صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Gallicum Rhenum horribilesque ulti

mosque Britannos:

Omnia haec, quaecunque feret voluntas

Coelitum, tentare simul parati,

Pauca nunciate meae puellae

Non bona dicta:

Cum suis vivat valeatque mochis,

Quos simul complexa tenet trecentos,
Nullum amans vere, sed identidem omnium
Ilia rumpens.

Nec meum respectet, ut ante, amorem,

15

20

vocat. profert quis pro quibus. V. 11. hiatus evitandi causa dederunt alii horribilesque et ultimosque contra linguae indolem: ne quid mutes, cogita, et alibi Catullum non repudiasse eiusmodi hiatus, ut saepe Virgil. et alii, quorum exempla collegit Cl. Barthius ad Propert. II. 9. 45, fortasse ipsum horrorem aspero duarum vocalium concursu exprimere voluisse.

[blocks in formation]

dicuntur in re venerea. Propert. II. 16. 14. Rumpat ut assiduis membra libidinibus. cf. Scioppius ad Lus. carm. XXII. complexa tenet eleganter: amore suo irretitos detinet.

V. 21. Nec amplius amorem meum curet, qui plane ex animo meo propter ipsius inconstantiam et levitatem deletus el eradicatus est. Quod expressit elegantissima comparatione floris, qui vomere aratri succisus in perpetuum florere desinit. Non neglexit hanc suavissimam comparationem in rem suam vertere Virgil. Aen. IX. 435. Nec minus feliciter Lotichius Lib. IV. 5. 97. Sic iacet, in culto flos qui nitidissimus agro Vomere succisus praetereunte fuit. cf. infra Carm. LXII. 39 seqq. pratum ultimum est prati

Qui illius culpa cecidit; velut prati
Ultimi flos, praetereunte postquam
Tactus aratro est.

V. 22. nonnullae antiquiores edit. spectet velut ante. in margine St. lib. speret velut. Sed sic offendit ingrata repetitio particulae velut in vers. seq. V. 23. pro ultimi in quibusdam legitur ultimus. male: pro tactus exhibet Vossius ex vetustissimo exempl. Thuan. fractus, quod tam flori plane succiso quum ipsi comparationi amoris plane finiti magis favere videtur. proponit etiam Vossius stratus, quod fecit ex antiqua lectione tractus, sed haec corrupta lectio magis confirmat r fractus, una tantum mutata litera. Ceterum turpiter in hoc loco emendando se dedit Heinsius in not. ad Cat. pro prati legi iubens, parati, metro, ut ait, sic exigente. imo iam est versus hypermeter, cuius ultima in prati a prima vocali sequentis versus absorbetur, ut vers. 19. omnium Ilia rumpens, en festinationem Magni Heinsii!

extremitas, viae vicina cf. ad Carm. II. v. 3. pari modo explicari fortasse possunt σχετικά apud Theocrit. Idyll. XIII. 25. ut agrorum extremitas signifi

cetur, licet aliter sentiat ad h.l. Casaubonus et Hemsterhusius ad Lucian. T. I. p. 143. Pascuntur enim oves in agrorum margine et extremitate.

CARMEN XII.

AD ASINIVM.

Asinius dexteritatis suae ostentandae caussa, quam haberet in surripiendis aliorum bonis, sudarium Catullo clam abstulerat inter pocula. Quod cum aegre ferret Catullus, exprobrat Asinio hoc furtum tamquam rem parum honestam et neutiquam homine ingenuo dignam, eumque monet, ut mox remittat sudarium, eo nomine inprimis sibi carum, quod pignus amicitiae sit; si cessaverit, graviter hanc iniuriam se ulturum esse hendecassyllabis minatur.

Marrucine

arrucine Asini, manu sinistra

V. 1 pro Marrucine Avantius legebat Inter coenam, refutatus a Mureto et Scaligero.

V. 1. 4. Marrucine Asini. Marrucini, populi Italiae inter

Vestinos et Pelignos propter fidem erga Romanos inprimis

Non belle uteris in ioco atque vino:
Tollis lintea negligentiorum.

Hoc salsum esse putas? fugit te, inepte;
Quamvis sordida res et invenusta est.
Non credis mihi? Crede Pollioni
Fratri, qui tua furta vel talento
Mutari velit: est enim leporum
Disertus puer, ac facetiarum.

5

V. 8. Vossius e lib. Vatic. mulctari, quam lectionem tamquam meliorem et elegantiorem vulgatae praefert. De errore quidem librariorum in commixtis his duobus verbis non dubium est, vid. Burm. ad Anthol. T. II. p. 528. sed vulgata vel hanc ob causam videtur praeferenda, quia vel maxime decet fratrem, quovis pretio fratris culpam redimere velle; illud vero votum, ut frater talento mulctetur, parum honestum sit. V. 9. Pas

spectati. cf. Vossius. Manu sinistra non belle uteris. parum honeste in conviviis incuriosorum et hilaritati genioque indulgentium convivarum lintea surripere studes sinistrae manus agilitate. Usus sinistrae in suffurandis aliorum bonis passim notatur a veteribus. Furtifica vocatur Plauto in Pers. II, 2, 44 nata ad furta Ovid. Met. XIII, 11. De more illo convivarum linteis vel mappis insidiandi vid. Martial. XII, 29; ubi eodem furti genere male audit Hermogenes. cf. eumdem VIII, 59. Lintea sunt sudaria, ut ex v. 14 apparet, ex lino confecta, quibus, vel ad sudorem faciei detergendum, vel ad nares expurgandas utebantur.

