In eo autem non servatur synaloephe, sed hiatus relinquitur quarto loco: Galli | cum Rhe|num hōrribi | lesquě | ulti Hoc genere versus utitur Catullus bis, nimirum in duabus odis, quarum utraque est dicolos tetrastrophos; constant enim ex duplici genere versuum, Sapphico et Adonio, singulaeque earum strophae quaternis versibus concluduntur : Carm. 11. Furi, et Aureli, comites Catulli. 51. Ille mi par esse deo videtur. V. Quinti generis est Adonius, versiculus exiguus, qui constat dactylo et spondaeo, ut: "Ilia | rūmpens Utitur eo Catullus bis, ut paulo ante diximus. VI. Ad sextum genus pertinet Trochaicus Stesichorius, quem Antispasticum etiam vocant, Priapeium, et Angelicum: qui versus constat sex pedibus: choreo vel spondaeo, dactylo, cretico --, rarius dactylo, iterum choreo vel spondaeo, iterum dactylo', postremum choreo, ut: "Et să lírě pă | rātum hăbēs | sēd vě | rēris în eptă Alter | parva ferens manu semper munera | larga utitur eo versu Catullus ter, nimirum : Carm. 17. O Colonia, quae cupis ponte ludere ligneo. 19. Hunc ego, iuvenes, locum villulamque palustrem. VII. Septimi generis est Iambicus tetrameter catalectus, qui constat septem pedibus, et caesura in fine. Ad eum porro faciendum servantur omnia, quae ad Iambicum trimetrum pertinent. Exemplum sit: Rémit | tě pāl | lĭūm | mihi | měūm | quòd in | võlā | sti In illo versu est amphibrachys secundo loco, anapaestus tertio: Quum de via mŭ | liér á | litēs | ōsten dit ō | scitan | těs in illo autem spondaeus loco septimo: Invi❘ să turpiter | tibi | flăgēl | lă cōn | scribil | lent Catullus hunc adhibet semel, carmine 25. Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo. VIII. Octavi generis est Choriambus, qui constat quinque pedibus, nimirum spondaeo, tribus choriambiset pyrrhichio, ut: Ventos irrită fēr | ēt nebŭlās | aérĭās | sinis Hoc versus genere conscripta est Horatii ode 18. lib. 1. Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem. Utitur eo Catullus semel carmine 30. Alphene immemor, atque unanimis false sodalibus. 1 IX. Noni generis est Pseudo-phalaecius SexachaBes, qui fit ex duobus spondaeis ac tribus choreis, ut: Fémēl | lás ō | mnēs ǎ | mīce | prendí interdum spondaeo, et quatuor choreis; cuiusmodi Te in cir cō te in | omni | būs li | bellis 1 Tribrachys autem loco spondaei prima in sede positus, occurrit illo versu : Căméri | ūm mihi | pēssi | mãe pŭ | ellaě Utitur eo Catullus semel, quamvis intermisceat legitimos hendecasyllabos, carmine 55. Oramus, si forte non molestum est. X. Decimi generis est Glyconius, qui fere constat spondaeo et duobus dactylis, ut: Jám servire Thǎ | lássio At Veronensis poëta saepenumero trochaeum usurpat in prima sede; cuiusmodi sunt illi: Cinge | tempora | flōrĭbus Suave o lentis amaraci Flamme um cape | laetus hue Huc ve ni nive | o gerens aliquando iambum, ut in hoc Puellae et puě | ri întěgri Ulitur eo Catullus bis, nempe in duabus odis, quarum prima est dicolos tetrastrophos; constat enim e Glyconio versu et Pherecratio: singulae porro eius strophae quaternis versibus finiuntur: altera est dicolos penta strophos, quae iisdem versuum generibus conscripta est, sed strophas habet e quinis versibus. Carm. 34. Dianae sumus in fide. 60. Collis o Heliconii XI. Undecimi generis est Pherecratius, qui fere constat spondaeo, dactylo, atque iterum spondaeo, ut: Exer cete iu | vēntām Catullus tamen in prima sede frequentius trochaeun collocat; cuiusmodi sunt Lūtě | ūm pědě | sōccum Sospites ope | gentem nonnumquam et iambum; ut in illis: Puellaeque că | nāmūs Hy meno Hyme | naee semel secundo loco spondaeum adhibuit: Nutriūnt hū | mōrē Hoc genere versus bis utitur, nempe carmine 34 et 60. cum Glyconio. XII. Duodecimi generis est Hexameter, cuius notissima structura. Catullus non raro adhibet spondaeum pro dactylo in quinta sede, veluti: Tempe quae syl vae cin | gunt super impendentes LX VVLPII DIATRIBE DE METRIS CATVLLI. Hoc genere versus utitur poëta noster bis perpetua serie, Carm. 61. Vesper adest, iuvenes, consurgite! Vesper Olympo. 63. Peliaco quondam prognatae vertice pinus. alternis vero cum Pentametro, a carmine 64 usque ad finem libri. Nonnulli apud nostrum occurrunt hypermetri, cuiusmodi sunt exempli causa: Inde pater divûm sancta cum coniuge, natisque. XIII. Decimi tertii generis est Pentameter Elegiacus, aeque notus. Est autem Catullus, more antiquiorum poëtarum, in boc genere nonnunquam duriusculus, qualia enim sunt illa! Troia virum et virtutem omnium acerba cinis. Divûm ad fallendos numine abusum homines Nec desistere amare, omnia si facias. Et si qua sunt alia similia. XIV. Decimi quarti generis est Galliambicus, de quo vid. in Argumento ad Carm. LXIII. |