vox abest in sexdecim MSS. apud Santenium. ipse volebat Scaliger. Et domus, in qua nos lusimus, et domina correctum erat in Vallieriano. ipsi in qua lusimus in domina coniecit Schraderus. ipsa est in multis MSS. apud Santenium. V. 157 —. 160. praecipue male in quibusdam apud Santenium. terram dedit in omnibus Codd. apud eundem, quod referuut Interpretes ad v. 67. dos minam dedit primus supposuit Aldus, quem secuti sunt alii. teneram dedit coniecit Statius. te trandedit Scal. Ego dedi lectionem vulgatam te tradidit, quae certe nexum quemdam orationi conciliat, cum et et aperte personas inter se distinguat. vid. not. a quo Sunt primo nobis sola auctoritate Codicis Corvini nititur. pro a quo in triginta MSS. et duabus

consuevit, dignum, qui albo lapillo insigniatur, habuerit.

V. 151. L'estrum nomen, quia Manlius, notante Vulpio, nomen est gentile, et ad plures ex eadem gente pertinet. - scabra robigine, Ovid. Epist. ex Ponto 1, 1, 71: Roditur ut scabra positum rubigine ferrum.

V. 155. Sitis felices. vid. de hac formula Brouckhus, ad Tibull. III, 6, 30.

V. 157. Et qui principio nobis te tradidit, et ille, qui primus amicitiam tuam mihi conciliavit, qui proxeneta fuit amicitiae tuae, cui omnem felicitatem meam acceptam refero. vid. Var. Lect.

Sunt primo nobis omnia nata bona:

longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, Lux mea; qua viva vivere dulce mihi est.

160

imis Venett. et Rhegiensi apud Santenium est aufert, quod tenent iam nonnullae editt. recentiores. atque coniecit Parthenius. margo ›dicis Leid. exhibet tres glossas autore, augure, auspice, quarum primam m Vossio arripuit Vulpius. sed Lipsius inde volebat: te trandedit spex. Wetstenius denique tentabat: Et qui principio nobis terram dit ubertim A quo sunt primo. versus minor in omnibus Codd. incipit quo sunt primo; nisi quod duo Saibantis, Vallerianus et Mediceus imus post primo addunt iam, haud dubie ad hriatum explendum; et c duae Venett. et Rhegiensis; sed in Cod. Corviniano a quo, ut iar otavimus, trahitur ad versum maiorem. A quo primo sunt liber Scaliri. pro nata in Bodleiano nota. pro bona in duobus et viginti MSS. pud Santen. secunda Veneta cum Rhegiensi bono. in uno Vossiano et lediolanensi totus versus abest. In v. 159. pro Et longe Latinus Latiius Sed longe. pro ipso offert Cod. Dat. et Riccardianus ipse, et tres aibantis, Medic. Vall. Corvin. et editt. ante Aldum ipsa. V. 160. est 1 Codice Datii et Riccardiano deest. Nobis olim totus locus mirum in odum impeditus hoc modo expediri fortasse et constitui posse videbaur, si pro et tu in v. 155 ut tu et in v. 157 Det qui pro Et qui legeetur, ultimum autem distichon antecedenti praeponeretur sic: Sitis elices ut tu simul, et tua vita, Et domus ipsa, in qua lusimus; et domina; Et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, Lux mea, qua viva ivere mihi dulce est; Det, qui principio nobis terram dedit, a quo Sunt primo nobis omnia nata bona. Sed nunc vix dubito, quin totum distion v. 157 58 a sciolo quodam appictum sit.

CARMEN LXIX.

AD RVFV M.

Rufo cuipiam, né esset nescius, cur a feminis fugeretur, causam a tetro eius alarum odore repetitam petulanter exponit. · Cave hoc carmen ad M. Coelium Rufum, insignem iis temporibus oratorem, cum Achille Statio referas. cf. Vulp.

Noli admirari, quare tibi femina nulla,

Rufe, velit tenerum supposuisse femur:

V. 2. supposuisse femur, e quendi ratio. ef. Ovid. Am. III, palaestra Veneris deducta lo- 7, 10.

CATUL. Carm.

PP

Non ullam rarae labefactes munere vestis,

Aut pelluciduli deliciis lapidis.

Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
Valle sub alarum trux habitare caper.

5

Hunc metuunt omnes, neque mirum; nam mala valde est Bestia, nec quicum bella puella cubet.

Quare aut crudelem nasorum interfice pestem:

V. 3. Nos illa rarae vel Nos illa arae corrupte in MSS. Stat. Non, si illam in editionibus vulgg. sed quamuam? Non illam Voss. Mihi unice vera visa est lectio Non ullam, quam, ut magis latinitati et versui

V. 3. Non ullam (vide Var. Lect. rarae vestis, intelligo vestem tenuissimam, bombycinam, nempe Coam aut Sericam. vid. Heinsius ad Ovid. Amor. I, 5, 13. cf. Vulpius. Erant autem eiusmodi vestes inter praecipua, quae puellis offerri solebant, munera. Sic Tibullus II, 3, 51. seqq. Ut mea luxuria Nemesis fluat, utque per urbem Incedat donis conspicienda meis Illa gerat vestes tenues, quas femina Coa Texuit, auratas disposuitque vias. ubi cf. Heyne. - labefactes in amorem tuum inducas, capias. labefactari dicuntur, qui crebris vel precibus vel muneribus vel aliis artibus victi tandem alteri cedunt. Sic Terent. Eunuch. III, 3, 3: Ita me video ab ea astute labefacta

rier.

