صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
Ne laneum latusculum natisque mollicellas,
Inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
Et insolenter aestues, velut minuta magno
Deprensa navis in mari, vesaniente vento.

10

et buxeis, quorum quatuor pagellae diversis coloribus, purpureo, croceo, viridi et coccineo pictae et exornatae fuerint; Bithymiam autem omnibus iis, quibus eiusmodi pugillares conficerentur, vel maxime instructam fuisse confirmat. V. 10. manusque molicellas Muret. et aliae antiquiores. V. 11. etiam huic versui varias et ridiculas formas induit criticorum sedulitas. alins mavult inlusa flagella, alius iniecta, alius invisa, alius insuta, alius (facile agnosces Corradinum de Allio) vere insulse insulsa. pro conscribillent in aliis est vel concribillent, vel constrigillent, vel consigillent, vel conserillent, vel (ohe! iam satis est!) contribillent.

V. 9. reglutina, h. e. resolve. eleganter de furibus, quorum manus glutine quasi, et visco illitae omnibus rebus adhaerent, easque tenaciter retinent. Sic infra Carm. XXXIII, 3. dextra inquinatior dicitur. Laneum latusculum, h. e. molle.

V. 11. Inusta flagella. uruntur enim fere homines flagellis inclementius caesi. Sic loris uri apud Hor. Epist. I, 16. 47. loris non ureris, aio. conscribillent h. e. dilacerent, dilanient. Plaut. Pseudol. I, 5. 131. 132. Quasi in libro cum scribuntur calamo literae, Stilis me totum usque

ulmeis conscribito. Sic intypaşver xpix apud Hom. Iliad. IV, 139. et ἐπιγράφειν ταρσον ποδός ΧΙ, 388.

V. 12. insolenter aestues, praeter modum subagiteris et iacteris. velut deprensa navis, tempestate abrepta. deprendere est verbum proprium in re nautica. vid. Bentleium ad Hor. Od. I, 14. 10. Burmann. ad Phaedr. Fab. V, 4. 10. minuta respondet r magno, quo perpetuo fere epitheto mare a poëtis insigniri solet. Sic Graecis ἅλς δία, ἱερὰ. adi Burmannum ad Val. Flacc. I, 50. et quos ibi laudat.

CARMEN XXVI.

AD FVRIV M.

Argumentum huius carminis pendet a dubia lectione versus primi, ubi pro nostra in nonnullis exstat vestra. Si vestra vera sit lectio, ut nobis videtur, omnis lusus ad Furii inopiam deridendam pertinebit, cuius villula horribili vento opposita,

h. e. creditoribus oppignorata dicitur. Respondert quidem potest, et a Vulpio iam responsum est, Furium ne cimicem quidem et araneum (ut noster de illo canit Carm. XXIII.) nedum villulam possedisse; sed primum quis nescit verba poëtae non ad vivum resecanda esse, deinde verissime etiam hoc dici poterat de homine, cuius rem familiarem aes alienum superaret. Quod si vero cui altera lectio nostra verior videatur, is animo sibi fingat, Furium a Catullo pecuniam, et fortasse centum illa sestertia (de quibus vid. Carmen XXIII, 23) petiisse, Catullum, autem, iocose indicato, quo ipse prematur, aeris alieni pondere, has preces a se removisse. Sed mihi persuadere non possum, tam ingenue Catullum angustae rei suae statum patefecisse Furio, in cuius egestate carpenda ingenium suum exercere solebat.

Furi, villula nostra non ad Austri

Flatus opposita est, nec ad Favoni,
Nec saevi Boreae, aut Apeliotae,
Verum ad millia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!

5

V. 1. vestra in L. MSS. et tribus edit. antiquissimis, teste editore Cantabrigiensi. Eamdem lectionem in quibusdam libris scriptam invenit. Vossius. V. 4. ducenta in quibusdam. vid. Gronov. de Pec. Vet. in notis laudatus.

