Nec mirum: bene nam valetis omnes, Aut, si quid magis aridum est, habetis, Quare non tibi sit bene ac beate? A te sudor abest, abest saliva Hanc ad munditiem adde mundiorem, 10 15 V. 12. Aut qui Stat. in suo et duobus libris Maffei repererat, unde ipse legendum putabat Ut qui, reclamante Vossio. V. 7. bene n. val. omn. Laudant for. Sat. II, 2. v. 70. V. 10. Non facta imp. furta vel caedes hominum improbo rum. V. 11. casus alios pericul. debebat esse aliorum periculorum, sed haec epithetorum permutatio, (hypallagen vocant Grammatici) poëtis latinis est frequentissima. casus subitorum periculorum dicit Cicero in Epist. ad Famil. VI, 4. ubi vide, quae ad hoc carmen observat Victorius. V. 12. Atqui. referenda haec particula videtur inprimis ad v. 9. ut sit: non incendia timetis, cum tamen corpora cornu sicciora habeatis, quae faciilime flammam concipere posse videntur. Aliter vix nexus orationis apparet. Vossius atqui explicat et certe; sed neque hoc quadrare videtur, nisi mavis atqui explicare: porro, huc accedit quod, sed in hac significatione nuspiam hanc particulam me legere memini. Corpora sicca plerumque gaudent salubritate, quia siccitas critur e continentia, laboribus et exercitationibus. cf. Cicero Tuscul. V, 34. et Xenoph. Cyropaed. I, 2. V. 17. Mucusque et mala pit. mucus et pituita ita inter se differunt, ut ille de crassiori, haec de liquidiori nasi excremento dicatur. V. 19. purior salillo. mira quadam puritate salem tractare solebant veteres, et prae ceteris vasis praecipue salinis nitorem. et splendorem conciliare. Vide, quae in hanc rem collegit Meursius ad Lycophr. v. 135., ubi sal àpitas máyes vocatur. Nec toto decies cacas in anno: 20 25 V. 21. lupillis praeter necessitatem legendum esse censebant Guilielmius et Hottomannus. V. 20. Nec toto decies. Imitatus est Martial. lib. XII, 56. 1. V. 26. quae soles scil. pre cari. desine precari voto tibi exposcere, optare. CARMEN XXIV. AD IVVENTIVM PVERVM. Cum Iuventio, egregio gentis suae ornamento, expostulat, quod homini misero et inopi (haud dubie Furio) florem aetatis suae attrectandum dederit, cuius egestati, utut illam excusare tentet, consulere potius debebat stipe et pecunia. Cum superiore hoc carmen coniungendum esse parum probabiliter statuit Heinsius in notis ad Catull. p. 639. O qui flosculus es Iuventiorum, Non horum modo, sed quot aut fuerunt, V. 1. Oqui flosculus es. egregie in gente tua exsplendescis et praemines. Flosculum et florem saepe de cuiuslibet rei praestantia, praecipue de iuvenili aetate dici, in vulgus no tum. Exempla vide apud Muret. ad h. 1. et nos ad Carm. XVII, 14. de nobilitate autem gentis Iuventiae consule Vulp. V. 2. Non horum modo, cet. cf. Carm. XLIX, 2. Mallem divitias mihi dedisses Isti, quoi neque servus est, neque arca; Qui? non est homo bellus? inquies. Est: Sed bello huic neque servus est, neque arca. 5 10 V. 4. Mallem delicias mihi dedisses, Quam isti Muret. et in quibusdam vet. mi dedisses invenisse se ait Vossius in omnibus lib. script., unde .fecit Midae dedisses. Heinsius in not. ad Catullum totum locum ita constituendum arbitratur. Mallem delicias mihi dedisses, Quam sic te sineres ab isto amari, Isto, cui neque servus est neque arca. Quid? non est homo bellus? inquies. V. 7. Cui nil est. Muret. cui non est Stat. Hui! non est homo bellus, inquies? est. Meleag. V. 9. Hoc in quibusdam. V. 4. mihi, ut sibi, tibi, nobis, vobis saepe παρέλκει non solum in graeca et latina, sed omnibus paene linguis. vid. Rittershus. ad Oppian. Cyneg. I, v. 89. Drackenborch. ad Sil. Ital. I, 46. Burmann. ad Phaedr. I, 22. v. 3. et quos laudat Cl. Beck ad Aristoph. Aves v. 146. V, 5. Isti cum contemtu pro ipso nomine. V. 6. Sic, tam inhonesto modo. V. 7. Homo bellus. cf. ad Carm. XXII. v. 9. V. 9. abiice, parvi pende elevaque é xeu,) verbis emolli et extenua. Nec servum tamen: est, et manet tamen homo pauperrimus. CARMEN XXV. AD THALL V M. Thallum, hominem mollissimum, eumdemque rapacissimum, qui pallium et quaedam alia furaci manu Catullo surrepia tamquam sua palam habere non erubescebat, graviter monet, ut mox illa sibi remittat, nisi poenas contumeliosas in molli corpore flagellis exigendas dare velit. cf. supra Curm. XII. Versus sunt septenarii. Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo, Vel anseris medullula, vel imula oricilla, 5 V. 2. inula moricilla vel moricula vel molicella corrupte in lib. MSS. unde fluxit satis lepida coniectura Statii inula amaricilla. In edit. prima Mureti et aliis vetustioribus legitur hinnula tenella. Alia lectionis monstra piget addere. V. 5. mirum in modum turbant in hoc versu lib. vett. in plurimis est: Cum diva mulier aves (pro quo in quibusdam aiites vel alios) ostendit V. 1. Thalle est fortasse nomen fictum adolescentiae indicandae causa a graeca voce Sais de germine oleae et quavis fronde viridi dictus. moll. cunic. capillo, ad omne genus pilorum transferri capitium exemplis probavit Drackenborch. ad Liv. Tom. IV, p. 597. V. 2. anseris medullula. Eadem comparatione ad suumam hominis cuiusdam impudici mollitiem describendam usus est auctor in Lus. LXV, 1. vel imula oricilla. imitatus est Cicero ad Quint. fratrem II, 15. ubi est auricula infima mollior. V. 3. situque arancoso; intelligitur suspensa in locis desertis Remitte pallium mihi meum, quod involasti, oscitantes. In Muret. edit. I. Cum diva mater alites ostendit occinentes. pro occinentes offert Stat. ascinentes. notatu digna et nemini observata est lectio, quam reperi in edit. Gryph. ab anno 1537. Cum dira maris hyems aves ostendit oscitantes; quae quidem lectio, modo metrum constet, sensum admodum commodum fundit hunc: Quando mare saeviens in conspectum venire sinit aves oscitantes, h. e. diducto ore clamitantes. Intelligi inprimis debent halcyones vel fulicae. Vossius ex optimo exemplari, quod elim fuit Palatinae Bibliothecae, profert: Cum diva Malia naves ostendit oscitantes, unde effingit Quum clivias Malea aves ostendit oscitantes. Heinsins campum hic nactus, ubi exsultaret ingenium suum, legendum esse pronunciat in Not. ad Catul. Cum Clivias Malea aves ostendit arce nantes, vel: Cum devias mare alites ostendit obnatantes. Nostra lectio Cum de via mulier debetur ingenio Scaligeri. V. 7. catagraphonque linum Muret. calagraphonque linon in edit. Brix. et Venet. cyrographosque Thynos invenerat Scaliger in suo MS. unde ipse coniicit chirographosque, quod et Salmasio primum arrisit, postea vero maluit cirographosque, i. e. cerographosque et explicat de annulis signatoriis sculpturae Bithynicae. catagraphonque Thy non exhibet Vossius et exponit de pugillaribus membranaceis alites oscitantes, magno clamore (hianti ore) tempestatem praesagientes, vel: cum monet de alitibus oscitantibus. ostendere est verbum augurale. ad aves oscitantes fortasse referri possunt fulices, de quibus Cicero de Div. I, c. 8. 14. ex veteri poëta: Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti, Nunciat horribiles clamans instare procellas, Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus. pro oscitantes mihi in mentem veniebat ominantes, scil. turbidam procellam. Sed nescio quid duri et frigidi in toto hoc versu remanet, qui fortasse pannus assutus scioli cuiusdam est. V. 6. Remitte pallium, quod fortasse in balneis Catullo clam subduxerat Thallus: Utebantur cliam Romani pallio in coenis.. CATUL. Carm, vid. Fulv. Ursin. in Appendice ad Petrum Ciacconium de Triclinio p. 238. quod involasti. involari eleganter dicuntur res, quibus summo cum impetu et celeritate manus iniicimus. V. 7. Sudariumque Saetabum. vid. supr. ad carm. XII, 14. catagraphosque Thynos. vix certe affirmari potest, quid per catagraphos Thynos intelligendum sit. Achilles Statius non inepte explicat de hominibus Thynis seu Bithynis, in vestibus aut aulaeis acu pictis. Aliorum explicationes vid. in Var. Lect. Quidquid autem fuerit, variis certe coloribus et imaginibus distinctum et e Bithynia, cui finitima est regio Thynia, reportatum videtur. V. 8. tamquam avita, haereditatis iure accepta. I |