صور الصفحة
PDF

quicquid isti garriant, salva honestate et morum integritate , quamdiu honor suus Musis stabit, et nostra et futura aetate magno cum fructu et voluptate lecturos et commendaturos esse omnes antiquae elegantiae et venustatis spectatores , nullus dubito. Versatus autem sum in recensendo et explicando Catullo ita, ut primum, quantum fieri posset, textum darem emendatissimum, deinde sensum locorum obscurorum breviter explanarem, et tam exquisitiores vel insolentiores loquendi formas notarem, quam ad notandas singulas poëtae virtutes et elegantias animum adverterem. Quod igitur ad primum attinet, non unam alteramve editionem, ad quam textum excudi curarem, secutus sum, (animum enim, ex quo textum ad editionem Bipontinam conformaturus eram, et fere ab initio conformavi, ineptis passim et parum probabilibus in illa deprehensis lectionibus, mutavi deinde ) sed ex antiquis et potioribus editionibus in Variet. Lect. indicatis, eas delegi et in textum recepi lectiones , quae vel proxime ad antiquae lectionis formam accedere, vel rei sensuique accommodatissimae esse viderentur. Ubi in locos incidi, e quibus, excussis et in partes vocatis lectionibus omnibus, nullo modo elici et extorqueri posset sensus commodus, ibi vel in notis vel in Var. Lect. quod ad locum sanandum suppeditabat ingenium, modeste proposui, longissime ab hac temeritate remotus, ut coniecturam, vel maxime probabilitate se commendantem, in textum importarem. Neque ego tamen, quamquam in larga coniecturarum segete spectari vulgo solet ingenii ubertas et fertilitas, a recepto mihi veteres interpretandi more recessi aut in posterum recedam, ad quem, si ulla ratione expediri et interpretatione iuvari potest locus diflicilior et paulo impeditior, haud temere illum nova forma induere audeo, quicquid alii de ingenii mei tarditate iudicent. Speraveram quidem , cum ad enarrationem Catulli accingerer, me forte, concesso mihi usu Codicis Catulliani, qui in Bibliotheca Guelferbytana servatur, ad textum emendatiorem reddendum aliquid conferre posse; sed cum Cl. Wernsdorf, Professor Helmstadiensis, diligenter hoc codice examinato, nihil plane bonae frugis inde capere posse futurum Catulli editorem humanissime mihi significasset, spem illam abieci,

Illud autem doleo et mecum dolebunt omnes, qui Catullum amant, quod duorum nobilissimorum Criticorum, Duckeri et Brouckhusii, in Catullum anecdota, nunquam e tenebris in lucem prolata sunt; Duckeri quidem animadversionum in Catullum exiguam partem ad Carm. XVIII, XIX, XX, in Priapum delibavit et publicavit Burmannus Sec. ad Anthol. Tom. II, p. 574. sed de Brouckhusii in Catullum commentariis nil scimus, nisi quod eorum aliquoties mentionem iniicit Burmannus Sec. ad Propert. et Dorville ad Chariton. Bernardus autem de iis scribit (in vita Reiskii p. 420.) Catullum prelo subiiciet Westenius bibliopola, cui editioni accedent Commentarii inediti Brouckhusii ex Bibliotheca Dorvillii.Quod ad interpretationem attinet, qua Catullum illustrare studui, quilibet, vel me non fatente , facile sentiet, me ad eam rationem , qua novam lucem Tibullo et Virgilio affundere et eorum lectoribus facem splendidissimam accendere sustinuit Heynius , imitandi studium direxisse; sed nemo, opinor , adeo me mihi Suffenum esse arbitrabitur, ut quod solus fere Heynius in poëtarum interpretatione praestitit, et pro insigni ingenii et do

XIV

PRAEFATIO FRID. GVIL. DOERING.

ctrinae copia facile praestare potuit, id in Catullo me praestitisse, vel unquam pro ingenii et doctrinae tenuitate praestare posse , stulte mihi persuadeam; immo gratissimo animo publice profiteor, me ne hanc quidem qualemcumque Catullo navare potuisse operam, nisi praecepta ab lleynio in Tibullo et praecipue Virgilio ad omne poëtarum studium proposita mature imbibissem, et ad cius normam virtutes poëticas et dictiones exigere didicissem. Ne quid ostentationis causa facerem, et ambitiose ad vanam doctrinae gloriolam aucupandam undique omnia corraderem, non solum diligenter mihi cavi, sed etiam plurimam partem eorum, quae olim magno cum studio ex commentariis aliorum ad Catullum congesseram, cum parum utilitatis inde ad poëtae explicationem redundare videretur, resecui vel plane delevi. Quod autem ad instituendam cum Graecis, e quibus totus Noster pendet , comparationem spectat, animus est, si Deus vitam concesserit, alio tempore ad exemplum studii, quod Virgilio cum Graecis comparato olim impendit Vrsinus, in libello peculiari, institutam Catulli cum Graecis comparationem proponere,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

1472 Editio princeps. Valerii Catulli Veronensis, poe-

tae clarissimi, carmina. Albii Tibulli Equitis
Romani poëtae elegiae. Aurelii Propertii Um-
bri Mevani carmina. P. Papinii Statii Surculi
Sylvarum liber ad Stellam. fol. Haec editio ,
Brouckhusio nondum visa, Vulpio primum
cognita , exstat in Bibliotheca Laurentiana
Florentiae. v. Montefalc. Bibl. MSS. T. I, p. 309.
et in Museo Britann. e Biblioth. Askew. Me-
moratur a Maittairio Tom. I, P. I. ( sive
T. IV.) p. 320. Nondum editionem hanc cri-
tico acumine exploratam esse aegre fert CL
Heyne. Ex iis tamen, quae Vulpius comme-
morat , tum aliis argumentis probabile fit,
alteram anni 1481. ex ea esse descriptam,
adeoque lectionem nos eius iam enotatam ha-
bere, dum huius varietatem Brouckhusius de-

derit.
1473 Catullus per Steph. Corallum editus Parmae, fol.
1475 Catulli, Tibulli, Propertii Aurelii nautae poëtae

et Statii Papinii Sylvarum liber. Impressus
opera et impensa Io. de Colonia et Io. Manthen

« السابقةمتابعة »