صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

C. VALERII CATVLLI

VITA

EX EDITIONE VVLPIANA.

Valerio Catullo Quincti praenomen tribuit Iosephus

Scaliger, corruptissimi loci auctoritate fretus, ex Elegia ad Ianuam v. 12, testatus praeterea, se in antiquo libro Iacobi Cuiacii I. C. ita scriptum manifesto comperisse. Huic Scaligeri persuasioni pondus addit Ioannes Harduinus, qui ad librum XXXVII nat. historiae C. Plinii Secundi cap. 6 affirmat, in omnibus codicibus manu exaratis Catullum Quintum appellari. Consensus tamen eruditorum, atque editiones paene omnes refragantur; quibus olim praeiverat L. Apuleius Madaurensis, cum in Apologia priore carminum quorumdam suorum lasciviam Caii Catulli nobilissimo exemplo defendit. Et certe librarii veteres, nominum similitudine decepti, Catulum Poëtam cum Catullo saepe confundunt: idcirco factum existimo, ut cum illi Quintus praenomen fuerit, huic etiam idem affingerent (1).

(1) Alius certe Quintus Catullus fuit, cuius integrum nomen Quintus Lucatius Catullus, urbanus sive urbicarius, hoc est, mimographus, de quo videndus Scholiastes ad Iuvenal. VIII, 85. ad verba. Clamosum ageres ut Phasma Catulli, et ad XIII, 109.Q. Catulli Epigramma e Callimachi Epigr. XLIII suaviter expressum refert Gellius

XIX, 9 quod incipit: Anfugit mi animus, credo, ut solet, ad Theotinum. Omitto Cinam Catulum Stoicum, quem audivit M. Antoninus imperator, teste Capitolino in Marci vita c. 3. Nam et huius verum nomen Catullus erat, ut constat ex M. Antonini lib. I. Sect. 13. Accedit ille, ad quem Martialis XII, 74. Heredem tibi me, Catulle,

Veronensem porro fuisse nostrum poëtam, liquido constat, cum ex Ovidio, Plinio maiore, Martiale, Ausonio, ceterisque, tum ex ipsius testimonio, qui carm. 31 ubi e Bithynia reversus Sirmionem lacus Benaci paeninsulam adloquitur, ad Larem domesticum salvum se advenisse gaudet. Natus est (si Hieronymus rationem recte subduxit, neque numeri in eius Chronico depravati sunt) Olympiadis 173 anno 2, ab urbe vero condita 667. Lucio Corn. Cinna, Cn. Octavio Coss. Quamobrem non iniuria Lilius Gregorius Gyraldus Petrum Crinitum reprehendit, quod scribere non dubitaverit; pro comperto haberi, carmen de Passere Lesbiae ad Virgilium missum fuisse, ob illud Martialis (1) : Sic forsan tener ausus est Catullus Magno mittere Passerem Maroni. Nam verisimile non est, Catullum septemdecim annis Marone grandiorem (natus est enim Maro, teste Hieronymo ac Donato, Olympiadis 177 anno 3, ab urbe vero condita 684, Cn. Pompeio Magno, M. Licinio Crasso primum Coss.) eidem adhuc puero tantum detulisse, ut nonnisi fronte perfricta, animoque obfirmato, ad eius tribunal accedere posset. Praeterea rò forsan, quod est apud Martialem, argumenti vim omnino infringit (2).

Parentem habuit Valerium, ex honesta familia municipali, cuius nimirum hospitio, si Tranquillum

dicis: Non credam, nisi legero, Catulle (Ex edit. Bipont. p. XIII. ).

(1) lib. 4. epigr. 14.

