صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

Ad lecticam homines. Ego, ut puellae
Unum me facerem beatiorem,

Non, inquam, mihi tam fuit maligne,
Ut, provincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.
At mi nullus erat neque hic neque illic,
Fractum qui veteris pedem grabati
In collo sibi collocare posset.

Hic illa, ut decuit cinaediorem,

Quaeso, inquit, mihi, mi Catulle, paulum,

20

25

1. c. male. pro esse alii aere vel asse. V. 17. beatiorum Avantius contra nitente Scaligero. V. 19. tres antiquissimae Editt. quae mala. V. 20. cx corruptis lectionibus octo literas, octo litas, octo mines reposuit Vossius octo Midas i. e. mancipia Phrygiaca vel Bithynica. admodum dure! salva

rei proprius usus est in Bithynia. ad lecticam homines h. e. lecticarios, [opiopópous] de lectica veterum post Lipsium Elector. lib. I. c. 19. copiose et accurate disputat Schefferus de Re Vehiculari lib. II. c. 5. p. 85. ut me facerem h. e. ut me fingerem, iactarem, simularem. sic facere se ferocem apud Plaut. Curcul. 4. 3. 7. ad quem locum plura exempla collegit Gronov. in Lect. Plautin. p. 92.

V. 18. non mihi tam fuit maligne non adeo maligna fortuna usus sum, non adeo pressus fui angustiis.

V. 20. parare [opižiedai] octo homines rectos h. e. erectos et proceros. Sic recta servitia apud Sveton. Caesar. c. 47. sunt apta forma et statura, ut recte ibi explicat Ernesti; lectica autem vel a quatuor vel a sex vel ab octo servis por

tabatur, et hinc vocatur octophorus vel octophorum, cuius usu nobilis inprimis fuit Bithynia. Cic. Verr. V. 11. nam, ut mos fuit Bithyniae regibus lectica octophoro ferebatur.

V. 21. Sensus: at ego nullum plane habebam servum, neque hic neque in provincia, in cuius collo vel vetus et fractus grabatus suspendi et gestari posset. grabatus est lecticarum genus vile et exiguum. Multus est in hac explicanda voce Vossius. pedes autem dicuntur asseres, vel furculae, quibus innitentem lecticam huineris subibant lecticarii.

V. 24. ut decuit cinaediorem pro indole et more procacis et perfrictae frontis scortilli. Eadem voce impudentiam hominis turpi libidine diffluentis notat Martialis lib. VI. 39. Quartus cinaeda fronte. V. 25. paulum istos commoda vid. Var. Lect. affectabat

12.

Istos commoda, nam volo ad Serapin
Deferri. Mane, inquii, puellae:

res est, vulgata lectione servata. V. 26. Bipontina editio, quam typis describendam curavimus, exhibet lectionem Scalig. paulum Istos: commodʊ nam volo ad Serapin Deferri, quam ut in textum reciperem, a me impetrare non potui. Licebit mihi et in nonnullis aliis locis discessionem facere ab edit. Bipont. ubi meliores lectiones idoneis ex causis praeferendae videntur. antiquissima lectio, in quam conspirant omnes MSS. Statii est nostra: Paulum istos commoda; unus tamen habet paululum sequenti syllaba ultimam absorbente. Iam vero cum producatur ultima in commoda, metri rationi succurrere studuit Scaliger coniectura, mutato commoda in commodo. parum feliciter! nam primum huius ipsius vocis ultima correpta eget auctoritate et exemplo, cuius, quantum scio, nullum apud veteres exstat, deinde, licet cum Scaligero commodo explices in tempore, tamen nescio, quid frigoris habet. Melius consultum fuit tam numerorum modulo quam ipsi sensui in Edit. Aldin. I. ubi legitur: Istos commodita volo ad Serapin deferri. Sed ullius libri MS. consensu firmatur. Pari modo baud inepte logi possit cum Viro docto in Observatt. Miscell. 1. c. Istos commoda, enim volo ad Serapin, modo eiusmodi lapsus librariorum in permutandis particulis roŭ nam et enɩm veritatis quamdam haberet speciem. Itaque vel dicendum est, Catullum corripuisse ultimam in commoda [quod putat Vossius, quamvis non satis hanc insolentiam adstruere videantur allata exempla, puta et tempera, quorum prius dubium adhuc est apud Pers. IV. 9. vel adverbialiter exponitur a grammaticis; alterum non nisi in veteri inscriptione occurrit] vel lenior ineunda est emendandi ratio. Lenissimum autem puto, si quis pro commoda reponat commode, ut sit Vocativus. Eleganter autem dicitur commodus, vel qui est facilis, benignus, liberalis, obsequiosus. gütig, gefällig. Horat. IV. Od. 8. v. 1. 2. Donarem pateras, grataque commodus, Censorine, meis aera sodalibus, vel qui commodo et opportuno tempore nos convenit. Terent. Andr. V. 2. 3. Ego commodiorem hominem, adventum, tempus non vidi.. Sensus igitur erit : quaeso, mi Catulle, paulum istos mihi [eleganter reticet verbum cede vel mutua] commode, note mihi liberalitate tua, vel: tu qui commodo et opportuno tempore iam me convenis, nam volo ad Serapin deferri. Cai contorta videtur mea explicatio, meliora afferat. V. 27. mane me,

