صور الصفحة
PDF

AETAS V. VOSSIO-BROVCKHOVSIANA. XXXI

dio et opera Mich. Brochard ). Paris. Coustelier, 4. Nil aliud egit editor, quam ut edit.

Scaligerianam recudendam traderet. 1733 Cat. interpretatio odae Sapphicae ad Lesbiam, in

Wolffii edit. Sapphus fragmentorum, Hamb.

AETAS VI. VVLPIANA.

1737 Cat. cum copioso Vulpii commentario, Pat. 4.

Notae non tam in emendando et interpretando
versantur, quamquam in hoc quoque, quam
in conferendis locis veterum et recentiorum
poëtarum, in quibus eadem sententia simili
aliove modo expressa est, etiam per imitatio-
nem ut lectores haberent exercitationem in-
genii aptam ad imitationem , itemque ut copia

verborum et sententiarum comparari possit. 1738 C. Val. Catullus in integrum restitutus. Ex MS.

nuper Romae reperto et ex Gallicano, Patavino, Mediol. Rom. Zanchi, Maffei , Sealigeri, Achillis, Vossii et aliorum. Critice lo. Franc. Corradini de Allio in interpretes veteres, recensioresque, grammaticos, chronologos, etymologos, lexicographos, cum vila poëtae nondum edita. Venet. , fol. De Corradini impudentia vid. Cl. Harles. introd. in not.

lit. Rom. Vol. I, p. 326. seqq. C. Val. Cat Opp. ex castigationibus observatio

nibusque Graevii, Vossii et Vulpii emendata. s. a. et l. 12 accedit Pervigilium Veneris ex ca

stigatt. obssque Sanadoni emendatum. 1742 Cat. Tib. Prop. ad fidem optimorum librorum

aceurate recensiti, quibus adiectum est Pervigilium Veneris. Goettingae ex offic. Acad.

A. van den Hoeck, 12.
1743 Cat. Tib. Prop. pristino nitori restituti et ad

optima exemplaria emendati. Acc. fragmm.
C. Gallo inscripta. Lugd. Batav. (Paris. Cou-

stelier) 12. Ad Scaligerianam rec. excusa est.
1754 Paris. ap. Barbou. 12.
1762 Cat. Tib. Prop. Goettingae, 12 quibus adiectum

est pervig. Vener. repet. ed. 1742.
1772 Cat. Tib. Prop. Birmingham. typis elegantissi-

mnis Io. Baskerville, 4 et 12.
1773 Cat. Tib. Prop. Lond. per Harwood, 12.
1778 C. Val. Cat. Epithal. de nuptiis Pelei et Theti-

dos, varietate lectionis et perpetua adnotatione
illustratum a Frid. Guil. Doeringio, Num-

burgi , 8.
1783 Editio Bipontina. Cat. Tib. Prop. cum C. Galli

fragmm. et Pervigilio Veneris; praemittitur

notitia litteraria. mai. 8.
1787 C. Val. Catulli carmen de nuptiis Pelei et The-

tidis cum versione Germanica Christiani Fri-
derici Eisenschmid in usum Tironum illustra-

vit Carl Gotthold Lenz. Altenburgi.
Nic. Heinsii notulae in Catullum editae sunt a Pet.
Burmanno ad calcem Advers. Heinsianorum.

In Catulli Attin emendationes sunt in Miscell. Obs.
Dorvill. Vol. II, p. 323 seqq. item in Carmen X. Va-
rus me meus, Vol. V, p. i segg.

Codex carminum Catulli eleganter scriptus in mem-
brana, qui olim fuit Marquardi Gudii, una cum aliis
eiusdem MSS. optimae notae pervenit in Bibliothecam
Guelferbytanam Serenissimi Ducis Brunsvicensis. Al-
dina editio Catulli, Tibulli et Propertii vulgata anno
1502 8 exstabat castigata passim et emendata manu

viri docti in Bibl. Emest. _ Celicem Cat. Tib. et Prepertii, silvarumque Statii ab Ant. Sinibaldo Florentine anno 1484 descriptum Veapoli in Bibl. Olivetanorum vidit Bernhardus de Montfaucon, ut refert ipse in Diario Italico, p. 305. – Exemplar Catulli MS. quod Mediulani servat Bibl. Ambrosiana, mirifice praedicat los. Ripamontius in Card. Borromaei vita. Lucas Hol steinius in Epist. Tom. V. Sylloges Burmannianae p. 435 lani Brouckhusii schedas MStas in Catullum naetus David Hoogstratanus novam eius poëtae editionem notis illustratam meditabatur, sed morte praereptus est 21 Nov: a. 1724.

