صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ipsam chartam, quae mandata referat, tamquam nuntium abiturum, ut saepe Ovidius, alloquitur.

[blocks in formation]

V. 1. Quis fuerit Caecilius, non certe constat, quem tamen ex eo, quod poëta tener vocatur, res amatorias praecipue tractasse teneris et mollibus versibus facile colligas. Locum Ovidii, ubi Callimachus, Sappho Tibullus et Gallus poëtae teneri vocatur, iam indicavit Vulp. Remed. Amor. v. 757. et sic versus teneri Ovid. Art. II, v. 273. et carmen tenerum apud eumdem Amor. III, 8. 2. - papyre pro charta, quae ex papyro Aegyptiaca conficiebatur. vid. Schwarz. de ornamentis Libr. Vet. c. 2. p. 22. 23. edit. Leuschn.

V. 3. Novi Comi moenia. Novum Comum fuit oppidum in Insubria ad Lacum Larium. vid. Vulp. et Cellar. Not. Orbis Antiq. T. I, Lib. 2. c. 9. p. 680.

V. 5. Nam quasd. volo cogit. etc. eleganter pro vulgari: nam communicabo cum illo communis nostri amici sententias quasdam.

5

10

V. 7. viam vorabit, h. e. summa celeritate et festinatione viam emetietur, velis remisque huc advolabit. vorare habet notionem incitatioris impetus et festinationis, quemadmodum illi, qui cibos avidius et festinantius deglutiunt, vorare dicuntur. Pari modo dicitur viam rapere ἁρπάζειν τὴν ὁδὸν. vid. Dorville ad Charit. I, 9. p. 263. edit. Lips.

V. 8. candida puella pulchra. vid. ad Carm. XIII, 4.

V. 9. euntem, h e. ire et proficisci volentem, ut apud Virg. Aen. II, 111. terruit Auster euntes.

V. 10. iniiciens man. amb. coll. iniicere alicui manus proprie in malam partem dicitur de violento impetu, sed apte transfertur ad amantes summo amoris impetu alterius amplexus petentes. Sic brachia collo iniicere apud Ovid. Met. III, 389.

Quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
Illum deperit impotente amore.
Nam, quo tempore legit inchoatam
Dindymi dominam, ex eo misellae
Ignes interiorem edunt medullam.
Ignosco tibi Sapphica, puella,
Musa doctior: est enim venuste
Magna Caecilio inchoata mater.

15

V. 13. legit entheatam Dindymi dominam edit. Brix. et Venet. male! incohatam scribit Muret. de qua scribendi forma vid. Drackenborch. ad Liv. Tom. IV, p.

353.

V. 12. Illum deperit, h. e. perdite amat: pereunt enim quasi homines prudentes scientes, vivi videntesque, quos agendi libertate amor privat, et, quidquid ille demum suadet, agere cogit. Sic Lydia apud Hor. Od. I, 8. 3. amando perdere dicitur Sybarim cuius amore ille ita emancipatus tenebatur, ut rebus suis non amplius vacare et libere operam dare posset. Hinc facile apparet, quid sit amor impotens, h. e. sui non compos, sibi temperare nesciens. Nam ut vere Propertius canit El. II, 15. 3. Verus amor nullum novit habere modum.

V. 13. quo tempore pro vulgari ex eo tempore, quo inchoatam Dindymi dominam; intellige autem carmen in Cybelem, quod scribere adgressus fuerat Caecilius, necdum absolverat. Fortasse primam tantum huius carminis partem cum lectoribus tum communicaverat. Vossius inchoare explicat perficere et consumare, et in hanc rem

laudat Virg. Aen. VI, 252. sed nec ibi inchoare est perficere rem et finire; immo semper apud Ciceronem inchoatum opponitur perfecto. Egregie in rem nostram facit locus quidam in Brut. c. 20. meos libros, quos exspectas, inchoavi, sed conficere non possum his diebus. Dindymi domina, vel Dindymene vocatur Cybele a monte Dindymo Phrygiae maioris, ubi illa colebatur, ut notum. misellae ornate pro illi. misella autem iam non est infelix, sed misere amans; saepissime enim apud poëtas amantes dicuntur miseri, quorum animus totus est in amore. Sic misellus Acmen infra Carın. XLV, v. 21. σχέτλιοι δὲ φιλέοντες Theocrit. XIII, 66. ignes edunt medullam, cf. Muret. ad h. 1. et Cerda ad Virg. Aen. IV, 66. macerari lentis ignibus de vehementiore amore dicit for. Od. I, 13. 8.

