صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Idem lib. cod. epigr. 103.

Nee sua plus debet tenui Verona Catullo.

Idem lib. 12 epigr. 44.

Lesbia cum tenero te posset amare Catullo.

Idem lib. 14 epigr. 77 quod inscribitur Cavea Erobea.
Si tibi talis erit, qualem dilecta Catullo
Lesbia plorabat, hic habitare potest.

Idem lib. codem epigr. 195.

Tantum magna suo debet Verona Catullo,
Quantum parva suo Mantua Virgilio.
(vide et epigr. 152 eiusdem libri.)

A Gellius Noct. Attic. lib. 7 cap. 20.

Catullus quoque elegantissimus poëtarum. (et infra eod. capite.)

Idem lib. 19 cap. 9•

Ecquis nostrorum poëtarum tam fluentes carminum delicias fecisset? nisi Catullus, inquiunt, forte pauca, et Calvus itidem pauca.

(vid. eumdem lib. 6 сар.

16.)

Ausonius Drepanio Pacato Latino.

Cui dono lepidum novum libellum

Veronensis ail poëta quondam,

Inventoque dedit statim Nepoti.

Macrobius lib. 2 Saturnal. cap. 1.

Saturnalibus, optimo dierum, ut ait Veronensis

poeta.

(vid. carmen 14.)

L. Apuleius in Apologia.

Eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit.

Sidonius Apollinaris epistola 10 l. 2 ad Hesperium. Reminiscere quod saepe versum complevit Lesbia cum Catullo.

Severinus Boëthius de Consolat. Philosophiae l. 3

Prosa 4.

Num vis ea est magistratibus, ut utentium mentibus virtutes inserant, vitia depellant? Atqui non fugare, sed illustrare potius nequitiam solent; quo fit, ut indignemur, eos saepe nequissimis hominibus contigisse. unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem, strumam appellat.

(vid. carmen 52.)

Diomedes Grammaticus lib. 3 c. 6 de Iambico.

Cuius carminis praecipui scriptores apud Graecos Archilochus, Hipponax, apud Romanos Lucilius, et Catullus, et Horatius, et Bibaculus.

Terentianus Maurus in Tractatu de Litteris, Syllabis, Pedibus, et Metris. v. 838 ubi de Phalaecio hendecasyllabo.

Exemplis tribus hoc statim probatis,

Docti carmine quae legis Catulli etc.

Idem tractatu eodem v. 1031.

Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, etc.
Et similes plures sic conscripsisse Catullum
Scimus

(vid. carmen 18.)

V VL PII

DIATRIBE

DE METRIS CATVLLI.

Versuum genera, quibus in epigrammatibus ceteris

que poëmatis utitur Catullus, numero quatuordecim occurrunt. Principem locum obtinet Phalaecius hendecasyllabus, qui constat e spondaeo, dactylo ac tribus trochaeis, hoc pacto:

Quoi dō no lepí | dūm no | vūm li | bēllum

In prima tamen sede apud antiquiores poëtas trochaeum vel iambum loco spondaei nonnunquam recepit, ut in sequentibus:

"Arĩ | dá módó | pūmi | ce expo | litŭm Méás esse aliquid pŭ | taré | nūgăs

In altera poëta noster carmine 57, v. 7. creticum sive amphimacrum semel usurpavit:

"Uno in lectulō | ērů | dítů | li ambỏ

Versus autem ille initio carminis 40.

Quaenam te mala mens, miselle Ravide.

hypermeter est, sive una syllaba redundans, quem hac ratione metimur, ut postrema syllaba per synaloephen elidatur a prima subsequentis, quae incipit a vocali: Quaenām te mălă | mens mi | selle | Ravi de Agit.

CATVL. Carm.

g3

Hoc primo genere versus utitur Catullus trecies novies, videlicet carmine 1. 2. 3. 5. 6. 7. 9. 10. 12. 13. 14. 15. 16. 21. 23. 24. 26. 27. 28. 32. 33. 35. 36. 38. 40. 41. 42. 43. 45. 46. 47. 48. 49. 50. 53. 54. 56. 57. 58.

II. Sequitur secundo loco Iambicus trimeter, seu senarius, acatalectus. Hic sex pedibus constat, qui omnes possunt esse iambi, ut:

"Ait fuis se na vium | cělér | rĭmūs

Interdum vero in locis disparibus, puta in primo, tertio, quinto spondaeus admittitur, pes iambo isoσύλλαβος, etsi non ἰσόχρονος : nonnunquam etiam imparisyllabus, ut anapaestus -, dactylus, tribrachys vvv. At in locis paribus, nempe secundo, quarto, ultimo, extra comoediam et fabulas Phaedri Aesopias, comico fere stilo scriptas, praeter iambum vel tribrachyn ceteri pedes vix recipiuntur. Exempla

mixti Iambici:

Sella in | curū | lī strū | mă Nōnĭus | sědět 1

Per con sula | tum pe | ie rat | Vatinius

Hoc genere Catullus utitur quater, nimirum car

mine

4. Phaselus ille, quem videtis, hospites.

20. Ego haec, ego arte fabricata rustica.

29. Quis hoc potest videre, quis potest pati.

haec porro tria carmina constant e Iambicis puris.

52. Quid est, Catulle, quod moraris emori?

E mixtis hoc Iambicis est.

III. Succedit superioribus Choliambus, sive Scazon, in omnibus praecedenti conveniens, si duos ultimos pedes excipias; etenim ordine praepostero quintus pes semper est iambus, est iambus, ultimus semper spondaeus,

ut:

1

Fulse | rẽ quon | dám cãn | didi | tibi | soles

Hoc genus a Catullo septies adhibetur:

Carm. 8. Miser Catulle, desinas ineptire.

[ocr errors]

22. Suffenus iste, Vare, quem probe nosti.
31. Paeninsularum, Sirmio, insularumque.
37. Salax taberna, vosque contubernales.
39. Egnatius, quod candidos habet dentes.
44. O funde noster, seu Sabine, seu Tiburs.

59. Bononienses Rufa Rufulum fellat.

IV. Quarti generis est Sapphicus hendecasyllabus, qui constat e trochaeo, spondaeo, dactylo, et rursum duobus trochaeis, ut:

Sive in extrē mōs pěně | trárĭt | Indos

quamquam interdum poëta noster altera in sede' trochaeum collocaverit. Exempla sunt:

Seū Să | cās să gittĭfé | rōsque | Pārthos
Pauca nuntiate me | ae puellae

Otium, Catulle, ti | bi mo | lestum est

Illi autem versus abundant semipede, qui absorbe

tur a prima vocali subsequentis :

Nullum amans vere, sed idemtidem omnium.
Qui illius culpa cecidit, velut prati.

« السابقةمتابعة »