صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CARMEN LXXVI.

AD SE IPSVM.

Perspecto Lesbiae suae infido et ingrato animo reputat secum, quam ei praestiterat, pietatem, firmumque in ea reputanda paratum sibi solatium esse videt. Deinde summopere animum swim impellere studet, ut longum, quem adhuc nutriverat, amorem, repente nunc deponat et eiiciat; quod quidem cum longe difficillimum esse probe intelligat, deorum ad hanc rem gnaviter pervincendam sibi expetit auxilium.

Si qua recordanti benefacta priora voluptas

Est homini, quum se cogitat esse pium,
Nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
Divum ad fallendos numine abusum homines:
Multa parata manent in longa aetate, Catulle,
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

5

Nam quaecumque homines bene quoiquam aut dicere possunt,

Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt; Omnia quae ingratae perierunt credita menti. Quare iam te cur amplius excrucies?

Quin te animo obfirmas, teque istinc usque reducis,

10

V. 11. Mirum, quantum in hoc versu libri veteres discrepent. Statius

V. 1-6. Vulgaris, quam exornavit poëta, sententia est fere haec: Si verum est, homines pios, integros et bene de aliis meritos, magnam vitae anteactae recordatione capere voluptatem, equidem senex olim capturus sum maximam, sí, qualem me erga, perfidam et ingratam praebuer m, recordatus fuero. - Ad vers. 5. commode laudatur a

Statio illud Pindaricum apud Platon. de Republ. I, p. 574. (ed. Francof.) is av vinnius na? ὁσίως τὸν βίου διαγάγῃ, γλυκεῖα οἱ καρδία, ἀντιτάλλοισα γηροτρόφος ξυναορεῖ ἐλπὶς, τ μάλιςα ανατῶν πολύγραφον γνώμαν και

V. 9. perierunt credita pro vulgari: frustra credita sive tributa sunt.

V. 11. Quin te animo obfir

Et, Dis invitis, desinis esse míser?
Difficile est longum subito deponere amorem:
Difficile est: verum hoc qualubet efficias.
Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum.

15

Hoc facies, sive id non pote, sive pote. O Di, si vostrum est misereri, aut si quibus unquam

ex MSS. profert: Qui tu animo offirmas, atque instinctoque reducis, unde ille rescribendum putat: Quin tu animum offirmas, atque istinc usque reducis. Scaliger veterem scripturam esse ait: Quin tu animo affirmas, alque instructoque reducis, unde legendum suspicatur: Quin tu animu̸' (antique pro animum) vffirmas itaque, instructoque reducis. Theodoro Marcilio placebat: Quin tu animum obfirmas itaque, in gyrumque reducis? Iano Meleagro: Quin tu animum obfirmans instructum atque atque reducis? h. e. celerrime retrahis. Vossio: Quin tu animum offirmas, atque istine te reducis? editt. Guarin. et Gryph. offerunt: Quin te animo affirmas, teque instinctuque reducis? Muretus: Quin te animo affirmas, teque astringisque reducisque. Sed iam haec ad nauseam usque satis. Nostram lectionem, haud certe incommodam, exhibent editt. Rapheleng. Gracv. Cantabr, Gotting. Bipont. nisi quod offirmas (v. not.) pro affirmas dedimus; et sic in Sil. Ital. XII, 668. pro affirmans cum N. Heinsio legendum videtur offirmans. V. 14. Verum hoc quod lubet efficies Venett. V. 16. Hoc

mas. - offirmare se vel plenius offirmare se animo est in capto consilio ita se confirmare, ut ab eo exsequendo nullo modo nos avocari patiamur. Exempla ex Plauto et Terentio allata vide apud Vulpium. adde Terent. Hecyr. II, 5, 4. Eodem modo licitur obdurare supra Carm. VIII, 11. Imitatus est Nostrum, ut notat Vulpius, Ovid. Metam, IX, 744: Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi: Consilique inopes et stultos excutis ignes usque in perpetuum, ut nunquam illam revisas.

V. 12. Dís invitis, licet contra deorum voluntatem hoc a te suscipiatur consilium; nam Venus et Amor dii sunt nisi quis diis invitis explicare malit: miserum te esse nolentibus.

V. 13. Diffic.est – amor, Hane sententiam expressit Lotichius sic lib. I, Eleg. 2, 64. Ponere difficile est, quae placuere diu,

V. 14, Verum hoc q. eff. Idem suadet Parmeno Phaedriae apud Terent, Eunuch, I, 1, 29. Quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas Minimo: si nequeas paululo, at quanti queas: Et ne te afflictes.

V, 15. Una salus haec est in amore nimirum funditus exstirpando sita. pervincendum gnaviter pertendendum, perdolendum, ut loquitur Terentius.

V. 16. Hoc - sive pote, tentabis hoc certe, sive eveniat, ut id ab animo tuo impetres, sive non eveniat de usu potis et pote in utroque genere vid. Muret, ad h. 1.

Extrema iam ipsa in morte tulistis opem ;
Me miserum adspicite, et si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,
Quae mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
Expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit:
Ipse valere opto, et tetrum hunc deponere morbum.
O Dî, reddite mî hoc pro pietate inea.