V. 16. Sapphica musa, pro Sappho ipsa, quae Graecis Musa decima dicia cst.

CARMEN XXXVI.

IN ANNALES VOLVSII.

Locose ac lepide Catulli puella hoc votum Veneri et Cupidini nuncupaverat, si cum amatore in gratiam rediisset, se pessimi alicuius poëtae carmina igni tradituram.

esset damnata, Catullus Volusii annales,

Cum igitur iam voti tamquam opus ali

quod ineptissimum, comburendos esse ait, quo se paella a re-
ligione exsolvat.

Annales Volusî, cacata charta,
Votum solvite pro mea puella:
Nam sanctae Veneri Cupidinique
Vovit, si sibi restitutus essem,
Desissemque truces vibrare iambos.

5

V. 3. sancte Livin. male!

V. 1. Annal. Volus. Volusius, quicumque tandem ille fuerit aetate Catulli male feriatus poëta, ad exemplum Ennii carmine composuerat annales, * sed tam infelici studio et irato Apolline, ut turpiter se deridendum propinaret omnibus Annalium suorum lectoribus. Praeter Catullum nemo, quantum scio, veterum huius Võlusii poëtae et eius Annalium mentionem iniicit, de quibus verissime cecinisse videtur Noster infr. XCV, 6. 7. At Volusi annales *** Et laxas scombris dabunt tunicas. saepe cacata charta, h. e. conspurcata et

contaminata malis versibus, parum honeste! nec magis honeste mala carmina describit Martial. XII, 61, 10.

V. 3. Sanctae Veneri. sic infra vocatur Venus sancta Carm. LXVIII, 5. et ipse Cupido sanctus Carm. LXIV, 95. cf. Brouckhus. ad Tibull. IV, 13, 23. restitutus, h. e. reconciliatus, redditus. cf. infr. CVII,

4.

V. 5. truc. vibr. iamb. eleganter iambi dicuntur truces, h. e. terribiles et minaces ob timendam inde contumeliam. Contumeliosos vocat Hor. Od. I, 16. 2. de quorum inventore,

Electissima pessimi poëtae
Scripta tardipedi Deo daturam
Infelicibus ustulanda lignis:
Et haec pessima se puella vidit
Iocose et lepide vovere Divis.
Nunc, o caeruleo creata ponto,

Quae sanctum Idalium Syrosque apertos,

10

V. 9. Et hoc Venet. Gryph. Muret, V. 10. Iocose; lepide Scalig. L. MS. et omnes Statii. ioco se Vossius, quem sequuntur edit. recentiores Goetting. Bipont., sed sic otiosum plane est se in versu antecedenti. Lubenter igitur acquiescimus in vulgata, quam dedimus, ex edit. Gryph. Muret. et aliis antiquioribus. Heins. in not. ad Catull. mavult Ioco sed lepido parum concinne! V. 12. Uriosque in omnibus editionibus vetustioribus; intelligi autem volunt incolas Uriae, quae fuit urbs Apuliae in via Appia non longe a Venusio distans, ubi Venus solemni modo in celebri templo culta sit. Hinc Venus Appias apud Ovid. Remed. Amor. v. 659. cf. Heins. ad Art. Am. III

Archilocho, eumdem vid. Art. Poët. V, 79. iambis autem plerumque deinceps scriptores ad satyras conscribendas usi sunt; hinc ixigo apud Graecos nihil aliud est nisi satyras conscribere. vibrare iambos tamquam tela venenata, exquisite pro vulgari scribere.

V. 7. tardipedi deo Vulcano pro igni. cf. Tibull. I, 9, 49. et Horat. Od. I, 16, 3.- infelicibus lignis. ligna infelicia sunt abominanda, ut lapis infelix apud Tibull. I, 4, 6o., ubi cf. Illustr. Heyne. arbor infelix de cruce apud Liv. I, 16. locus classicus de arboribus infelicibus exstat apud Macrob. Saturnal II, 16. cf. Coelius Rhodigin. Antiqu. Lect. X, e. 7. Interpr. ad Grat. Cyneg. v. 242. Turneb. Advers. XVIII, 2. ad portenta autem expianda usurpata fuisse ligna infelicia apparet ex Lyeophr. v. 1157. ubi vid. Meurs.

