صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Seu quid suavius elegantiusve est;
Nam unguentum dabo, quod meae puellae
Donarunt Veneres Cupidinesque;

Quod tu cum olfacies, Deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

10

amores quaedam e vetustis. V. 10. Seu quod rectius ex mea sententia. De aberratione librariorum in quid et quod vid. Drackenb. ad Liv. T. V. p. 161.

placendi studium promittit Chytraco ad se invitato Lotichius VI, 14. 7. Ante tamen ponas vacui ieiunia ventris; Frigidus extincto stat meus igne focus, Signa voluntatis rectae sincera dabuntur.

V. 10. Seu q. su. el. e. quod magis tibi arrideat et elegantiam meam declaret; nam unguentum tibi dabo suavissimum fragrantissimumque ex ipso Veneris myrothecio profectum. De unguento Veneris, quod vocat Homerus, vid. Vossius ad hunc locum. Auctores nimirum eximiae praestantiae et pulchritudinis a poëtis vel Venus, vel Amores, vel Cupidines per

hibentur. Similis locus est apud Prop. II. 29, 17. Adflabunt tibi non Arabum de gramine odores, Sed quos ipse suis fecit Amor manibus. Usus unguentorum apud veteres in conviviis, quibus ora et capita perfricare solebant delicatiores, satis notus est. Promittit igitur Catullus non nisi externam elegantiam, ipsam autem coenae curam relinquit Fabullo. Meros amores explicant interpretes vel de unguento, vel de puella, quem Fabullus secum ad coenam adducturus erat. Sed illi explicationi repugnat particula seu, quae statim sequitur.

CARMEN XIV.

AD CALVVM LICINIV M.

C. Licinius Calvus, poëta et orator clarissimus, (de quo vid. Cic. ad Div. XVII, 24., XV, 21., et Val. Max. IX, 12. 7.) ioci miserat Catullo, intima familiaritate secum coniuncto, pessimorum poëtarum carmina, et quidem, ut eo importunius illi obstreperent poëtae importunissimi, ipsis, laetitiae destinatis, Saturnalibus. Altos igitur clamores tollit Catullus ob creatam hoc ioco sibi molestiam et interceptam lactissimo die laetitiam, et

hanc amici protervitatem mittendis undique collectis et corrasis poëtarum quisquilliis se remuneraturum esse praedicit.

Ni te plus oculis meis amarem,

Jucundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano.

Nam quid feci ego, quidve sum locutus,
Cur me tot male perderes poëtis?

Isti Dii mala multa dent clienti,

Qui tantum tibi misit impiorum.

Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
Munus dat tibi Sulla literator;

5

V. 6. mala multa dant. tamquam meliorem lectionem obtrudit Vossius, sine idonea ratione. V. 8. hoc novum hoc repertum parum eleganter coniecit Vossius. V. 9. Sylla Muret. et alii Sillo vel Silo in antiq.

V. 2. Munere isto h. e. propter istud munus. Sensus: Nisi mihi esses in deliciis, gravissimo propter missum mihi munus te odissem odio, vel: tanto odio, quanto te odit Vatinius, acerrimum criminum tuoruт ассиsatorem. Posteriori explicationi favet locus infra LIII, 3. 4. De communi, quo omnes boni Vatinium, omnium hominum nequissimum, prosequebantur odio, est locus insignis apud Macrob. Saturn. II. 6.

V. 5. male perderes h. e. male mulctares, cruciares, enecares. 6. clienti. Calvus enim haec scripta malorum Poëtarum a cliente acceperat, quae postea ioci causa, ad Catullum misit.

V. 7. tantum impiorum, h. e. tantam pessimorum poëtarum farraginem. poëtae impii sunt, qui iratis Musis ad sacram

poësin accedunt - vulgus profanum; at qui Musarum sacris rite initiati sunt, vocantur sacri, sancti, pii. Ipse noster se pium vocat carm. XVI, 5. cf. Virg. Aen. VI. 662-8..

V. 8. novum ac repert. mun. novo more composita et ingeniose excogitata carmina. ipoVis! de voce novus cf. ad Carm. I, 1. reperire pro excogitare saepe apud Plautum et Terentium. carmina labore reperta apud Lucret. III, 420. Sulla Cornelius Epicadus, Luci Cornelii Sullae libertus, ut putant interpretes. vid. Svet. de Illustr. Gramm. c. 12. literator, grammaticus, h. e. poëtarum interpres. vid. Svet. lib. laud. c. 4. Non est mí male – non doleo et indignor, sed mirifice gaudeo, operam tuam forensem non frustra commodari clientibus. Sacrum libellum exse

Non est mi male, sed bene ac beate,
Quod non dispereunt tui labores.

Dii magni, horribilem et sacrum libellum!
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Misti, continuo ut die periret,

Saturnalibus, optimo dierum.

Non, non hoc tibi, salse, sie abibit.

quibusdam editt. V. 16. non modo hoc tibi male tentat Vossius.

crandum, detestabilem, prov. Sic morbus, ignis, serpens et alia sacra, (ip) dicuntur. vid. Drackenb. ad Sil. VIII, 100., et ad Liv. I. 1. p. 268.

