صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella,
Et puella tenellulo delicatior haedo,
Asservanda nigerrimis diligentius uvis:
Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni,
Nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus

15

V. 15. ut puella L. MS. et antiquissimas tres editiones. Sit puella ob elegantem repetitionem, (quam equidem non sentio) vel sed puella coniecit Nic. Heins. in N. ad Cat. 1. c. Si coniectura opus sit, mihi videtus particula ah, quae passim eximiae rei admirationi inservit, admodum loca nostro accommodata esse. Infra Carm. LXI, 46. Quis deus magis ah magis appetendus amantibus. V. 18. Liguris in nonnullis. Ligeris in paucis. iacet

Aut gremio fovet, aut resupinis sustinet ulnis, Et vocat ad risum digito, motuque quietem Allicit aut tremulis quassat crepitacula palmis.

V. 14. viridiss. flore puell.. in flore aetatis constituta. flos de iuvenili aetate sicut Graecorum άνθος, ἀκμή, sexcenties apud poëtas. Exemplorum nubem vid. apud Klotzium ad Tyrtaeum P. 23-25.

V. 15. Et puella si vera est lectio, ex antecedenti versu supplendum est sit, sed vid. Var. Lect. tenellulo delicat. haedo. Imitatus est Ovid. Metamorph. XIII, 791. de Galatea tenero lascivior haedo. Referenda autem est haec comparatio partim ad teneritatem, partim ad protervitatem et lasciviam. Una igitur imagine expressit Noster, quod duabus in similis Galateae descriptione Theocritus Idyll. ΧΙ, 20. απαλωτέρα δ ̓ ἀρνὸς Μόσχω γαυροτέρα.

V. 16. Asserv. nig. dil. uv. cautius tractanda, quam uva matura, unde levi motu acina defluunt. Nimirum virgo imma

tura est aspera, sed matura, ad amoris lusus facilis et proclivis. Ceterum et alii poëtae hac comparatione ab uvis petita et ad puellas translata delectati sunt. Theocritus I, c. pozé px

xos užs. Horatius Od. II, 5. 10. Tolle cupidinem immitis uvae. - Uvae nigerrimae sunt maturae. Rem unice illustrat locus Columellae, qui ab interpretibus laudari debebat, lib. XI, c. 2. 69. p. 758. edit. Ges

neri: naturalis autem maturitas est, si cum expresseris vinacea, quae acinis celantur, iam infuscata et nonnulla propemodum nigra fuerint. Atque huc pertinet Epigramma XV Philodemi in Analect.Vet. Poët. Graec. Brunckii T. II, p. 86. Ούπω σοι καλύκων γυμνόν θέρος οὐδὲ μελάινει Βότρυς ὁ παρθενίους πρωτε βολῶν χάριτας.

V. 17. Ludere zig in re Venerea. Propert. II, 25, 21.uni antique pro unius. - Nec se sublevat ex sua parte, scilicet ubi stipes ille semel iacet. Interpretes subodorati sunt nescio quam obscoenitatem.

1

In fossa Liguri iacet supernata securi,

nescit.

19

Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam:
Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.
Ipse qui sit, utrum sit, an non sit, id quoque
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere coeno, 25
Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

separata Muret. superata vel seu parata in quibusdam. V. zo. quasi pro quamsi vult Statius, reclamante editore Cantabrigiensi. V. 21. merus stupor Passeratius ex coniectura. male! V. 22. qui sit MSS. Stat. et Meleagri omnes, Is se quis sit vel Is se qui sit offert ingenium N. Heinsii. V. 23. Hunc eum volo Pal. Papy. Hunc ego eum Comel.

V. 19. fossa Liguri ita appellata a possessore, cui nomen fuit Ligurius, ut iam suspicatus est Vossius. supernata h. e. succisa, ut ducta metaphora sit ab iis, quibus in modum pernarum suillarum, femina excisa sunt.

V. 21. Talis iste stupor meus; proprie debebat esse qualis alnus - talis iste meus stupor, sed poëtae ad hanc diligentiam grammaticam non exigendi sunt. meus stupor eleganter latini, quem deridendum propinare volunt, suum vocant Phaedr. V. 7. 32. homo meus se in pulpito totum prosternit, ubi vid. Sciopium. - stupor suaviter pro stupidus.

V. 24. Si pote, si fieri potest ut etc. gravi coeno tenaci. Accommode Tacit. Annal. I, 63. cetera limosa, tenacia gravi

coeno.

