صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

de Gherezen, qui una vivunt feliciter. Vene-
tiis, fol. Vid. Maittaire l. a. p. 350. Est haec
editio, quam Brouckhusius principem esse
putabat, et ex qua lectionem adposuit sub
lit. D.

1481 Catull. Regii, fol.

Tibulli, Catulli, Propertii, cum eorum vita
opera, Regii lepidi, accuratissime impressa
auctoribus Prospero Odoardo et Alberto Ma-
zali Regiensibus, anno salutis :481 19 Kal.
Octobr. fol. Paulo frequentior haec est editio
quam superiores. Adservabatur etiam in
Bibliotheca Brühliana. Varietatem ex ea de-
scriptam Nic. Heinsius habuerat, et Brou-
ckhusius quoque in Variantium adparatu ad-
posuit.

Catulli, Tibulli, Propert. opera et Statii Sylvae.
Actum Vincentiae per magistrum Io. Renensem
et Dionysium Berthochum. Tum in trinis foliis
subiicitur Carmen Io. Culphurnii, poëtae cla-
rissimi, ad Io. Inderbachium Pontificem Tri-
dentinum de laudibus eius, et de interitu beati
Simonis infantis a Iudaeis mactati. fol. Con-
úgit Cl. Heynio versare eam manibus, cum
Bibliothecae Georgiae Augustae ea illata sit.
Praefatur breviter Io. Calphurnius ad Hermo-
laum ICtum, et memorat se, ab adolescenti-
bus studiosis rogatum, ut Propertium aut
Statii Sylvas iis interpretaretur, editionem
Venetam percurrere coepisse; tot autem men-
dis refertam eam deprehendisse, ut longe plura
essent vitiosa et depravata, quam quae emen-
data; convenisse itaque se nonnullos impres-
sores et tradidisse iis exemplar correctum; nec

tamen eos partibus suis satis omnino fecisse conqueritur. Manifestum adeo cum ex his, tum ex ipsa exemplaris tractatione fit, esse illud ex Veneta pr. descriptum, sed paulo emendatius. Cum impressionis nota non sub extremam calcem, sed Statii Sylvis subiecta sit, memoratur aliquoties haec editio sub titulo veteris editionis sine anno: v. c. in Catal. Bibl. Reg. Paris. n. 778.

1485 Catullus, Tibullus, Propertius, cum comment. ant. Venetiis, fol. Memoratur a Maittario T. I, P. I. p. 469, sed perperam, cum de editione 1475 excusa agere vellet.

Val. Catulli poëmata cum scholiis Ant. Parthenii Lacisii, Brixiae, fol. Quae editio anno seq. iuncta videtur Tibullo et Propertio.

1486 Catullus cum commentariis Parthenii (XI Kal. Maii) Tibullus cum commentariis (XVIII Kal. Febr.) Propertius cum brevibus elucubrationibus (XVII Kal. April.) Brixiae per Bonium de Boninis de Ragusia, fol. Laudatur vulgo: Cat. Tib. Prop. cum elucubratt. Domitii Calderini et aliorum (v. Bibl. Reg. Paris. p. 287. n. 779). Sed Domitii Calderini notae tantum sunt in Prop. Vidit exemplaria Cl. Heyne, in quibus diverso ordine se exci perent particulae; in aliis, quod et in ceteris antiquis edd. saepe factum, Propertius deerat. Haec editio iam excussa fuit a Brouckhusio. Convenit eius lectio fere cuin Romana, ut tantum non ex ea descripta videri possit. 1487 Tibullus, Catullus, Propertius. Impressi Venetiis, per Andream de Palthaschichis Catanensem, fol. De hac editione, quae ex superiori CATUL. Carm.

[ocr errors]

Brixiensi repetita est, repetitis quoque iisdem
commentariis, Editor Cantabr. Tibullus, in-
quit, anno 1487 in quo autem anno Catullus sit
impressus, nulla fit mentio. Sed Maittarius id
definivit l. c. p. 484 et ipsa res docere poterat:
Ex signaturis (f. g.) quarum haec illam sequi-
tur, constat, Catullum ab eodem typographo
et anno eodem expressum fuisse; quamvis
typographi et anni indicium ad Tibulli solius
calcem adponatur. In aliis exemplaribus Pro-
pertium deesse, ex eodem Maittario patet, ubi
omisso Propertio, tantum Tibullum et Catul-
lum memorat hunc in modum: Tibullus cum
commentariis per Andr. de Paraschiscis (ita
vitiose appellat, in indice vero de Paltaschi-
scis) XVIII Kal. Ian. Et Catullus cum comm.
Ant. Parthenii Lacisii Veronensis. Minus
accurate in Append. Catal. Bibl. Lugd. p. 513.
Catullus, Tibullus, Propertius Beroaldi huius
anni memoratur: nam is ad an. 1491 spectat,
ut statim videbimus.