20

26

facito Vossius cum Vulpio. V. 18. ipsam Venet. V. 21. Seu mihi subrepens imos ut corpore in artus omnes libri MSS. Stat. unde ille tentat: Haec mihi subrepens imos in corporis artus. Ianus Meleager volebat: Hea mihi! subrepens imos, ut torpor, in artus. Vossii liher vetustus suppeditabat: Quae mihi subrepens imos velut anguis in artus, sed nemo non in hac lectione manum interpolatoris agnoscet. nostram lectionem vett. librorum tam scriptorum quam exaratorum auctoritate niti testatur editor Cantabr. V. 22. Expulit ex omnes parum feliciter coniiciebat Statius. Pro laetitüs offerunt libri Voss. delicias. V. 23. contra me ut MSS, Stat.

V. 19. Me miserum ad sp. oculos, aures, vultum advertunt dii propitii, avertunt irati, inimici. vid. Brouckhus. ad Tibull. III, 3, 28.

V. 21. Quae mihi subrepens imos, ut torpor, in artus, amoris enim venenum sicut torpor tacite et sensim sensimque per interiores ossium medullas serpit et dimanat.

V. 23. contra vicissim, is contra diligere redamare vtipy.

V. 25. morbum vid. supra ad Carm. XXXIX, 7.

V. 26. reddite mi hoc pro pietate mea, hoc beneficium tamquam mercedem pietati debitam mihi retribuite,

CARMEN LXXVII,

AD RVFVM.

Fallaciam Rufi, qui speciem amici prae se ferens puellam, ut suspicari licet, Catullo eripuerat, graviter accusat. Num idem Rufus, cuius graveolentiam Noster Carm. LXIX notavit, an insignis iis temporibus orator, M. Caelius vel potius Caecilius Rufus, uno die (teste Plinio Hist. Nat. VII, 44.) cum C. Licinio Calvo natus, intelligendus sit, nemo facile pro certo affirmare ausit,

Rufe, mihi frustra ac nequidquam credite amice,

Frustra? immo magno cum pretio atque malo: Siccine subrepsti mî, atque, intestina perurens, Mi misero eripuisti omnia nostra bona? Eripuisti. Heu, heu, nostrae crudele venenum Vitae, heu, heu, nostrae pestis amicitiae!

5

V. 1. cognite pro credite in Gryph. et quibusdam veteribus. sed MSS. Stat. constanter servant credite, quod recte iam vindicatum est a Mureto; Dam quae cognoscimus, sunt fere vera, at quae credimus, non raro falsa. eognite amico Ald. (an. 1515) V. 2. Hunc locum tacite Vossius ita constituit: Siccine subrepsti; meque intestina perurens Mi misero eripuisti; omnia nostra bona Eripuisti. V. 4. Sic misero Parthen. Gryph. Muret. N. 6. pectus amicitiae ex libris antiquis profert Vossius, ut sit vel ironice sumendum vel olim s. quondam subaudiendum; eamdem lectionem exhibet edit. Parthenii; sed quis dubitet de vera lectione pestis, cum venenum praecesserit?

V. 2. Frustra? Envi9wels seu correctio, ut appellatur a rhe toribus hoc concitatius dicendi genus. Nam ea demum, ut observat Muretus, proprie frustra esse dicuntur, quae neque commodum neque detrimentum af

ferunt. magno cum pretio, h. e. dispendio. sic passim in malam partem pretium et merces apud Latinos, ut is apud Graecos. cf. Vulp. adde Interpretes ad Callimach. Hymn. in Dian. v. 263.

CARMEN LXXVIII.

DE GALLO.

Indignabatur Catullus Gallo, quod ille delicias apud eius ami¬ cam facere ausus fuerat, et hac indignatione lacessitus, turpe eius, quod in foedo iungendo amore praestiterat, profert et differt ministerium,

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coníux

Alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
Cum puero, ut bello bella puella cubet.
Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum, 5
Qui patruus patrui monstret adulterium.
Sed nunc id doleo, quod purae impura puellae
Suavia coniunxit spurca saliva tua.

V. 5, Pro stultus iterum in editione Parthenii legitur bellus, haud dubie ex operarum errore. V. 7. purae pura puellae ex veteri scriptura reposuit Scaliger, et sic est in editione Parthen. V. 7-10. Hos quatuor versus

V. 3. bellus proprie, qui morum concinnitate, elegantia, urbanitate, comitate, blanditiis, vel quocumque obsequii genere placere studet, quo pertinet belli hominis descriptio, quam ex Martiale dedimus supra ad Carm. XXII, 9, sed Gallus in obsequii genere satis inhonesto nunc bellus dicitur. jungit consociat, conciliat, coniungit, est proxé neta amorum. dulces | invidiose de foedo amoris genere.

V. 4. Cum puero ut bello etc. ut filius altérius fratris cum nsore patrui consuescat.

V. 5-6. Sensus: Idem Gallus est homo insipiens, qui, dum fratris filio viam ad adulterium cum patrui uxore committendum aperit, non cogitat, se quoque habere coniugem, quae a fratris filio constuprari possit,

V. 7-8. Nexus orationis est fere hic: Sed quamvis haec omnia nihil morer, tamen id nunc vel maxime mihi bilem movere debet, quod impuro tuo ore puram meam puellam deosculatus es. coniunxit h. e. commiscuit spurca saliva tua suavia impura cum puris puellae

suaviis.

« السابقةمتابعة »