Bernardini Realini Carpensis , S. I. commentarius a iuvene vix viginti annorum, antequam socielalem ingrederetur , in nuptias Pelei et Thetidis : cum adnotationibus eius in varia, scriptorum loca, recusis in Tomo secundo Facis Criticae Gruterianae p. 335-371 vidit lucem Bononiae 1551 4.

Rob. Titii praelectiones ad Catulli Galliambum sive carmen LXIV, Bonon. 1599 4. cum aliis quibusdam eius viri scriptis prodierunt, et in Graevii edilione Catulli leguntur, atque in Parisiana a. 1604, fol. p. 216. Illa Parisina in quibusdam exemplis praefert etiam annum 1608 vel 1615.

F.A.C. Werthes über den Atys des Catull, München, 1724 8. Interpretationem excipiunt observationes.

Emendationes in Catulli Epithal. auctore Ch. Guil. Mitscherlichio, sunt adiectae eiusdem epistolae crilicae in Apollodorum , p. 43-51. Goettingae 1786.

CT.rar

VERSIONES ET METAPHRASES.

Catulli Epithalamium graeca melaphrasi donatum a Q. Septimo Florente Christiano. Paris. 4 1587 apud Morell. Haec metaphrasis recusa est in edit. Lond. 1715.

Carmina quaedain e latino Catulli graece expressa leguntur in edit. lani Dousae, Lugd. 1592.

Poëmatia quaedam Catulli, Tib. et Prop. selecta graece reddita per Ios. Scaligerum 1615 8. Repetita est haec metaphrasis in edit. Lond. 1715, et illa phaseli in editione Senftlebiana , Lips. 8 1642. · Amores Catulli ex poëmatis ipsius petito argumento Gallica prosa ingeniose descripsit coniecturisque suis explicuit Ioannes Capellanus ( de la Chapelle , qui et an. 1712 amores Tibulli descripsit ) Paris. 1680 et Amstel. 1699 12 duobus voluminibus, atque inter eius opera Paris. 1700 12. Gallum secutus Germanus est

in libro , cui titulus : Ioachim Meyers von Perlenberg ! Durchlauchtigste Römerin Lesbia, etc. Lips. 1690 8.

Catulli casta carmina, selecta a Raph. Eglino Iconio cum eiusdem vindiciis Ciris Catullianae, adversus Ios. Scaligerum, Francof. 1606 12 additis Scioppii epithetis et synonymis poëticis et notis eiusdem ad Claudii Verdierii censionem. Qui sub Imperialis nomine complures fabulas Romanenses sermone vernaculo Germanico (ut lo. Capellanus sive de la Chapelle Gallico) edidit, testatur etiam praelo se paratam habere Deliam, Cynthiam et Lycoridem, sive Catulli , Tibulli ac Propertii poëmata versibus Germanicis expressa sic, ut fabulae eroticae illa intexuerit, et rerum Augusti Imperio Romae gestarum non inamoenam narrationem fuerit persecutus.

Epithalamium Thetidos et Pclei redditum carmine Italico a Ludovico Alamanno (1), qui primus in heroicis usus fuit genere versuum liberiori , quod Italis versi sciolti (2) appellatur: uti post Alamannum deinde fecere Ludovicus Martelli in Metaphrasi libri quarti Aeneidos, Hippolytus de Medicis in Metaphrasi libri secundi, Trissinus in Claudiano de raptu Proserpinae, et alii deinde in aliis.

Petrus Taissand Quaestor Burgundiae a. 1715 aet. 72 defunctus, inter alia, quae in eius vita memorantur, reliquit versionem Gallicam Officiorum Ciceronis et Metaphrasin Catulli. Vide Journal des Savans 1716 Sept. p. 300.

Epitalamio nelle nozze di Peleo e Teti di C. Val. Catullo, tradotto in versi Toscani (ab Octav, Nerucci), Siena 1751 8.

Traduction en Prose de Catulle, Tib. et Gallus. Par l'Auteur des Soirées Helvétiennes (M.: Pezay ) Tomes 2. Amst. 1771 8, avec un discours préliminaire. Tom. I complectitur Catulli textum cum versione et notis. Nonnullorum carminum obscoenorum solus textus exhibetur. Sed versio levior habetur.

Poematto di Catullo intorno alle nozze di Peleo e di Teti ed un epitalamio dello stesso, tradotti in versi Iląliani (a Ioseph. Torelli). Verona 1781 mai. 8.

Katulls epischer Gesang von der Vermählung des Peleus, metrisch übersetzt und mit einigen Anmerkungen begleitet von I. Gurlitt. Leipz. 1787 8.

Versio Eisenschmidiana Germanica excusa est in edit. Lenzii , Altenb. 1787.

(1) Giornale de'letterati d'Ita- ris et nomoeoteleutorum lege liLa. T. XXXIII, p. 324.

berose (2) Quasi versus solutos dise

« السابقةمتابعة »