V. 14. contin. ut d per. Sensus: ut toto illo die, ipsissimis Saturnalibus, qui dies in optimis et laetissimis diebus festis habetur, periret, h. e. magno toedió afficeretur Catullus tuus. Saturnalia apud Romanos in memoriam aureae aetatis, per Saturnum in regui societatem a Iano receptum, Italiae populis praestitae, summa hilaritate mense Decembri celebrata et ab initio quidem uno tantum die peracta et finita sunt; sed postea inde a C. Caesaris temporibus plures dies illis celebrandis additos esse notum est vel ex Macrob. Saturn. I, :o; ubi de hac re est locus classicus. Hinc Saturnalia prima de primo Saturnalium die, dicuntur apud Liv XXX, 36; ubi vide, quae observat Gronovius. Secunda et tertia vocantur a Cic. ad Attic. XIII, 52. Apparet igitur, vel unum tum adhuc diem, cum haec scriberet Catullus, sacrum fuisse Saturnalibus, vel unum certe

10

15

diem, qui proprie vocaretur Saturnalia, , prae ceteris festum solemnemque habitum esse. Nec quemquam offendere debet loquendi genus paulo insolentius - continuo die, Saturnalibus, cum ipse Liv. dicat II, 21. Saturnalia institutus festus dies. cf. Gron. ad Liv. I, 9. Constat denique ad munera, quibus invicem se excipiebant Saturnalibus, etiam libros pertinuisse, quos pauperes divitibus vel clientes patronis obtulisse tradit Lucian. in Chronosolon s. Legislator Saturnalium c. 16. p. 398. T. III. edit. Reitz. cf. Martial. V. 18. 4. Plura de Saturnalibus praeter Macrob. 1. c. vid. apud Liv. XXII. I. Stat. Silv. I, 6. et Lipsium in Saturn. I, 2. seq.

V. 16. Non, non, magnam vim habet repetitio particulae non, de qua elegantia vid. Bentlejum ad Hor. Od. III. 24. 25., et Drackenb. ad Sil. II, 25. Salse ad fraudem aliis faciendam ingeniose. Sic abibit: tam impune feretur. Si luxerit h. e. simulac illuxerit dies, primo mane. Fortasse etiam dedit poëta illuxerit, quod est usitatius, cum facile fieri po

Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia: Caesios, Aquinios,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete, abite
Illuc, unde malum pedem tulistis,
Secli incommoda, pessimi poëtae.

20

V. 18. Aquinos perperam în vetustioribus. Nam in voce Aquínios duae syllabae in unam coalescunt. V. 22. attulistis reperit et idem refutavit Scaliger.

tuerit, ut prima syllaba il ab antecedente particula si absorberetur.

V. 18. Malum poëtam Aquinium notat etiam Cicero Tuscul. V. 22. de Suffeno cf. infr. carm. XXII venena carmina mala, abominanda et exsecranda, quibus inest multum veneni et pestilentiae, ut loquitur Noster infr. XLIV. 12. - his suppliciis:

poëtis malis, quorum lectione tamquam poena gravissima aflicimur et paene enecamur. remunerabor ulciscar, ἀντιδωρήσε μ, parem gratiam tibi referam. Simili modo enim gratiam rcferre passim in malam partem dicitur Terentio Eunuch. II, 3, 9. 3. et IV, 4. 52. - Secli incommoda terrae pondera xx9; ἀρούρης.

Si qui forte mearum ineptiarum
Lectores eritis, manusque vostras
Non horrebitis admovere nobis:
Paedicabo ego vos, et inrumabo.

Contra MSS. et libr. vett. fidem in nonnullis edit. attexuntur hi quatuor versiculi Carm. XVI. ad Aurelium et Furium, ubi apparent etiam in Edit. Bipont. Versus quartus Paedicabo ego vos, et inrumabo, qui abest in lib. vett., debetur liberalitati et ingenio Vossii. Videntur omnino hi versus osas paria longioris caminis, temporis iniuria nobis erepti, quos frustra ceteris poëtae carminibus assuas vel infercias. Incommode certe adiecti sunt Carm. XVI. Nos in assignando his versibus loco secuti sumus auctoritatem MSS. ad quam Statius et editor Cantabrigiensis provocant. In versu primo male legitur in Bipont. qua, et cui vitios, in edit. I. Mureti.

CARMEN XV.

AD AVRELIVM.

Aurelio ea lege commendat puerum suum, ut caste hunc floremi custodiat, nec solita libidinis suae explendae cupiditate illum contaminare audeat. Quodsi fecerit et usque eo audaciae progressus fuerit, ut illum corrumpat, gravissima, tamquam moechum, affectum iri poena minatur. - Factum autem hoc esse ab Aurelio ex Carm. XXI. apparet, unde acerbae inter eum et Catullum inimicitiae exortae sunt. Qui non omni honestatis sensu destitutus est, argumentum huius carminis abominabitur, sed orationis elegantiam admirabitur.

Commendo tibi me ac meos amores,

Aureli. Veniam peto pudentem,
Ut, si quidquam animo tuo cupisti,
Quod castum expeteres, et integellum,
Conserves puerum mihi pudice:
Non dico a populo; nihil veremur
Istos, qui in platea modo huc, modo illuc
In re praetereunt sua occupati:
Verum a te metuo, tuoque pene,
Infesto pueris bonis malisque.

[blocks in formation]

5

10

rantium quid rei esset Liv. I. 41. cf. Drackenborch. ad Liv. XXXV. c. 26 §. 9. T. IV. P. 945, et quos laudat Cortius ad Sallust. Iugurth. XXVIII. P. 540.

V. 8. In re praet s. occup. negotiis suis exsequendis intenti modo huc, modo illuc discurrunt, nec quidquam a negotiis suis alienum curant.

V. 10. bonis malisque formosis et deformibus. cf. Vulp. - ubi erit foris paratum sustuli

« السابقةمتابعة »