[blocks in formation]

comparat Euripid. Hippoł. v. 1313. Δάκνι σε μύθος.

V. 6. Valle sub alarum, ornate et eleganter pro: sub cavis alis. trux hab. c. caper vel hircus (Carm. seqq. v. 1.) sexyes, ab huius animalis graveolentia dicitur teter ille odor, quem alae hominum exhalant. Ovidio obversatus Noster videtur in Arle Am. III, 193: Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas; Idem Arte Am. I, 522: Nec male odorati sit tristis anhelitus oris, Nec laedant nares virque paterque gregis. cf. Horat Epod. XII, 5. Graecis vocatur iste foetor 3μ¤. Luc. DD. M. I, sub fin. 3pas kzibwv Qcess é . ubi vid. Brodaeus. cf. Pollux II, 4. Sect. 7. Huc pertinet Epigramma Luciani LXXXIX, in Analectis Vett. Poëtt. Graec. Brunckii Tom. II, p. 336: Ου μόνον αὐτὴ πνεῖ Δημοτικ τις, ἀλλὰ καὶ αὐτῆς Τοὺς ἐσμησαμένους πνεῖν πεποίηκε τράγου.

V. 9. Quare aut crudelem etc. tollendum cura hunc pestiferum nasorum odorem. interfice facete, quia intolerabilis iste odor caper et bestia vocatur.

Aut admirari desine, cur fugiunt.

10

antecedenti respondentem, ex ed. Gryph. (1537.) revocavi. labefactas perperam in edit. Parthen. V. 10. Aut te admirari desine cur fugiant. coniecit Heinsius.

CARMEN LXX.

DE INCONSTANTIA FEMINEI AMORIS.

Alulierum levitatem et perfidiam, quam vulgo illae viris exprobrare solent, (cf. supra ad Carm. LXIV, 143.) Lesbiae suae exemplo breviter et graphice adumbrat. cf. Tibull. III, 6, 47 seqq.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle,

Quam mihi: non si se Iuppiter ipse pelat. Dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti,

In vento, et rapida scribere oportet aqua.

V. 4. pro In vento legendum censet Burmannus Sec. ad Anthol. T. I, p. 541. In vino, quam quidem lectionem iam a Gifanio in Ind. Lucret. p. 450. propositam confirmare studet loco Xeuarchi y apud Atheuaeum l. X. p. 441. Öpxòv Niyù quuminės les oivon ppázw. sed In vento mili rem significantius exprimere videtur.

[blocks in formation]

CARMEN LXXI.

AD VIRRONEM.

Argumentum huius carminis est paulo obscurius, nec satis, opinor, ad liquidum perduci potest, ex mea quidem sententia, ipsum Virronem ut hominem foedum et podagrosum poēta notare voluit, cuius aemulum ideo fortasse alarum vitiis et podagra merito iam laborare ait, quod hominem, quem fugere debebat, aemulatus sit. Ad eumdem Virronem pertinet fortasse infamia infra memorata Carm. LXXX, 7. - Sed Vulpius poëtam cum Virrone in sinu gaudere putat, quod eius rivalis ob duo sibi contracta mala abominandus nunc redditus sit.

Si quoi, Virro, bono sacer alarum obstitit hircus,

Aut si quem merito tarda podagra secat: Aemulus iste tuus, qui vostrum exercet amorem,

V. 1. Si quoi iure bono primus edidit Aldus, quem nonnulli, qui eamdem lectionem se reperisse testantur, secuti sunt. Scaliger veterem scripturam esse ait: Si qua, viro, bono sacrorum obstitit hircus, et sic quoque hic versus exaratus est in libris Vossii, in libr. MSS. quos laudat editor Cantabr. et ed. Rheg. Egregie igitur haec vetusta lectio favet lectioni, quam dedimus, vulgatae, a Parthenio iam exhibitae: Si quoi, Virro, bono sacer alarum; confluxit enim sacer alarum in sacrorum, et pro Virro, quia nondum geminare solebant litteras, scribebatur vire.

V. 1-4. Sensus, ut mihi videtur, est fere hic: Si quis unquam, Virro, homo insipidus exsecrabili alarum odore merito infectus fuit, aut gravi podagrae dolore merito corripitur, sane aemulus tuus, qui eamdem puellam tecum subagitat, mirum in . modum utrumque malum merito a te nactus est. - bono insipido, stulto. sic saepe bonus ironice, inprimis a Comicis, poni solet. vid. Drackenborch ad Sil. Ital. II, 240. Vulpius cum Vossio

bono ridicule sumit pro adverbio, ut sit: commode, apte. sacer abominandus, detestabilis. cf. supra ad Carm. XIV, 12. – alarum hircus vid. supra ad Carmen LXIX, 6. – obstitit obfuit, excitavit aliorum nauseam.

V. 2. tarda lepide ab effectu. secat pungit, lancinat; apposite de podagra.

V. 3. Aemulus iste tuus tam in amore quam in corporis tui vitiis.

« السابقةمتابعة »