صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]
[ocr errors]

LIBER.

CARMEN L

Modeste dedicat poëta libellum suum Cornelio Nepoti, tamquam benevolo ingenii sui aestimatori, et simul ipsius Cornelii doctos labores multis extollit laudibus.

Quoi

uoi dono lepidum novum libellum, Arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi:

namque tu solebas

[blocks in formation]

Caii. Scaliger legit Quinti. Refutatus iam a Passeratio et Vossio. 2. Nonnulli arido perperam. Nam cum in utroque genere occurrat pumex sicat cinis apud nostrum et finis apud alios (de nostra voce vide exempla apud Burmann. Sec. Anthol. T. II. p. 507.) wvizs caussa h. 1. cum

V. 1. Sensus est: cui dono offeram iocosa carmina, novo modo et a nostri temporis more recedente a me iam decantata et confecta? quoi pro cui ex veteri scribendi modo vid. Broukhus. ad Tibull. I. 9. 64. et Observatt. Miscell. T. I. pag. 134. Adiecta lepidum et novum nullo modo ad externum libri ornatum referenda sunt, quod putabat Doctiss. Harlesius in Chrest. Poët. Lat. et I. M. Heintzius in Chrest. Poët. Nam lepidum h. 1. est iocosum, festivum, facetum, leporis plenum. Ipse poëta mox c. VI. v. 16. volo te ad coelum lepido vocare versu. Novus vero libellus dicitur, quod Catullus tum primus eiusmodi iocosa

[blocks in formation]
[ocr errors]

Meas esse aliquid putare nugas,

Iam tum, cum ausus es unus Italorum
Omne aevum tribus explicare chartis,
Doctis, Iuppiter! et laboriosis.

Quare habe tibi, quidquid hoc libelli est,
Qualecunque: quod, o patrona Virgo,

Plus uno inaneat

perenne seclo.

5

10

plurimis editionibus legendum est arida, 9. Nostram lectionem tuentur Stat. MSS. et edd. optimae. patrima Scal. patrod Voss. et Vulp. quod ora per virorum tentabat Iovianus Pontanus probante Barthio ad Stat. II. Theb. v. 651. quod o perenna virgo volebat Munckerus ad Antonin. Liberal. c. 16. quod o Patrone gyro Plus uno maneat perenne secli coniecit Nic. Heinsius in Notis ad Catullum, quae adiectae sunt eius Adversariis a Burmanno editis a pag. 633–654. nimis audacter! eur enim non bene latine Minerva dici possit patrona, quod negat Heinsius, equidem non video.

his numerantur Chronicorum libri tres, qui h. 1. vocantur tres chartae: nam chartae, sicut Graecorum zapeut, passim vocantur ipsi libri vel volumina. Horat. Epist. II. 1. 161. Serus enim Graccis admovit acumina chartis. cf. Horat. IV, 8. 21. Ovid. Trist. III. 1. 4. et infra LXVIII. 45. Complexus autem fuerat Cornelius in his tribus libris unus Italorum (quod nullus Romanorum adhuc tentaverat), omnis aetatis res memorabiles (omne devum) et id quidem multa cum doctrina et diligentia. Juppiter est exclamatio admirationi inserviens.

[ocr errors]
[blocks in formation]

CARMEN II,

SAD PASSEREM LESBIAE.

Primum statim carmen post dedicationem est lepidissimum. Laudat poëta in illo passerem, quem Lesbia in deliciis habebat,

non alio profecto consilio, quam ut aures Lesbiae permulceat decantatis passeris eius laudibus, et sic mercedem carminis aucupetur dulcissimam. — Quamvis igitur argumentum huius carminis est simplicissimum, cuius generis multa alia tam veteres, quam recentiores poëtae tractaverint; non defuerunt tamen allegoriarum captatores, qui et hic nescio quid obscoeni sub passeris nomine latitare subodorarentur. Corradinus de Allio censet adeo, poëtam hoc carmine alloqui passerem Lesbiae aegrotantem, sed ipse aegrotasse videtur, cum haec scriberet. Constat denique, in more positum fuisse apud veteres, ut pueri aeque ac puellae aves ad lusum et oblectationem exquirerent. Vid. Bochartus Hierozoic. p. 16. cf. Martial. lib. I. epigr. 8.

Passer, deliciae meae puellae,

Quicum ludere, quem in sinu tenere

Quoi primum digitum dare adpetenti,
Et acris solet incitare morsus:

Quum desiderio meo nitenti

5

v. 3. Ac patentes Vossius, quam lectionem ex librorum veterum auctoritate reposuisse ait. Sed nostra lectio multo est accommodatior. 5. cum desiderio mei intuentis Parum nescio quid lubet iocari Heinsius in notis

V. 3. Quoi pr. dig. dar. adp. primus digitus est extrema digiti pars (die Fingerspitze) ἄκρον τοῦ δακτύλου. Sic prima aqua apud Ovid. Her. XVIII. v. 100. dicitur aqua extrema, quae littus alluit. Pari modo ultimus dicitur infra c. XI. 22, pratum ultimum est prati extrema pars. Adpetenti h. e. apprehendere et mordere cupienti.

V. 5-9. Locus corruptissimus, (vid. Var. Lect.) quem levi medela sanari posse puto, si particulam ut v. 7. in in vel ad mutaveris et locum sic in terpunxeris: Quum desiderio meo nitenti Carum nescio quid lubet iocari; In solatiolum sui

doloris Credo, ut tum gravis acquiescat ardor. Desiderio meo nitenti, h. e. puellae meae formosae. Desiderium vocatur puella, cuius desiderio amator flagrat. Sic més apud Bion. Idyll. I. v, 83. nitere autem, nitidus et nitor passim de pulchra foeminarum forma. Ovid. Met. 12. v. 405. Hylonome, qua nulla nitentior foemina. Horat. I. Od. 5. v. 13. quibus intentata nites. Lib. II. Üd. 12, 19. nitidae virgines. Lib. I. Od. 19. 5. urit me Glycerae nitor. 6. Carum nescio quid dulce quid, suaviter. Iam sensus erit: puella mea lacessere solet passerculum suum ad eiusmodimor

« السابقةمتابعة »