V. 26. Ferream ut solea m nondum olim, uti nunc, equorum ungulis contra aspera et scruposa loca clavis suppingebantur soleae ferreae, sed nonnumquam tantum subligabantur

RodμT quaedam; id quod multis probare et contra Vossium, qui frustra nostrae aetatis soleas ferreas, quae equis affigi solent, ex Xenophonte eruere atque hinc χαλκόποδας Homeri equos illustrare conatus est, idoneis argumentis evincere studuit Gesnerus in Lexic. Rust. Rei rusticae Scriptoribus apposito, cuius sententiae subscribit Wesseling. ad Diod. Sicul. T. II, p. 233. qui huc potius referendos putat ἱππούς χωλεύοντας ἐξ ὑπο τριβῆς [ ὑπὸ τριβῆς pro ἐξ ὑποτριβῆς mavult Schweighaeuserus ex Appiani Mithridat p. 371. Į

CARMEN XVIII.

AD HORTORVM DE V M.

Priapo consecratur lucus in hoc haud dubie olim longioris carminis exordio, quod ab interitu vindicavit, et Catullo tribuendum olim iam existimavit Terentianus Maurus in docto libello de Litteris, Syllabis et Metris inter Gram. vett. p. 2444. cuius sententiam et alii deinde amplexi sunt, ut Marius Victorinus in arte Gramm. p. 2598–99. et Atilius Fortunatianus in Arte p. 2676. At Victorius in Var. Lect. XII, 3. Muretus ad h. l. cí Scaliger ad Catalect. vet. Poët. non hoc tantum longioris carminis fragmentum, sed duo sequentia etiam in Priapum carmina, quasi postliminio Catullo restituere conati sunt, quibus accedit Vossius, qui haec ad calcem editionis suae reiecit. Quod quidem viri docti, partim ludicro carminis genere Ithyphalico, quo duo priora carmina composita sunt, ex quibus tertium constat puris iambis Catullianis, partim ipsa horum carminum suavitate et orationis elegantia, Catullo dignissima, facile tibi persuaserunt. Nec incommode haec tria poëmatia, [quae sive a Catullo sive ab alio magno poëta profecta sint, neminem certe legisse poenitebit] statim post carmen AD COLONIAM, cum ob metri, tum eb argumenti similitudinem, coniunctim ab iis, quos sequimur, posita videntur. Leguntur autem haec carmina inter Priapeia in Catal. vet. Poët. Scalig. c. 85, in Priap. Sciopp. c. 86. et in Anthol. Vet. Lat. Poët. Burmanni Secundi lib. VI, 85. T. II, pag. 557., ubi praeter ea, quae iam Mureto et Vossio in Commentariis ad Catullum observata sunt, plura tam de incerto eorum auctore quam ipso carminis genere Ithyphalico erudite disputantur, praecipue a Car. Andr. Duckero, cuius ineditas, quae huc spectant, observationes subiiciendas curavit Burmannus Secund. in Anthol. T. II, p. 574., qui, si ceteras huius doctissimi interpretis in Catullum notas, quas in scriniis suis a Guilielmo Roellio acceptas servabat, publici iuris fecisset, magnam apud Catulli lectores gratiam initurus fuisset. Ceterum vix dubium est,

quin auctor horum carminum, quicumque demum fuerit, ex grasco quodam fonte hortulos suos rigaverit.

Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape,

Qua domus tua Lampsaci est, quaque silva, Priape. Nam te praecipue in suis urbibus colit ora Hellespontia, celeris ostreosior oris.

V. 2. Quae domus

quaeque silva in edit. Bipont. nescio qua auctoritate. Apud Terentianum Maurum olim una voce, mutilus versus leges batur Qua domus tua Lampsaci est, quaque Priape, ut e Mureti et Achill., Stat. adnotatt. intelligi potest.

V. 2. Si vera est lectio, de cuius integritate mihi nondum. persuadere possum, sensus erit: ubi propria nunc sedes et silva tibi dicata est, quemadmodum Lampsaci. Sed hoc durum et contra loquendi rationem videtur. Itaque pro qua et quaque legendum puto quoi et quoique ex antiquo scribendi more, de quo vid. Carm. I, v. 1. in. Var, Lect. et sic tua pro tibi positum est ut saepe. domus deorum est locus, quo maxime illi delectantur, et in eo sedem quasi suam figunt. Nimpharum domus de antro apud Virgil. Aen. I, v. 1. 168. Lampsacum est urbs Hellesponti teste Cicerone in Verr. I, 24., ubi Priapus, vel natus, vel nutritus credebatur. vid. Schol. ad Apollon. Rhod. I, v. 937. ostreosior oris, ostreis enim omnis Hellesponti ora abundabat; praecipue tamen a veteribus laudantur ostrea Aby