autem meretrix non sine causa octophorum, utpote quod muneri mitti solebat puellis. Martial. I. 3. 11. Octo Syris suffulta datur lectica puellae nam volo ad Scrapin deferri h. e. ad templum Serapidis. haud raro enim ipsi dii pro templis poni solent. Sic apud Chariton. lib. 4. Οι 4ν παρθένος εις Αφροδίτην βαδίζοντα

ubi vid. Dorvillius et Albertus in Observatt. in nov. Test. p. 254 256. Erat autem hoc templum eo tempore extra urbis pomoerium [quapropter speciosam lecticae postulandae causam habebat meretrix ] quod adibant mulierculae vel procurandae valetudinis vel exercen¬ dae libidinis causa. vid. Vossius

Istud, quod modo dixeram me habere,

Fugit me ratio. Meus sodalis

Cinna est Caius: is sibi paravit.

Verum, utrum illius, an mei, quid ad me?
Utor tam bene, quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male, et molesta vivis,
Per quam non licet esse negligentem.

30

inquii, puellae plerique libri veteres. nam me rapidu, uti saepe apud Plautum et Terentium. Itaque non extrudi debebat me in edit. Bipont. quamvis alias eiusmodi hiatus amet Catullus. alii mane tum vel manedum ultima in mane corripitur, uti in cave, vale, iube, vide, responde. vid. Voss. de Analog. lib. III. c. 25. ex veteri scriptura inquit recte fecit Scaliger inquii. Heinsius in not. ad Cat. totum versum audacter, ut solet, sic refingit: Deferri. itane? inquio puellae. V. 31. Vossius: Verumne illius an mei. Idem vers. seq. legit: quae mihi paravit. Statius ex veteri lectione parassim fecit paratis. V. 33. nonnullae antiquiores editt. insulsa, mala et molesta, vel male et nimis molesta es, vel mala et nimis molesta es. Vossius: Sed tu invisa, male et molesta vivis. Heins. in not. ad Cat. coniicit: Sed tu insulsa vale et molesta ubivis vel cuivis in vers. ult. idem malit negligenti pro negligentem, quod iam in mentem venit Dousae.

ad h. 1. et Jablonskius in Pantheo Aegypt. lib. II. cap. 5. 6.

V. 28. İstud, quod m. d. m. h. fugit me ratio pro istud rationes grammaticae postulabant istius. Sed consulto et eleganter iam neglexit poëta constructionem, ut hominis temere errantis et repente ad se redeuntis confusam loquendi rationem imitaretur. Sensus est: in eo, quod me possidere dixeram, erravi et deceptus fui, alibi animum habui, cum id dicerem, status rei me fefellit.

V. 30. Cinna. poëta nobilis,

qui scripsit carmen Smyrnam, quod decem annis elimavit. Laudatur infra carm. XCV. cf. Virgil. Eclog. IX. 35. et Martial. X. 21.

V. 32. Utor tam bene, quam mihi pararim. post quam subaudi si. in animo habuit poëta tritum illud: amicorum omnia esse communia.

V. 33. molesta vivis eleganter pro es.

V. 34. per quam non licet esse negligentem, cuius rapacitas caute vitanda est.

CARMEN XI.

AD FVRIVM ET AVRELIV M.

Sublimiori spiritu exsurgit poëta et ipso, quo nunc utitur, graviori carminis genere, in altum eniti et paulo serioris argumenti rem moliri et promittere videtur. In qua quidem opinione tenet lectores usque ad vers. 15 ubi inopinata conversione suaviter eludit lectoris exspectationem. Nam postquam satis laudaverat spectatam sibi Furii et Aurelii amicitiam, ad officia gravissima quaeque amici causa suscipienda paratam, expetit sibi novum ab ipsis amicitiae officium; quod quale quantumque fuerit, ipse lector cognoscat. Exsplendescit hoc carmen eximiis magni poëtae virtutibus, sive verborum delectum et ornatum plane lyricum respicias, sive inexspectatam conversionem et ingeniosam inventionem admireris, qua summam gravitatem repente excipit lasciva levitas.