V. 2. opposita est, ludít poëta in ambigua huius verbi significatione, qua villula primum ventis, deinde pignori, ob millia quindecim et ducentos sestertiùm tamquam hypotheca, ut ICti loquuntur, opposita dicitur. opponere pro oppignerare est apud Senec. de Benef. VII, 14. Rebus meis ad securitatem creditoris oppositis. alia exempla collegit Vulpius. Apeliotae,

de hoc vento vid. Plin. II, 47.
et Gell. Noct. Attic. II, 22.-
- ad
millia quind. et ducentos sc.
sestertios vel sestertium. Fa-
ciunt autem sestertium quinde-
cim millia et ducenti ex ratione
Gronovii de Pecun. Vet. III,
17. p. 549. denarium tria millia
septingentos quinquaginta, co-
ronatos CCCLXXV.

V. 5. ventum
πνεῦμα φοβερόν.

horribilem

CARMEN XXVII.

AD POCILLATOREM PVER V M.

Pincernam evocat poèta ad administranda pocula mero vetustiore plena, aquam autem, vini perniciem, ad severiores migrare iubet. Est hoc carmen vere Anacreonticum, qualia complura cecinit etiam Flaccus. cf. Epod. IX, 13.

[blocks in formation]

V. 2. Ingere Muret. contra metri rationem, pro quo ipse in notis inger legendum esse existimat. Iungere et ingue reperit in lib. vett. Vossius. iunge affert Heins. in not. ad Catullam e codice Britannico Archiepiscopi Cantuariensis. misce invenit Dousa Fil., quod glossam sapit. V. 4. acino Stat. male! vid. Gell. VII. 22.

V. 1. Minister proprie de eo, qui pocula et epulas ministrat. vid. Barth. Advers. p. 83.

V. 2. inger h. e. infunde. nihil amplius. Plaut. Pseudol. I, 2, 24. Tu, qui urnam habes, aquam ingere. inger antique pro ingere, ut biber pro bibere - calices amariores, h. e. vino amariore impletos. vinum amarum est vinum vetus; delectat enim amaritudo in vino nimis veteri, ut ait Seneca Ep. LXIV. Eodem modo vinum Falernum apud Hor. Od. I, 27. 9. dicitur severum.

V. 3. Ut lex Posthum. iub. mag. creabantur enim in conviviis apud veteres plerumque talorum iactu (Hor. Od. I, 4. 27. Nec regna vini sortiere talis) magistri convivii, quorum quidem munus, vel magisterium,

ut vocat Cic. Cat. Mai. II, 4.. praecipue in ferendis bibendi legibus versabatur. lidem dicti sunt vel modimperatores, vel reges, vel domini convivii, vel coenae patres, vel strategi, vel dictatores, vel arbitri bibendi. Graecis συμποσίαρχοι, βασιλεῖς τοῦ aprosion etc. Praeter Fulv. Ursin. in Appendice ad Petr. Ciaccon. p. 339. seqq. adi interpretes ad Cic. I. c. et ad Petronium cap. 55. et Potter. Archaeol. IV, 20. P., 323. Posthumia autem, mulier bibula et vinolenta, quae acina ebriosa ebriosior dicitur, admodum liberalis magistra in moderanda potatione fuisse videtur. Ebriosus est, qui saepe fit ebrius, vinolentiae deditus, at ebriosa acina (usitatius acinus et acinum) est nucleus uvae (vinaceum vocat Columella), in

At vos, quo lubet, hinc abite lymphae,
Vini pernicies, et ad severos
Migrate hic merus est Thyonianus.

succo et musto natans, vel succo turgens. cf. Gronov. Diatribe in Statii Libr. c. 13. p. 75.

V. 6. Vini pernicies. contra Propertius II, 24. 27. Ah pereat, quicumque meracas repperit uvas, Corrupitque bonas nectare primus aquas. ad severos, sobrios, tristes et morosos, cum quibus nihil negotii Bacchus habet. cf. Tibull. III, 6. 21. hic merus est Thyonianus, h. e. a nobis nil nisi merum

5

bibitur; finge tibi poëtam in manu iam tenentem poculum. Thyonianus vel Thyoneus (Hor. Od. I, 17. 23.) Bacchus ab eius. matre Thyone, quae et Semele vocatur, ita dictus cf. Rittershus. ad Oppian. Cyne. I, 27. De Bacchi matre, Thyone, quam ex inferis in coelum duxisse perhibetur filius, narrat Diod. Sicul. III. 62. et IV, 21. ubi cf. Wesseling.

