صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Dumosa asperaque a meo sit remota sacello:
Alter, parva ferens manu semper munera larga.
Florido mihi ponitur picta vere corolla
Primitu', et tenera virens spica mollis arista:
Luteae violae mihi luteumque papaver,
Pallentesque cucurbitae et suave olentia mala;
Uva pampinea rubens educata sub umbra.
Sanguine hanc etiam mihi (sed tacebitis) aram

10

15

V. 9. Alter parva manu ferens usque munera larga, ex emendatione Dorvillii, quem loudat Burmannus Secundus in Anthol. ad h. 1., sed magis arridet Schraderi ti semper metri causa in saepe mutantis correctio in Observ. Lib. II, c, I, p. 12. — v. 11. lacteumque papaver apud Vict. et Aldum. Sed luteum papaver et infra dicitur LXI, v. 195. Eadem harum vocum permutatio apud Martial. III, 58. 22, ubi alii pro lactei vernae malunt lutei. V. 15. pro hanc aram, quod eleganter coniecerat Muretus,

olim videbatur lectio colens ob ingratam repetitionem eiusdem verbi ex versu 5, et hinc pro colens legendum esse putabam cavens, sed nunc vix opus esse videtur hac mutatione.

V.9. nobilissima huius versus sententia: munera parva, quae quis pio animo offert, suo se metiens modulo, sunt magna et diis gratissima. Hinc Tibull. I, 1. 21. Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos: Nunc agna exigui est hostia magna soli.

V. 10. picta corolla, variis floribus distincta ut pictae vo

lucres.

V. 11. Primitu' ut primum forum copia fit. vid. de hac antiqua voce Nonium Marcel. p. 154.

V. 14. uva pamp. sub umbr. educ. maturitatem nacta. eleganter enim herbae vel fruges educari dicuntur, quae tam aëris temperie foventur commoda, quam cura, cultu et

'ceteris, quibus ad maturitatem perveniant, alimentis et subsidiis fruuntur. Sic infra LXII, 41. et 50. in Lusibus LII, 15. Tibull. I, 1. 13. Uvae autem vel maxime ad maturitatem opus habent umbra pampinca. Hinc Vigil. Eclog.VII, v. 58. de vitibus nimio aestu exsiccatis: Liber pampineas invidit collibus umbras rubens uva Horatio, ubi de iisdem Priapo offerendis muneribus sermo est, dicitur certans purpurae Epod. II, v. 20.

V. 15. sed tacebitis, favebitis linguis. Silentium igitur Priapus imponit pueris de sacris suis, tamquam de magni cuiusdam Dei mysteriis. Vulpius trahit ad impura flagitia, quae in sacris Priapeiis committi solebant, nec evulgari debebant. Sed de his nihil iam viderant pueri. Muretus refert ad leges XII, secundum quas sacra facere peregrinis deis, nisi qui publice adsciti essent, non li

Barbatus linit hirculus, cornipesque capella,
Pro queis omnia honoribus haec necesse Priapo
Praestare, et domini hortulum vineamque tueri.
Quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas.
Vicinus prope dives est, negligensque Priapus.
Inde sumite; semita haec deinde vos feret ipsa.

20

corruptam lectionem haec arma revocavit Vossius, haud dubie obloquendi studio abreptus; nostram lectionem defendit Burmannus Sec. in Anthol. ad h. 1. iacebitis pro tacebitis vitiose in Sciopp. edit. et Bipont. legitur. V. 16. Barbarus hirculus male in aliis edit. V. 17. hoc necesse perperam in quibusdam. V. 19. manus abstinete rapinis citra necessitatem correxerat Eggelingius teste Burmanno Sec. in Anth. ad h. 1. V. 20. negligensque Priapi coniicit N. Heins. in not. ad Catull. p. 638. Quidni negligensque Priapum?