V. 4 seq. Hoc salsum e. p. Hoc lepidum et facetum esse putas? erras, homo insulse et honestatis sensu destitute; res est vel maxime contumeliosa et

indecora. Quamvis pro valde, admodum passim dicitur:" CATUL. Carm.

quamvis diu dicere pro valde diu apud Cic. Rosc. Amerin. 32. cf. Burm. ad Phaedr. I, 28, 1. et Drackenb. ad Liv. I, 4. p. 31. Crede Pollioni. est hic Asinius Pollio, tam gratia apud Augustum et amicitia, quae cum Horatio et Virgilio illi intercedebat, quam ingenio et grandioris spiritus carminibus notissimus. cf. Virg. Eclog. III, 84., et Hor. Od. II, 1.

V. 8. mutari velit: si facta infecta fieri possent, furta tua lubenter frater tuus vel talento redimeret et permutaret. Mutare rem re, vel cum re pro permutare ex antiquo emendi vendendique more saepiuscule occurrit. Sic Medea apud Ovid. Met. VII, 59. 60. Quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, Aesonidem mutasse velim. vide quos laudat de usu huius verbi Drackenborck. ad Liv. Tom. II. p. 130.

V. 9. Disertus: nove iam

E

Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte,
Quod me non movet aestimatione,
Verum est innemosynon mei sodalis.
Nam sudaria Saetaba ex Hiberis
Miserunt mihi muneri Fabullus

Et Verannius. Haec amem necesse est
Ut Veranniolum meum et Fabullum.

10

15

seratius et Vossius legi volunt difertus pro differtus; sed primum haec locutio aeque exemplo caret, ac nostra disertus leporum; deinde vix dici posse puto in bonam partem differtus leporum. Nonnulli pater pro puer, male! iudicante Vossio. V. 44. Ex corrupta fectione Setaba exhibere fecit Vossius Setabe ex Hibera, ut sit ipsum urbis nomen. Sed cum plurimae editiones et libri scripti offerant Setaba, et plane eodem modo Sudarium Setabum dicatur carm. XXV. 7. tenenda est nostra lectio. Rectius sutem per Diphthongum exhibetur Saetaba, quod ex nummo antiquo ab Antonio Augustino memorato Dial. VII. in quo SAETABIS scribitur, probavit Drackenb. ad Sil. Ital. III, 374. V. 16. alii, quos secuta est Bipontina edit. pro haec legunt hoc, ut referatur ad liuteum; sed illud magis favet orationi. Male etiam in nonuullis edit. et pro ut legitur.

dictum videtur de eo, qui alicuius rei, ubi facundia inprimis opus sit, bene peritus inveniatur. Pollio igitur, elegans et urbanus iuvenis, sexcenties enim apud veteres tam iuvenes, quam ipsi viri blande vocantur pueri, non ferre poterat illepidos et inficetos fratris sui iocos.

V. 12. Quod me n. m. aest. quod non pretii, sed amicorum causa aestimo, in quorum memoriam illud accepi.

V. 14. Sudaria Saetaba ex lino Saetabo ab urbe et fluvio Saetabi in Hispania sic dicto, ubi optimus lini proventus fuit. De Hiberis, Hispanorum populo vid. ad carm. IX, 6.

V. 16. Haec amem necesse est. Nam verum est, quod ait Ovid. Her. XVII, 71. Utque ea non sperno, sic acceptissima semper Munera sunt, auctor quae pretiosa facit. cf. Martial. IX, 99.

CARMEN XIII.

AD FABVLLVM.

Fabullum ad coenam invitat poëta satis lepide et familiariter. Nam cum ipse rebus, ut ait, angustis laborans, bonam et lautam coenam parare non posset, rogat Fabullum, ut afferat secum quidquid ad bonam et laetam coenam pertineat. Ipse autem spondet, se quolibet modo Fabullo amorem suum probaturum et unguentum suavissimum oblaturum esse. Eleganter expressit hoc carmen Goetze in Carminibus Teutonicis. T. II. p. 232.

Coenabis bene, mi Fabulle, apud me

Paucis, si tibi Dii favent, diebus,

Si tecum attuleris bonam atque magnam
Coenam, non sine candida puella,

Et vino, et sale, et omnibus cachinnis.
Haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
Coenabis bene: nam tui Catulli

Plenus saccus est aranearum.

Sed contra accipies meros amores,

5

V. 2. 2. favint dedit Vossius pro faverint ex antiqua, ut ait, lectione, farint male! nam sic penultima contra leges hendecasyllabi longa est. V. 6. Fabulle noster Venet. Gryph. et aliae edit. antiq. V. 9. meos

V. 1. Coenabis bene. Similiter exorditur Martial. XI, 52. Coenabis belle, Iuli Cerealis apud me.

V. 4. candida puella h. e. pulchra. cf. Brouckh. ad Tib. IV, 4. 17.

V. 8. Plen. sacculus aranearum: eleganter et facete ita dicitur sacculus, qui pecunia va→ cuus non usu teritur. Res enim, quae sine usu aut vacuae iacent, vel situ vel aranearum textura obduci solent. Hinc Hesiodus araneas e vasis, quae diu non

usui fuerant, eiiciendas suadet rusticis felici messe gaudentibus, in Ep. 475. Ex ' silas àрázva - Cf. Plaut. Aulul. I, 2. v. 5. 6.

V. 9. accipies meros amores. quidquid amorem meum probet spiretque, luculenta voluntatis meae et placendi studii signa. Sic frugali illi coenae apud Ovid. qua Iupiter et Mercurius a Baucide et Philaemone excepti sunt: - Super omnia vultus Accessere boni, nec iners pauperque voluntas Met. VIII. 677, 78. Idem

« السابقةمتابعة »