صور الصفحة
PDF

CATVLLI

CARMINA QVAE EXSTANT OMNIA

EX RECENSIONE
F. GVILL. DOERING.

EC

[merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors]

Locupletem aureae latinitatis auctorem ac poëtam longe venustissimum, C.Valerium Catullum, promissi memor, tibi exhibeo, candide Lector. Enarratorem probe doctum et diser

[ocr errors]

tum, poëtae quasi comitem adiunxi, quo uberiorem in legendo fructum et voluptatem perciperes. Guillelmus Doeringius is est, qui post multos alios, praestantissimam operam Catullo navavit. Nam, quum duae omnino virtutes optimi Editoris sint, quarum altera in constituenda lectione, altera in obscurioribus locis dilucide verissimeque declarandis versatur , utramque sic praestitit, ut acumen criticum ostenderet, et in ubere materia, ipso animadversionum delectu se praecipue commendaret. Hoc nomine Doeringium laudabat, eximius nuper in his artibus, Calusius, eiusque similes interpretes multis scriptoribus optabat.

Multo ante Doeringium, ut caeteros omittam, Antonius Vulpius, expolitissimae facundiae vir, Catullianam

editionem adornaverat, quae rarior iam, ab eruditis curiose conquiritur. Huius industria pulchre usus noster est, multa ex ea tamquam silva ad rem suam hauriendo, quae in arctum contraheret. Latius enim se se Vulpius effuderat, sive naturam secutus, sive, quod criticam artem professus, quo tempore apud nos remissius excoli coeperat, diligentiam et copiam ostentando, harum literarum laudem Italiae vellet conciliare. Verum, quum saeculum ferme iam a Vulpio praeterierit, nonnulla rectius nunc, meliusque dici nemo mirabitur, praesertim quum ille Vossianae sententiae plus aequo addictus, non semper liberum iudicium in emendatione textus habuerit.

Haec de Doeringio. Quae vero ipse perfecerim, paucis habe. Exemplar

« السابقةمتابعة »