(2) Quod Martialis scripsit, Sic forsan etc. hoc non ita potest intelligi, ac si revera ad Virgilium carmina sua, vel carmen de Passere, miserit Catul

lus; nam alioqui non dixisset Martialis, sic forsan : sed quod Martialis sua voluerit Epigrammata cum Catullianis, et Silium, ad quem scribit, comparare cum Marone; licet accurate loquendo non iam ita claruerit Virgilius, cum Catullus scriberet, ut ad eum misisse carmina sua credi possit, Sed

audimus (1), C. Iulius Caesar uti solitus fuerit. Non amplissimam quidem pecuniam possedit, utpote qui sacculum suum aranearum plenum (2) ingenue fatea→ tur, Furiumque et Aurelium inter principes amicorum observaverit: quorum alteri nec servus, nec arca, nec cimex erat (3): alterum esuritionum patrem (4) ipse festive appellat. Cumque divitum Romanorum familia maxima esset, neminem habuit Catullus, Fractum qui veteris pedem grabati In collo sibi collocare posset (5). Patrimonio tamen satis lauto fuisse videtur, quod hominem eo loco natum deceret. Nam et Romae, in urbe sumtuosa, diutius commoratus est, ibique amoribus operam dedit, ac fundum in agro Tiburtino possedit: navi sua in Pontum navigavit, ac se Sirmionis herun (6) appellare non veretur; quae omnia profecto sunt hominis locupletis, et cui familiares copiae non desint. Quod tamen genio indulgeret, convivia pararet, puellas a lenone redimeret (7), nobilium amicitiis floreret, propterea in difficultate numaria saepius erat, villasque suas pignori opponebat. Hanc vero polissimum causam fuisse crediderim, quare cum Iurisconsultis et Oratoribus, puta cum Alpheno Varo, Licinio Calvo, Tullio Cicerone assidue versaretur: homo scilicet aere alieno obstrictus, et forensibus negotiis distentus. Lucellum itaque alicunde corrasurus, Memmium praetorem in Bithyniam simul cum germano

quantacumque etiam deinde fuit Virgilii tama, non dubitasset forte Catullus, si tum vixisset, passerem suum illi iocosque mittere. Ita Martialis quoque Epigrammata sua ait se offerre Silo. Io. Isaaci Pontani autem et Boxhornii c. 35. quaest. Rom. ballucinatio tribuenda calami festinationi, Catullum Martiali

iuniorem facientium. (Ex edit.
Bipont. p. XIV.)

(1) in Iulio c. 73.
(2) earm. 13.
(3) carm. 23.
(4) carm. 21.
(5) carm. 10.
(6) carm. 31.
(7) carm. 103.

fratre secutus est, nullo tamen successu; idque ob praetoris eiusdem nimiam cupiditatem, vel certe negligentiam. Imo vero cum in provinciam Troadem venisset, fratrem suum, quem aeque ac se ipsum diligebat, immatura morte praereptum amisit. Huius postea cineribus, ex Asia in Italiam revertens, maximo moerore parentavit: eiusdem memoriam, ubicumque se obtulit occasio, mira pietate semper coluit. Navigatione demum absoluta, phaselum, quo mare transmiserat, Castori et Polluci, habitis eo tempore navium servatoribus, illustri carmine dedicavit.

Postquam ex ephebis excessit, in castris amoris coepit stipendia facere: in primis autem Clod.am, praestanti mulierem forma, quas mutato nomine Lesbiam vocare consuevit; Hypsithillam quamdam, Aufilenam Veronensem, et Iuventium puerum deperiit. Amores quoque suos mollissimis versibus complexus, eo scribendi genere haud minorem consecutus est gloriam, quam sublimi vereque divino Aeneidos poëmate vates Mantuanus. Amici eius plurimi enumerantur: Cornelius Nepos, cui libellum suum muneri misit; Verannius et Fabullus; Furius et Aurelius; Licinius Calvus Orator vehemens, et nobilis poëta, quem prisci scriptores fere semper Catullo adiungunt: Alphenus Varus IC.; Caecilius, qui de matre Deorum poëma conscripserat; Manlius Torquatus, e gente patricia Romana, cuius nuptias elegantissima ode celebravit, et ad quem est illa epistola, quam tanti Muretus fecit; Cinna Smyrnae auctor, Cornificius fortasse ille, cuius esse Rhetoricorum ad Herennium libros quatuor nonnulli putaverunt; Hortalus poëta mediocris; Cato, non ille Uticensis, morum severitate insignis, at litterator quidam, cuius mentionem facit Suetonius in libro de illustribus Grammaticis c. 11; denique Coelius

« السابقةمتابعة »