صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CARMEN LXXXIX.

DE GELLIO.

Te quis miretur, cur Gellius tenuis macerque sit, causam, unde ei contracta sit haec corporis macies et tenuitas, ex insano eius cum cognatis suis Veneris usu declarat.

Gelliu

Jellius est tenuis: quidni? quoi tam bona mater Tamque valens vivat, tamque venusta soror, Camque bonus patruus, tamque omnia plena puellis Cognatis: quare is desinat esse macer?

Qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, Quantumvis quare sit macer, sit macer, invenies.

V. 5. attingit legi iubet Scaliger; quod exhibent nunc editt. Voss. Cantabr. Gotting. Bipont.

V. 1. tenuis. Statius de amanium macie laudat Lucret. IV, 160: Ἰσχνὸν ἐρωμένιον tum fit, uum vivere non quit Prae macie. quoi, in cuius gratiam, ad cuius explendam libidinem. cf. supra ■d Carmen LXI, 192. bona, obsequiosa, facilis; eodem sensu patruus dicitur bonus v. 3.

V. 2. valens, valido robustoque corpore ad palaestram Vemeris instructo, vivat exquisitius pro: sit.

V. 4. quare is desinat esse macer? cur non sit macer, qui necessario in eiusmodi cum cognatis suis consuetudine macer esse et manere debet?

V. 5. ut cum nihil attingat etc. nullam aliam nisi cognatam; observa in hoc versu leporem facete cum sale mixtum.

V. 6. Quantumvis, salis superque.

S s

CATUL. Carm.

CARMEN XC.

IN GELLIVM.

Nova ratione et novo sale nefandam Gellii cum matre libidinem perfricat. Magum enim aliquem, si vera sit impia Persarun religio, ex hoc obsceno concubitu nasci oportere probat et pronunciat.

Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando

Coniugio, et discat Persicum haruspicium.
Nam Magus ex matre et gnato gignatur oportet,
Si vera est Persarum impia relligio,
Gnatus ut accepto veneretur carmine Divos,
Omentum in flamma pingue liquefaciens.

5

Hoc Epigramma coniunctim cum superiore exhibetur in editionibus Parthenii, Gryph. et aliis; sed sponte apparet, separatim illud a poëta in Gellium compositum esse.

V. 4. impia rel. ex qua nimirum non solum matris cum filio concubitus, et in universum cognatorum commistiones licitae fuerunt, sed boni magi adeo, h. e. Persarum sacerdotes ex matre a filio compressa progigni debebant. Veterum de his incestis Persarum moribus testimonia vid. apud Vulpium. Inprimis ex utriusque linguae scriptoribus, quae huc spectant studiose collegit laudatus a Mureto Coelius Rhodiginus Antiqu. Lect. X, cap. 17. Hue pertinet quoque Euripides Andromach. v. 173. seqq. — Tocoûtov mãv zò Bápßupov vives. Πατήρ τι θυγατρί, παῖς τι μητρί μίγνυ·

[ocr errors][merged small]

vipya vipos. ubi recte Scholiastes TT mipoixà iDn.

V. 5. accepto diis grato; sic saepe accepta munera; nimis docte alii: a maioribus per manus quasi tradito.

V. 6. Omentum in fiamma pingue liquefaciens, minutas nimirum mactatae victimae partes et in his omentum diis adolebant; vid. Casaubon. ad Pers. II, 47. p. 208. ex ipso autem omenti statu et situ multa coniectare solebant haruspices. vid. Bochartum Hieroz. III, p. 503. – Secunda syllaba in liquefaciens producitur. vid. Stat.

CARMEN XCI.

IN GELLIVM,

Ut crescat et cumuletur, quam versibus suis famae Gellii inurere studet, ignominia, usque adeo eum scelestum esse ostendit, ut iste nulla facile re, nisi in qua aliquid sceleris sit, oblectari posse videatur. Quod quidem ipse praeter omnem opinionem in amore suo expertus fuerat. Nam quamvis probe noverat, eum pro indole sua ad quodvis designandum scelus paratum esse, tamen vel ideo puellam suam ab eius libidine tutam fore putaverat, quod illa nec mater, nec soror esset, in quarum concubitu unice sibi placere videbatur homo iste nequissimus. Sed fefellerat sua in hac re Catullum opinio; nam secus ac videbatur, satis causae fuit Gellio, quae ei cum Catullo intercedebat, amicitia, ut eius puellam ad libidinem sollicitaret; adeo in perpetrandis facinoribus superare iste solebat hominum exspectationem! - Praeclarum est, ut recte iudicat Muretus, hoc epigramma et mirabili quodam artificio a poëta nostro compositum.

