صور الصفحة
PDF
[blocks in formation]

alerio Catullo Quincti praenomen tribuit Iosephus Scaliger, corruptissimi loci auctoritate fretus, ex Elegia ad Ianuam v. :2, testatus praeterea , se in antiquo libro Iacobi Cuiaci I. C. ita scriptum manifesto comperisse. Huic Scaligeri persuasioni pondus addit loannes Harduinus, qui ad librum XXXVII nat. historiae C. Plinii Secundi cap. 6 affirmat, in omnibus codicibus manu exaratis Catullum Quintum appellari. Consensus tamen eruditorum, atque editiones paene omnes refragantur ; quibus olim praeiverat L. Apuleius Madaurensis, cum in Apologia priore carminum quorumdam suorum lasciviam Caii Catulli nobilissimo exemplo defendit. Et certe librarii veteres, nominum similitudine decepti, Catulum Poëtam cum Catullo saepe confundunt: idcirco factum existimo, ut cum illi Quintus praenomen fuerit, huic etiam idem affingerent (1).

(1) Alios certe rertus Catillus fuit, cuius ilium Domen uintis Luaras Catullus, urbanus site w aarius, boc est, mimogram, de quo videndus Scholiastes an IUT VIII, 85. ad rerba. Claman ageres ut Pharna Coilsilead XIII, 107.0.

C E srazu e Callimacti E T VLIII see viter espe rtiert G 3

XIX, 9 quod incipit: Al.fugit mi animus, credo, ut solat, ad Thuerrlin. Omitla, Cibarn ( tulum Svica , quem audivit M. Antoninus imperator, teste Capino in Marci vita c. 3.

om et buius rerum pomen Crisi erat, ut constat e M. ALTLLi LD. L Sec 13. Ac6 . Mart:DXII, - Houdan ia me, Caluile,

Veronensem porro fuisse nostrum poëtam, liquido constat, cum ex Ovidio, Plinio maiore, Martiale , Ausonio, ceterisque, tum ex ipsius testimonio, qui carm. 3. ubi e Bithynia reversus Sirmionem lacus Benaci paeninsulam adloquitur, ad Larem domesticum salvum se advenisse gaudet. Natus est ( si Hieronymus rationem recte subduxit, neque numeri in eius Chronico depravati sunt ) Olympiadis 173 anno 2, ab urbe vero condita 667. Lucio Corn. Cinna , Cn. Octavio Coss. Quamobrem non iniuria Lilius Gregorius Gyraldus Petrum Crinitum reprehendit, quod scribere non dubitaverit; pro comperto haberi , carmen de Passere Lesbiae ad Virgilium missum fuisse, ob illud Martialis (1): Sic forsan tener ausus est Catullus Magno mittere Pusserem Maroni. Nam verisimile non est, Catullum septemdecim annis Marone grandiorem (natus est enim Maro, teste Hieronymo ac Donato, Olympiadis 177 anno 3, ab urbe vero condita 684, Cn. Pompeio Magno, M. Licinio Crasso primum Coss. ) eidem adhuc puero tantum detulisse, ut nonnisi fronte perfricta, animoque obfirmato, ad eius tribunal accedere posset. Praeterea forsan, quod est apud Martialem, argumenti vim omnino infringit (2).

Parentem habuit Valerium, ex honesta familia municipali, cuius nimirum hospitio, si Tranquillum

dicis : Non credam , nisi legero, lus; nam alioqui non dixisset Catulle ( Ex edit. Bipont. p. Martialis, sic forsan : sed quod XIII. ).