[blocks in formation]

Argumentum huius carminis a superiore non nisi carminis genere iambico differt, adeo ut Catullus, si auctor horum carminum sit, ingenium suum in simili re diverso modo exercuisse videatur. Purissimum castigatissimumque iure hoc carmen vocal Brouckusius apud Burmann. Secund. T. II, p. 67, nec indignum illud habuit, quod multo studio, quale tum fervebat inter Viros doctos, totidem iambis puris gracce redderet Iosephus Scaliger ad h. carm. in Catal. Vet. Poët.

Ego haec, ego arte fabricata rustica,

V. 1. Ego ecce coniectat Heinsius in not. ad Catull.

Ego arida, o viator, ecce populus.
Agellulum hunc sinistra, tute quem vides,
Herique villulam hortulumque pauperis
Tuor, malasque furis arceo manus.
Mihi corolla picta Vere ponitur:
Mihi rubens arista sole fervido :
Mihi virente dulcis uva pampino:
Mihique glauca duro oliva frigore.
Meis capella delicata pascuis

5

10

V. 3. Ut nunc legitur locus, sinistra ob metri rationem nullo modo potest esse casus sextus. Sed sive cum Mureto sinistra ad populus referas, sive cum Livineio accusativ. pluralem pro adverbio positum esse statuas, durissima semper manet haec lectio: Scaliger ad Attin Catulli v. 13. pro sinistra tute volebat sinistera ante. Certe vix ulla paulo leniori ratione sanari posse videtur hic versiculus, quem tamquam in re desperata audacter ita diffingere et in ordinem redigere tentabam, Agellulum, ad sinistram abinde quem vides. V. 5. tueor Aldus et Victorius. V. 9. in aliis: Mihi glauca dura osta oliva frigore. In Aldinis: Mihi glauca duro cocta oliva frigore. in quibusdam veteribus: Mihi glauca duro oliva frigore. Fortasse cocta fuit glossa r glauca et sic in textum irrepsit. Quamquam enim oliva

V. 3. sinistra, e regione agelli ad sinistram sita, exponit Muretus. Quod quam durum sit, cum ob alterum epitheton arida, quod iam appositum est populus, tum ob vere sinistram buius epitheti locationem post Agellum hunc quilibet, opinor, sentiet. vid. Var. Lect.

V. 5. tuor pro tueor verbum Lucretianum. malasque manus, b. e. nocivas, perniciosas. cf. Tibull. III, 5, 20. et Virg. Eclog. III, 11. Ipse fur simpliciter dicitur malus apud Martial. VI, 49.7.

V. 7. rubens arista elegans epitheton, quod adumbrat colorem, quem referunt aristae solis radiis percussae. sole fervido, aestate.

[blocks in formation]

V. 9. duro frigore, hyeme. oliva glauca, color glaucus est colori viridi affinis et albore quodam permixtus. Idem epitheton et alii poëtae addere solent olivis ut Claud. in Eutrop. II, 271., et Stat. Thebaid. II, 99. Ceterum confer Carmen LXXXIV. in Lus. apud Burm. Secund. in Anthol. p. 567., ubi pari modo Priapus recenset munuscula singulis anni tempestatibus sibi oblata.

V. 10-11. Versus ornatissimi pro vulgari: capella lasciva in pascuis, quibus praesum, adulta inde in urbem ducitur. adulta lacte ubera distenta, tumida et plena lacte.

In urbem adulta lacte portat ubera:
Meisque pinguis agnus ex ovilibus
Gravem domum remittit aere dexteram:
Tenerque, matre mugiente, vaccula
Deûm profundit ante templa sanguinem.
Proin' viator hunc Deum vereberis,
Manumque sorsum habebis. Hoc tibi expedit:
Parata namque crux, sine arte mentula.
Velim pol, inquis: at pol ecce, villicus
Venit: valente cui revulsa brachio
Fit ista mentula, apta clava dexterae.