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

In misero hoc nostro, hoc perdito amore fore: Quod te cognossem bene, constantemve putarem, Aut posse a turpi mentem inhibere probro: Sed quod nec matrem, nec germanam esse videbam 5

V. 2. hoc, quod cum vi ante perdito repetitur, male in nonnullis editionibus omissum, recte reposuit Statius. V. 3. Quin te Muret. Qui te Scaliger ex veteri scriptura. constanterque putarem haud posse etc. in plurimis libris tam scriptis quam editis; sed multo aptior et orationi convenientior mihi visa est nostra lectio, quam Statius in nonnullis libris MSS. invenit; et sic hic versus iam in edit. Gryph. (1537) legitur. Eamdem lectionem recepit Vulpius. V. 5. Sed neque quod in editt. Parth.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Hanc tibi, quoius me magnus edebat amor.
E quamvis tecum multo coniungerer usu,

Non satis id causae credideram esse tibi.
Tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
Culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.

10

V. 9. indurti

Voss. Graev. et aliis; sed multo concinniorem orationem reddit nostra lectio, a Guarino prolata, et a Statio aliisque probata. pro induxisti vitiose in edit. Parthenii et MSS. Stat.

V. 6. quoius me magnus edebat amor, sic supra Carm. XXXV, 15: Ignes interiorem edunt medullam. ubi de hoc lo

quendi usu exempla collegit Muretus. vid. Stat. ad h. 1.

V.8. Non satis id causae, non gravem turpemque satis causam.

CARMEN XCII.

DE LESBIA.

Mutuas inter se et Lesbiam rixas mutui amoris signum censet certissimum. - Eiusdem argumenti est Epigramma LXXXIII, quod confer.

Lesbia mi dicit semper male, nec tacet unquam

De me: Lesbia me, dispeream, nisi amat.

Quo signo? quasi non totidem mox deprecor illi

V. 2. dispeream, me nisi Lesbia amat in editt, plurimis; sed quem nos secuti sumus verborum ordinem, tam versus ultimus, quam omnes libri MSS. Stat. confirmant; mutatus ille in editionibus vett. verborum ordo haud dubie profectus est ab aliquo, qui vellet numerorum rhythmo consulere. V. 3. Cui ego, quasi eadem vitiose in libris MSS. et edit. Parthenii. Quo signo? quasi eadem Gryph. Muret. Qua signo? eadem totidem in

V. 3-4. Sensus est: Quaerat fortasse aliquis, unde hoc colligam? quasi de eius in me amore dubitari adhuc possit, cum sem

per, quot ipsa in me coniicere solet convicia, tot statim ego in illam reiiciam, et in hoc ipso rixarum genere ipse vel maxime

Assidue: verum dispeream, nisi amo.

aliis teste Mureto. Quo signo qua sin totidem reperit Statius in veteri libro Gellii, apud quem (v. not.) locus noster legitur, unde ille coniiciebat: Quo signo? quasi enim, sed rectius ex qua sin ratione scripturae compendii habita refingas quasi non, et sic se reperisse in vetustis libris Gellii ait Scaliger, quem cum Vulpio et aliis recentioribus editoribus secuti sumus. Vossius ex Cod. Mediolanensi profert : Quo signo? quia sunt totidem mea (scil. maledicta) Deprecor illam Assidue: verum etc. Passeratius Assidue refert ad amo. deprecer Vulpius, nescio unde, sed fortasse rectius.

vim amoris sentiam. - Deprecari paulo insolentiore significatione cum casu tertio iam positum, Aulus Gellius (Noct. Att. VI, 6.) disputans contra aliquem, qui male hoc verbum ceperat, et frigidissimos inde hos Catulli versus iudicaverat, explicat: detestari, exsecrari, depellere, abominari. Quae qui

dem Gellii explicatio nullo modo probari potuit Mureto. Sed Scaliger docte ostendit, deprecari proprie esse; precari, ne quid nobis accidat, adeoque, quae quis nobis imprecatus est, in eiusdem caput reiicere et amoliri. Nec ego de Scaligeri interpretatione dubito, alias deprecor facile mutari posset in imprecor.

CARMEN XCIII.

IN CAESAREM.

Quam parum Noster Caesarem curet, haud dissimulanter hoc disticho indicat. - Carpit quidem hoc nomine Catullum Quinctilianus Institut. Orat. XI, 1. ubi scribit: «Negat se magni facere aliquis poëtarum, utrum Caesar ater an albus homo sit, insania: verte, ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est. » sed ipse bonus Quinctilianus nimium placere studebat Domitiano, eiusque auram hae ipsa fortasse poëtae nostri cavillatione captabat.

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,

V. 1. Pro Nil equidem ob vs. seqq. malim: Nec. velle abun

dat, ut saepe. cf. Heyne ad Tibull. I, 2, 92.

« السابقةمتابعة »