صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Idem lib. eod. eleg. 25 v. 87.

Haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli,
Lesbia, queis ipsa notior est Helena.

Ovidius lib. 3 Amorum Elegia 9 v. 61.

Obvius huic venias, hedera iuvenilia cinctus
Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo.

Idem libro eod. eleg. 15 v. 7.

Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo.

Idem lib. 2 Tristium, v. 427.

Sic sua lascivo cantata est saepe Catullo,
Femina, cui falsum Lesbia nomen erat.
Nec contentus ea, multos vulgavit amores,
In quibus ipse suum fassus adulterium est.

Velleius Paterculus Historiae Rom. lib. 2 cap. 36.

Quis enim ignorat, diremtos gradibus aetatis floruisse hoc tempore Ciceronem, Hortensium

auctoresque carminum Varronem ac Lucretium, neque ullo in suscepti operis sui carmine minorem Catullum?

M. Seneca Rhetor Controversia 19.

Erat enim (Calvus) parvulus statura; propter quod etiam Catullus in Hendecasyllabis vocat illum salapu tium disertum.

(vid. carmen Catulli 53.)

L. Seneca Philosophus in Apocolocyntosi
Claudii Caesaris.

Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos:

Illuc unde negant redire quemquam. (versus est Catulli e Carmine 3.

Plinius maior Praefatione Hist. Nat.

Namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas, ut obiicere moliar Catullum conterraneum meum : (Agnoscis et hoc castrense verbum) ille enim, ut scis, permutatis prioribus saetabis, duriusculum se fecit, quoniam volebat aestimari ea a Veraniolis suis et Fabullis.

(vid. carm. 1 et 12 poëtae nostri.)

Idem lib. 28 cap. 2.

Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos, proximeque Virgilii, incantamentorum amatoria imi

talio.

Idem lib. 36 c. 6.

Hic namque est Mamurra Catulli Veronensis carminibus proscissus, quem et res, et domus ipsius clarius, quam Catullus, dixit habere, quidquid habuisset comata Gallia.

(vide carmen 29 nostri poëtae.)

Idem lib. eodem cap. 21.

Sed et ii pumices, qui sunt in usu corporum laevi

gandorum feminis, iam quidem et viris, atque, ut ait Catullus, libris.

(vid. carm. 1 et 22.)

Idem lib. 37 cap. 6.

Nonius Senator, filius Sturmae Nonii eius, quem Q. Catullus poëta in sella curuli visum indigne tulit. (vid. carmen 52.)

Plinius iunior Epistola 16 lib. 1.

Facit versus (Pompeius Saturninus), quales Catullus meus, aut Calvus. Quantum illis leporis, dulcedinis, amaritudinis inserit! Sane, sed data opera, molliusculos, leviusculosque, duriusculos quosdam : et hoc quasi Catullus meus, aut Calvus.

Idem Epistola 14 lib. 4 loquens de Hendecasyllabis.

Scimus alioqui, huius opusculi illam esse verissimam legem, quam Catullus expressit: Nam castum esse decet pium poëtam Ipsum etc.

(vid. carmen 16.)

Sentius Augurinus ap. eumd. epist. 27 lib. 4.

Canto carmina versibus minutis,

His olim quibus et meus Catullus,

Et Calvus veteresque

Corn. Tacitus lib. 4 c. 34 annalium, in Oratione
Crematii Cordi.

Carmina Bibaculi et Catulli referta contumeliis

Caesarum leguntur.

Iuvenalis Satyra 6 v. 7..

Haud similis tibi, Cynthia; nec tibi, cuius Turbavit nitidos exstinctus Passer ocellos.

Suetonius in lulio cap. 73.

Valerium Catullum, a quo sibi versiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita, non dissimulaverat, satisfacientem eadem die adhibuit coenae: hospitioque patris eius, sicut consueverat, uti perseveravit.

Quinctilianus lib. 1 Instit. Oratoriae cap. 5. Sicut Catullus ploxemum circa Padum invenit. (vid. carm. 96.)

Idem lib. eod. cap. 10 ubi de aspirationibus.

Eripuit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones adhuc quibusdam inscriptionibus maneant; qua de re Catulli nobile epigramma est. (vid. carm. 83. )

Idem lib. 6 cap. 3.

Et Catullus cum dicit:

Nulla in tam magno est corpore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum. (vid. carm. 85.)

Idem lib. 10 cap. 1.

Iambus non sane a Romanis celebratus est, ut proprium opus; a quibusdam interpositus: cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio.

(Meminit praeterea de Catullo Quinctilianus lib. 9 eap. 3 et 4; item lib. 11 cap. 1 et 3.)

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Martialis lib. Epigr. Epistola ad Lectorem.

Lasciviam verborum veritatem, id est Epigrammaton linguam excusarem, si meum esset exemplum ; sic scribit Catullus; sic Marsus, sic Pedo, sic Getulicus, sic quicumque perlegitur.

Idem lib. 1 epigr. 62.

Verono docti syllabas amat vatis.

Idem lib. 2 epigr. 71.

Protinus aut Marsi recitas, aut scripta Catulli.

Idem lib. 4 epigr. 14.

Sie forsan tener ausus est Catullus
Magno mittere Passerem Maroni.

Idem lib. 5 epigr. 5.

Sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis,
Qua Pedo, qua Marsus, quaque Catullus erit.

Idem lib. 7 epigr. 14.

Accidit infandum nostrae scelus, Aule, puellae:
Amisit lusus, deliciasque suas.

Non quales teneri ploravit amica Catulli
Lesbia, nequitiis Passeris orba sui.

Idem lib. 8 epigr. 73.

Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi.

Idem lib. 10 epigr. 78.

Nec multos mihi praeferas priores,

Uno sed tibi sim minor Catullo.

« السابقةمتابعة »