15

20

duro frigore cocta de maturitate, quam hyeme contrahunt olivae, non inepte explicari possit, tamen, cum haec ipsa lectio puros iambos, e quibus hoc carmen constat, turbet, non admittenda videtur: nihilominus legi iubet Vossius: Mihi glauca duro oliva cocta frigore. V. 14. In aliis teneraque, quod servavit Vossius. Sed Muretus, ut metri rationibus consuleret, dedit et propugnavit nostram lectionem tenerque foeminina significatione, quod admodum durum, nec confirmari posse videtur exemplis in hanc rem ab illo allatis; carent enim illa terminatione foeminina. De pauper autem, quod addit, non multum eum iuvat locus Terentii IV, 6.3, ubi lectio paupera in disceptationem adhuc vocatur. Magis igitur arridet elegans coniectura Dorvillii, quam profert Burmann. Sec. in Anthol. Tenella,

matre.

V. 13. Grav. dom. rem. acre dext. aperta est imitatio Virgilii Eclog. 1, 36. Non unquam gravis aere domum mihi dextra redibat. Ex eodem fonte hausit auctor Moreti vers. 81. Plura exempla vid. apud Burm. in Anthol. ad h. 1.

V.14.tenerque vid.Var. Lect. V. 15. profundit sanguinem, cadit, mactatur hostia, eadem elegantia dictum, qua in earm. sup. v. 15. aram linit.

V. 17. Manumque sorsum habebis, h. e. continebis, non ad furtum extendes. Nam in promtu est mentula sine arte,

non affabre, sed temere ex ligno excisa, crux tamquam instrumentum supplicii, a furibus sumendi. Nam servi furaces apud dominos severiores poenam in cruce luebant, quae poena iam respicitur. cf. Lipsius de Cruce.

V. 19 seq. Sensus: Profecto non ingrata haec mihi poena erit, inquis: at erit hercle; nam secus, ac putaveris, illa in te exercebitur ecce iam venit villicus, qui mentula ista, valente brachio evulsa, commode utetur clavae loco, qua bene te mulctatum det.

CARMEN XXI.

AD AVRELIVM.

Venerem non semper sine Cerere frigere, exemplo suo probavit Aurelius. Quamquam enim ille cum summa rerum inopia et esuritione conflictatus dicitur, tantum tamen abfuit, ut fame victus alia omnia quam libidinis explendae nutrimenta quacreret, ut potius quovis modo Catulli puerum ad amorem pellicere machinaretur. Salse igitur poëta perfricat hominem famelicum, a quo praecipue ne puer esurire et sitire discat, veretur, eumque prius quam puerum, cui frustra nectat insidias, attrectaverit, a se ipso tactum iri inrumatione, monet. Comparetur inprimis cum nostro imitatio Martialis ad Mamurianum I, Ep. 93.

Aureli, pater esuritionum,

Non harum modo, sed quot aut fuerunt,
Aut sunt, aut aliis erunt in annis,
Paedicare cupis meos amores;

Nec clam: nam simul es, iocaris una,
Haeres ad latus, omnia experiris.

Frustra: nam insidias mihi instruentem

5

V. 5. Nam simul exiccaris una Haerens ad latus in libr. MSS. Nam simul, et iocaris Muret. et Stat. V. 6. omnia experiris Frustra; male interpungit Muretus. experibis in antiquis codicibus testante et probante

V. 1. pater esuritionum: proprie convivii, vel coenae dominus venerabili nomine patris insigniri solebat, ut apud Horat. Satyr. II, 8. 7. Sed ridicule vocatur Aurelius pater esuritionum, ubi, quod Terentius ait, ex hesterno iure panis ater

voratur.

V. 2. Non harum modo, similiter infra XXIV, v. 2. 3.

V. 5. nam simul es, consuescis et conversaris cum illo.

V. 6. Haeres ad latus, nota locutio in amoribus. vid. Brouckhus. ad Tibull. I, 6. 26.

V. 7. Frustra: irrito plane studio; nam dum puerum meum libidine polluere cogitas, prior ego ipse te polluam libidine. tangere est verbum nequitiae. Propert. II, 34, 9. Lyncen, tune meam potuisti tangere curam. cf. Hor. Sat. I, 2. 45. Mart. I, 93. v. 2. hinc puella intacta casta et indelibata.

« السابقةمتابعة »