V. 9. haec pessima puella,

CATUL. Carm.

h. e. callidissima. est autem h. 1. vox blanditiarum, non contumeliae. italice diceres la scaltra fanciulla. ut infr. Carm. sic homo minime malus Ciceroni est homo simplex, qui parum sibi cavet. vidit, h. e. intellexit, probe cognovit, quasi diceret callida puella vidit Volusii annales esse poëmatum omnium ineptissimum, ideoque igni tradendos.

V. 11. Solemni invocatione ad Venerem se convertit, et more poëtarum nomina locorum, quibus praeesse illa credebatur, congerit, ut saepe Horatius et alii. Cum nostro loco compara Horat. Od. I, 30, I seqq. et vid. Burmannus Secund. ad Lotich. lib. I, Carm. 26. 15. edit. Kretschm. nam quo maior urbium erat numerus, quas Dii singuli praesidio suo fovebant, eo maior inde illis conciliabatur honor et dignitas, hinc saepe ipsi dii ia

M

Quaeque Ancona Cnidumque arundinosam
Colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
Quaeque Durrachium Adriae tabernam:

15

452., sed aliae etiam urbes Uriae fuerunt. cf. Cellar. not. Orb. Antiq. T. I, lib. II, c.9. p. 902. —Eriosque Ald. Uxiosque Scalig. Ariosque Stat. Erycosque Corrad. de All. Uriosque portus Heins. in not. ad Catull. cf. not. V. 14. Colchos in libris quibusdam Vossii. V.15.alii Durrhachium vel Dyrrachium.

ctanter fere, quas tuebantur, urbes enumerant; ut Venus apud Virg. Aen. X, 51 Est Amathus, est celsa mihi Paphos atque Cythera, Idaliaeque domus. caeruleo creata pont. Sic Graecis Venus dicitur

jevns, arianopos sadrous. cf. Rittershus. ad Oppian. Cyneg. I, 33. Idalium Cypri nemus, Veneri sacrum, in quo oppidulum. cf. Theocrit. Idyll. XV, 100. et ibi Valckenar. qui plura in hanc rem dabit. Syrosque apertos, haec lectio, quam Vossius ex vestigiis antiquorum codicum eruit, haud dubie ceteris [vid. Var. Lect.] praeferenda videtur, ad quam stabiliendam egregie facere videtur vetus epigramma Posidippi in Anal. Vet. Poët. Graec. Brunckii. T. II, p. 46. ep. 3. A Kumpov, τα Κύθηρα, καὶ ὰ Μίλητον ἐποιχνεῖς Και καλόν Συρίης ἐπποκρότου δάπεδον. per Syros Vossius intelligit Syros superiores, h. e. Assyrios, qui iam propter planas et apertas, quas incolebant, regiones, ipsi quoque a nostro ex more poëtarum licentius in epithetorum usu sibi indulgentium vocantur aperti, ut supr. Carm. VII, 5. Iupiter a Lybia arena aestuante, ubi ille colebatur, dictus est aestuosus. De apertis Assyriae regionibus locum Cice

ronis de Divination. I, 1. commode iam laudavit Vossius, quem adscribam. Assyrii - propter planitiem magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum coelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectus motusque stellarum observarunt.

[ocr errors]

V. 13. Ancon vel Ancona urbs maritima in agro Piceno. Ancon autem est usitatius veteribus. vid. Oudendorp. ad Caes. Bell. Civ. I, 11. cf. Wesseling. ad Anton. Aug. Itiner. p. 101. Cnidus urbs Doridis in Caria, quae Veneri sacra eiusque signo a Praxitele sculpto adeo nobilitata fuit, ut multi ad illud visendum Cnidum navigarent. vid. Plin. XXXVI, 5. cf. Pausan. Attic. c. I. arundinosa, arundine vel calamis scriptoriis, ut tradit Plin. XVI, 36. abundans.

V. 14. Amathus, oppidum Cypri, Golgus, Golgum vel Golgi urbs Cypri unde Venus Golgia. cf. Valckenar. ad locum Theocr. paulo ante laudatum.

V. 15. Durrachium; urbs Macedoniae, mercatura inprimis olim celebris, ubi Illyrii et omnes Hadriaticum mare accolentes negotiabantur; binc Hadriae taberna vocatur. Maltis descripsit hanc urbem cele

« السابقةمتابعة »