CARMEN XXVIII.

AD VERANNIVM ET FABV L L V M.

Verannius et Fabullus, cum sordidam Pisonis, quem in Hispaniam secuti fuerant, adeo experti essent avaritiam et illiberalitatem, ut plus expensi quam accepti in tabulis, adeoque nihil plane in provincia illis paratum esset in loculis, iocose iam post reditum de rerum suarum conditione examinantur a poëta, qui, quam illi in Pisonis, eamdem ipse olim in Memmii comitatu avaritiae experientiam fecerat. Addita igitur admonitione, quam parum tuta spes sit in patrocinio nobilium posita, eiusmodi detestandis praetoribus, Romanae gentis dedecoribus, mala quaelibet indignabundus imprecatur.

Pisonis comites, cohors inanis,

V. 1. Pisonis comites. innuitur ex sententia Parthenii, quein sequitur Vulpius, Cn. Calpurn. Piso, qui teste Sallust. Catilin. c. 18. in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore, h. e. cum imperio et

dignitate praetoria, missus est. Sed praetor etiam in Hispania fuit L. Calpurnius Piso, Pisonis, qui primus Frugi dictus est, filius. de quo vid. Cic. Verrin. IV, 25. et Liv. LXX, 20. In Hispaniam certe praetorem se

Aplis sarcinulis et expeditis,
Veranni optime, tuque, mi Fabulle,
Quid rerum geritis? satisne cum isto
Vappa, frigoraque et famem tulistis?
Ecquidnam in tabulis patet lucelli
Expensum? ut mihi, qui meum secutus
Praetorem, refero datum lucello:

O Memmi, bene me, ac diu supinum

5

V. 8. ratum in lucello vel datum in lucello tentat Heins, in notis ad Catull. V. 9. in edit. Muret. et aliis hic novum carmen exorditur, sed

cutos esse Verannium et Fabullum, colligere possumus ex Carm. IX et XII, cohors inanis nihil ex provincia reportans. de cohorte vid. supr. ad Carm, X, II.

V. 2. Aptis sarc. et exp. sarcinae aptae sunt, quae commode gestari possunt, ad gestandum bene aptae et accommodatae, parvae et habiles. expedi the parum oneratae, concinnae.

V. 5. cum isto Vappa. haec vox translata a vino corrupto notat hominem nequam et nullius pretii, quemadmodum apud Aristophanem is

V.6. Ecquidnam in tabulis patet etc. Sensus est: Num expensum in tabulis vestris tamquam lucrum et acceptum apparet? ut mihi olim accidit, cum praetorem meum in Bithyniam secutus datum h. e. expensum lucri et accepti loco in tabulis scribere cogerer. Faciebat igitur in tabulis, ubi lucrum vel acceptum apparere debebat, utramque paginam expensum. cf. Gronov. de Pec. Vet. IIII, 17. p. 557. patet eleganter et proprie in ratione

tabularum pro est, exstat, apparet.

V, 9. Graviter ipsum Memmium iam alloquitur, cuius in simili amicorum casu recordatio antiquum ex sordida eius avaritia et illiberalitate sibi inflictum dolorem refricuerat. Quae quidem inopinata ad hominem absentem nequam și quantam vim habeat ad vehementiorem animi commotionem exprimendam, non sensisse videntur, qui novumn carmen hic incipere statuerent, et ab antecedente seiungerent. vid. Var. Leet. de Memmio vid. supr. ad Carm. X, 12. bene me ac diu sup. etc. h. e. turpiter et inhoneste me tractasti, sordide et illiberaliter mecum egisti. Verbis obscenis et impudica imagine rem non obscenam, sed turpem et inhonestam expressit. vid. ad Carm. X. 12. Ši verborum proprietatem spectes, supinus adumbrat μ hominis muliebria patientis, trabs est Tò άudpwv á‹došov. cf. Barth. Advers. LXI, 12. quemadmodum columna apud Martial. XI, 51. lentus Veneris usu lassus, languidus,

« السابقةمتابعة »