Furi et Aureli, comites Catulli,

Sive in extremos penetrabit Indos,

V. 2. alii penetrarit. perperam: nam sequitur versu nono gradietur.

V. 1. Furi et Aureli. Innui putant interpretes Furium Bibaculum, elegantis ingenii poëtam, passim veteribus laudatum, et L. Aurelium Cottam praetorem, qui legem promulgavit de iudiciis equestri ordini restituendis. Sed recte iudicat Vulpius; vix quidquam certi de illis pronunciari posse, cum plures omnino fuerint iis temporibus tam Furii, quam Aurelii. Nec eosdem fuisse puto, quos infra acerbis versibus insectatur, Aurelium quidem in Carm. XXI. Furium in Carm. XXIII. comites Catulli me comitaturi, mecum adituri remotissimas terrae partes. Idem tan

[ocr errors][ocr errors]

V. 1.

сит,

quam certissimum verae amicitiae argumentum exspectat Horatius a Septimio Od. lib. II. 6. Septimi, Gades aditure meet Cantabrum indoctum iuga ferre nostra, et Barbaras Syrtis ubi Maura semper Aestuat unda: ubi plura huius generis exempla excitavit Cl. Iani, nostri loci non immemor.

V. 2. Sive in extremos pen. Ind. extremi vocantur Indi ut mox vers. 11. ultimi Britanni tamquam remotissimi populi. Eodem sensu apud Ciceronem India vocatur extrema Verr. V. c. 65. et sic passim extremae orae dicuntur vel pro India vel pro alia quacumque re

Litus ut longe resonante Eoa

Tunditur unda;

Sive in Hircanos Arabasque molles,
Seu Sacas sagittiferosque Parthos,
Sive qua septemgeminus colorat

Aequora Nilus;

Sive trans altas gradietur Alpes,
Caesaris visens monumenta magni,

5

10

V. 3. nonnulli longe ubi litus. V. 6. Passeratius în vet. quodam libro cotiriferosque, collato Virgilio Aeneid. X. v. 169. in margine H. lib. pharetripherosve. Sed nostram lectionem confirmant libri fere omnes; iuverit autem observare Catullum, more Graecorum spondaei loco alibi posuisse trochaeum, ut vers. 15. pauca nunciate meae puellae. V. 7. Sive qui in edit. R. et in quibusdam Stat. MSS. in Maffei lib. que, unde legendum putat Stat. quae, Vossius ex lib. vett. ad quos saepe pro

motiori regione in ultimo quasi orbis termino ex opinione veterum sita. cf. Burmannum Sec. ad Anthol. Tom. I. p. 264 ryατου ἀνδρῶν Homero sunt Aethiopes Odyss. I. 23.

V. 3. Litus ut longe res. ut quemadmodum Graecorum est ubi. sic infr. Carm. XVII. v. 10. cf. Cerd. ad Virg. Aeneid. V. 329. Eoa unda est mare orientem versus, Oceanus, unde surgere putabatur Aurora [s] longe sonans exprimit illud Homericum πολύ φλοισβιόν.

V. 5. Sive in Hircan. Arab. moll. Hircani Asiae populi. Arabes dicuntur molles, quod clementia coeli emolliti et enervati. tener Arabs apud Tibull. II. 2. 4. ubi vid. Broukhusius. Sacae populi proximi Scythis. Parthi sagittiferi populi orientis mira dexteritate sagittas tractandi et in fuga retrorsum

iaciendi satis noti. cf. Burmannus Sec. ad Propert. III. 7. 54. et quos ibi laudat. Septemgeminus Nilus h. e. septenus, per septena ostia in mare se exonerans. Ovid. Amor. III. 6. 39. Ille fluens dives septena per ostia Nilus. hinc vocatur iztRopes apud Dionys. Perig. v. 264. cf. Eustath. ad Dionys. Perig. v. 226. vel irás vid. Salmas. ad Solin. cap. 32. p. 295. cf Maillet descript. Aegypti p. 49. colorat aequora h. e. aqua lutosa, qualem fere vehit Nilus ex agris inundatis relabens, colorem inducit mari ab aqua marina diversum.

V. 10. monumenta Caesaris intellige tropaea et quidquid ad eius factorum conservandam memoriam publice exstabat. Britanni horribiles refer ad externum cultum. Vulpius in hanc rem laudat Caesar. de bell. Gall. lib. V. c. 14.

« السابقةمتابعة »