dena Virg. Georg. I, 207. cf. Vinet ad Auson, p. 603. edit. Toll. Priapus autem Hellespontiacus ut vocatur a Virg. Georg. I, 207.] fortasse navigationis causa, cui praeesse credebatur, cultus fuit in Hellesponti littoribus. Exstant enim manifesta apud Graecos vestigia, ubi Priapus navigationis praeses apparet. Sic ille apud Leonidam Tarentinum in Anal. Poët. Graec. Brunckii Epigr. LVII, T. I, p. 235. navigationem vernali tempore instituendam indicens addit. v. 7. 8. Ταῦθ ̓ ὁ Πρίηπος ἐγὼν ἐπιτέλλομαι, ὅλες μενίτας, ὤ νθρωτ ̓ ὡς πλώας πᾶσαν inipopiny. conf. Antipat. Sidon. Epigr. XXXVII. in Ânal. V. P. Gr. Brunckii T. II, p. 16. Colebatur etiam Priapus Αιγιαλίτης piscatoribus. cf. Maecii Epigramm. VII et VIII. in Anal. P. G. T. II, p. 238.

CARMEN XIX.

HORTORVM DEV S.

Priapus foecunditatis in agris auctor, fidum se profitetur custodem pauperis villulae, a cuius dominis, patre et filio, summa pietate colebatur. Enarratis igitur, quibus quotannis ab illis

CATUL. Carm.

G

augeatur, muneribus, monet sub fine pueros, ne quid furtiva manu ex eo agro auferant, sed ad vicinum potius ditioris domini agrum pergant, ubi Priapus eiusmodi furunculos non adeo curet.

Hunc ego iuvenes locum, villulamque palustrem,

Tectam vimine iunceo caricisque maniplis,

Quercus arida, rustica conformata securi
Nutrivi, magis et magis ut beata quotannis.

Huius nam Domini colunt me, Deumque salutant, 5
Pauperis tugurii Pater filiusque

*

Alter, assidua colens diligentia, ut herba

V. 3. confomata vult Salmas. ad Solin. p. 181. repugnante Vossio, cuius lectio fomitata, ex antiqua formidata conficta, non minus displicet. V. 4. nunc tuor magis Scaliger. nutrio pro nutrivi tacite recepit Vulpius. V. 5. filiusque Sic in plerisque editionibus, deficiente ultima voce, hic versus exhibetur. Quam quidem lacunam ex ingenio supplere studuerunt Scaliger et Vossius, quorum ille tentabat filiusque coloni hic filiusque tenellus. Mihi succurrebat Patronum, quod non incommode referri potest ad pauperis tugurii. Sic de Priapo apud Virgil. Eclog. VII, 34. custos es pauperis horti. Sed rectius fortasse intactas plane eiusmodi in poëtis relinquimus lacunas.

V. 2. Tectam vim. iunc. cet. Casas enim vel tuguria varii generis frondibus contegere solebat rudis antiquitas. Tibull. II, 1. v. 39. 40. Illi (ruris Dei) compositis primum docuere tigillis Exiguam viridi fronde operire domum. carex commune iunci genus videtur; acuta vocatur apud Virgil. Georg. III, 231. cum genista iungitur apud Pallad. de Re Rust. I, 22. p. 876. edit. Gesneri.

V.3. Quercus arid. rust. con. sec. suaviter et eleganter: Ego, qui ex quercu arida ita effictus et configuratus sum securi ru

stica.

V. 4. nutrivi auxi et beavi foecunditate. Eodem plane sensu nutrire de Cerere dicitur

apud Hor. Od. IV, 5. 18. Nutrit rura Ceres, ubi, cum elegantem huius verbi significationem non concoquere posset Bentleius, more suo turbas dedit, ad quem refutandum hic ipse Nostri locus a Clariss. Iani laudari debebat - ut beata quotannis scil. esset h. e. quolibet anno meliori conditione gauderet.

V. 6. Paup. tugurí, inde colorem duxisse videtur Virg. Eclog. I, 61. Pauperis et tuguri congestum cespite culmen. V. 7. 7. Sensus est: alter me veneratur, dum assidua diligentia ita colit curatque meum sacellum, ut illud ab omni dumosa asperaque herba remotum et purgatum sit. suspecta mihi

« السابقةمتابعة »