1491 Tibullus, Catullus, Propertius cum commentt.
(Bernardini Veronensis in Tibullum, Antonii
Parthenii in Catullum, et Phil. Beroaldi in
Propertium) Venetiis, fol. Mera est repetitio
editionis Venetae.

1493 Tibullus, Catullus, Propertius cum commentt.
Bernardini Veronensis, Ant. Parthenii, Phil.
Beroaldi. Impressum per Symonem Bevilaqua
Papiensem. Venet., fol. Nova est repetitio
Venetae. Sed et inter incunabula artis typogr.
in Bibl. Uffenbach. univ. T. II, app. p. 135
separatim refertur.

1494 Catull. cum comm. Falladii Fasci, Venet., fol

1496 Cat. Tib. Prop. repet. ed. 1491.

1500 Tib. cum comm. Cyllaenii Veronensis. Catullus cum Parthenii Veron. et Palladii Patavini. Emendationes Catullianae per Hieron. Avantium Veronensem, et eiusdem in Priapeias Castigationes. Prop. cum comm. Phil. Beroaldi. Annott. in Prop. tum per Domitium Calderinum, tum per Io. Cottam Veronensem. Haec omnia sunt ex exemplaribus emendatis Hier. Avantii (Haec in ipsa libri fronte praescripta sunt.). Sub finem: « Impressum Venetiis per Io. de Tridino de Cereto alias Tacuinum, clɔlɔ die vero XIX Maii. Regnante inclyto principe Augustino Barbadico.» fol. Non infrequens est haec editio. Etiam ex superioribus Venelis repetita est, exemplar tamen ab Avantio mendis typographicis purgatum esse debuit, antequam operis librariis excudendum traderetur.

AETAS II. ALDINA.

1502 Aldina I. Catullus, Tibull., Prop., in aedibus Aldi, Venetiis, 8. Haec eadem editio, ut in aliis Aldinis factum, sine anni et loci nota prostat. Est autem haec inter classicas editiones habenda, quandoquidem illa multarum seqq. quasi parens, atque earum quoque, quae emendatiores prodiere, fundus fuit. Expressam eam esse ex superiore Veneta 1500 liquido constat, pluribus lectionibus comparatis; correctiones tamen viri docti seu Avantii

seu Aldi experta est, in Catullo utique Avantii, id quod in praefatione ipse Aldus testatur. Idem ait nonnulla asterisco notata in fine operis aliter atque aliter legi excudenda curasse ; quod tamen praestitum ab Aldo non videtur. Nam quae sub Catulli calcem subiectae sunt emendationes Avantii, Lucretium respiciunt. Exierant prelo Aldi ad tria millia exemplaria huius libri, ut mirandum sit, eum non frequentius reperiri.

1503 Cat. Tib. Prop. impressi opera et impensa Philippi bibliopolae Giuntae T. Florentini anno MDHI Nonis August. Petro Sotenno Vexilifero felicissimo 8. Etiam haec Aldinae repetitio est, ut tot alia exempla Aldina a Iunta repe

tita sunt.

1515 Aldina II. Cat. Tib. Prop. in aedibus Aldi et Andreae soceri, Venet. 8. Primo intuitu nihil habet haec editio, quo a priore magnopere discrepet. Sed pro nova prorsus recensione habenda est; adeo correcta et emendata illa est (in Tibullo utique) a viro docto, etsi eius nomen non proditum est. Secutus ille videtur in primis rationem criticam, tum vero editiones veteres alterius sectae passim inspexisse, Italicos quoque codices aut excerpta ex iis ante oculos habuisse. Merito itaque illa facta est plerarumque, quae secutae sunt, editionum fons et fondus, in primis autem Muretinae 1558.

1518 Cat. Tib. Prop. Lugd. sumtu Barthol. Trot. an. millesimo quingentesimo XVIII, die XXII

Sept. 8.

1520 Alb. Tib. elegg. libri IV una cum Val, Cat. epi

« السابقةمتابعة »