Martialis sua voluerit Epigram

mata cum Catullianis, et Silium, (1) lib. 4. epigr. 14.

ad quem scribit, comparare (2) Quod Martialis scripsit, cum Marone ; licet accurate Sic forsan etc. hoc non ita loquendo non jam ita claruerit potest intelligi, ac si revera ad Virgilius, cum Catullus scriVirgilium carinina sua, vel car- beret, ut ad eum misisse carmen de Passere, miserit Catul- mina sua credi possit. Sed

audimus (1), C. Iulius Caesar uti solitus fuerit. Non amplissimam quidem pecuniam possedit, utpote qui sacculum suum aranearum plenum (2) ingenue fateatur, Furiumque et Aurelium inter principes amicorum observaverit : quorum alteri nec seryus, nec arca, nec cimex erat (3): alterum esuritionum patrem (4) ipse festive appellat. Cumque divitum Romanorum familia maxima esset, neminem habuit Catullus, Fractum qui veteris pedem grabati In collo sibi collocare posset (5). Patrimonio tamen satis lauto fuisse videtur, quod hominem eo loco natum deceret. Nain et Romae, in urbe sumtuosa, diutius commoratus est, ibique amoribus operam dedit, ac fundum in agro Tiburtino possedit: navi sua in Pontuin navigavit, ac se Sirmionis heruin (6) appellare non veretur ; quae omnia profecto sunt hominis locupletis, et cui familiares copiae non desint. Quod tamen genio indulgeret, convivia pararet, puellas a lenone redimeret (7), nobilium amicitiis floreret, propterea in difficultate numaria saepius erat, villasque suas pignori opponebat. Hanc vero potissimum causam fuisse crediderim, quare cum Iurisconsultis et Oratoribus, puta cum Alpheno Varo, Licinio Calvo, Tullio Cicerone assidue versaretur: homo scilicet aere alieno obstrictus, et forensibus negotiis distentus. Lucellum itaque alicunde corrasurus, Meminium praetorem in Bithyniam simul cum germano fratre secutus est, nullo tamen successu; idque ob praetoris eiusdem nimiam cupiditatem, vel certe negligentiam. Imo vero cum in provinciam Troadem venisset , fratrem suum, quem aeque ac se ipsum diligebat, immatura morte praereptum amisit. Huius postea cineribus, ex Asia in Italiam revertens, maximo moerore parentavit : eiusdem memoriam, ubicumque se obtulit occasio, mira pietate semper coluit. Navigatione demum absoluta, phaselum, quo mare transmiserat, Castori et Polluci, habitis eo tempore navium servatoribus, illustri carmine dedicavit.

quantacumque etiam deinde fuit Virgilii tama, non dubitasset forte Catullus, si tum vixisset, passerem suum illi iocosque mitlere. Ita Martialis quoque Epigrammata sua ait se offerre Silio. lo. Isaaci Pontani autem et Boxbornii c. 35. quaest. Rom. ballucinatio tribuenda calami festinationi, Catullum Martiali

iuniorem facientium. (Es edit.
Bipont. p. XIV.)

(1) in Tulio c. 73,
(2) carm. 13.
(3) carm. 23.
(4) carm. 21.
(5) carm. 10.
(6) carm. 31.
(7) carni. 103.

Postquam ex ephebis excessit, in castris amoris coepit stipendia facere: in primis autem Clod.am, praestanti mulierem forma, quas mutato nomine Lesbiam vocare consuevit; Hypsithillam quamdam, Aufilenam Veronensem, et Iuvenlium puerum deperiit. Amores quoque suos mollissiinis versibus complexus, eo scribendi genere haud minorem consecutus est gloriam , quam sublimi vereque divino Aeneidos poëmate vates Mantuanus. Amici eius plurimi enumerantur : Cornelius Nepos, cui libellum suum muneri misit; Verannius et Fabullus; Furjus et Aurelius; Licinius Calvus Orator vehemens, et nobilis poëta, quem prisci scriptores fere semper Catullo adiungunt : Alphenus Varus IC.; Caecilius , qui de matre Deorum poëma conscripserat ; Manlius Torquatus , e gente patricia Romanà , cuius nuptias elegantissima ode celebravit, et ad quem est illa epistola , quam tanti Muretus fecit; Cinna Smyrnae auctor, Cornificius fortasse ille , cuius esse Rhetoricorum ad Herennium libros quatuor nonnulli putaverunt; Hortalus póëta mediocris ; Cato, non ille Uticensis, morum severitate insignis, at litterator quidam, cuius mentionem facit Suetonius in libro de illustribus Grammaticis c. u; denique Coelius

« السابقةمتابعة »