صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

In eo autem non servatur synaloephe, sed hiatus relinquitur quarto loco:

Galli | cum Rhe|num hōrribi | lesquě | ulti

Hoc genere versus utitur Catullus bis, nimirum in duabus odis, quarum utraque est dicolos tetrastrophos; constant enim ex duplici genere versuum, Sapphico et Adonio, singulaeque earum strophae quaternis versibus concluduntur :

Carm. 11. Furi, et Aureli, comites Catulli. 51. Ille mi par esse deo videtur.

V. Quinti generis est Adonius, versiculus exiguus, qui constat dactylo et spondaeo, ut:

"Ilia | rūmpens

Utitur eo Catullus bis, ut paulo ante diximus.

VI. Ad sextum genus pertinet Trochaicus Stesichorius, quem Antispasticum etiam vocant, Priapeium, et Angelicum: qui versus constat sex pedibus: choreo vel spondaeo, dactylo, cretico --, rarius dactylo, iterum choreo vel spondaeo, iterum dactylo', postremum choreo, ut:

"Et să lírě pă | rātum hăbēs | sēd vě | rēris în eptă
Quemdām mūnici | pēm měūm | de tu | ō voló | pōntě
Nutri | ō, mágís | et măgis | ūt bě | ātă quot |ānnis.
Pro queis omnia ho | nōríbus | hace necesse Pri | apo
"In fós | sã Lĭgŭ | rī iăcēt | sūbpēr | nātă să | cūri
Tantum dem omnia | sentiens | quam si | nulla sit | usquam
Quercus arida | rustica | conformata securi

Alter | parva ferens manu semper munera | larga

utitur eo versu Catullus ter, nimirum :

Carm. 17. O Colonia, quae cupis ponte ludere ligneo.
18. Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape:

19. Hunc ego, iuvenes, locum villulamque palustrem.

VII. Septimi generis est Iambicus tetrameter catalectus, qui constat septem pedibus, et caesura in fine. Ad eum porro faciendum servantur omnia, quae ad Iambicum trimetrum pertinent. Exemplum sit:

Rémit | tě pāl | lĭūm | mihi | měūm | quòd in | võlā | sti

[ocr errors]

In illo versu est amphibrachys secundo loco, anapaestus tertio:

Quum de via mŭ | liér á | litēs | ōsten dit ō | scitan | těs
Į

in illo autem spondaeus loco septimo:

Invi❘ să turpiter | tibi | flăgēl | lă cōn | scribil | lent

Catullus hunc adhibet semel, carmine 25.

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo.

VIII. Octavi generis est Choriambus, qui constat quinque pedibus, nimirum spondaeo, tribus choriambiset pyrrhichio, ut:

Ventos irrită fēr | ēt nebŭlās | aérĭās | sinis

Hoc versus genere conscripta est Horatii ode 18. lib. 1.

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem.

Utitur eo Catullus semel carmine 30.

Alphene immemor, atque unanimis false sodalibus.

1

IX. Noni generis est Pseudo-phalaecius SexachaBes, qui fit ex duobus spondaeis ac tribus choreis,

ut:

Fémēl | lás ō | mnēs ǎ | mīce | prendí
Quas vul | tu vi | di ta | men se | reno

interdum spondaeo, et quatuor choreis; cuiusmodi

Te in cir cō te in | omni | būs li | bellis

1

Tribrachys autem loco spondaei prima in sede positus, occurrit illo versu :

Căméri | ūm mihi | pēssi | mãe pŭ | ellaě

Utitur eo Catullus semel, quamvis intermisceat legitimos hendecasyllabos, carmine 55.

Oramus, si forte non molestum est.

X. Decimi generis est Glyconius, qui fere constat spondaeo et duobus dactylis, ut:

Jám servire Thǎ | lássio

At Veronensis poëta saepenumero trochaeum usurpat in prima sede; cuiusmodi sunt illi:

Cinge | tempora | flōrĭbus

Suave o lentis amaraci

Flamme um cape | laetus hue

Huc ve ni nive | o gerens

aliquando iambum, ut in hoc

Puellae et puě | ri întěgri

Ulitur eo Catullus bis, nempe in duabus odis, quarum prima est dicolos tetrastrophos; constat enim e Glyconio versu et Pherecratio: singulae porro eius strophae quaternis versibus finiuntur: altera est dicolos penta

strophos, quae iisdem versuum generibus conscripta est, sed strophas habet e quinis versibus.

Carm. 34. Dianae sumus in fide.

60. Collis o Heliconii

XI. Undecimi generis est Pherecratius, qui fere constat spondaeo, dactylo, atque iterum spondaeo,

ut:

Exer cete iu | vēntām

Catullus tamen in prima sede frequentius trochaeun collocat; cuiusmodi sunt

Lūtě | ūm pědě | sōccum
Frige rans Aga | nippe
Semper ingene | rari

Sospites ope | gentem

nonnumquam et iambum; ut in illis:

Puellaeque că | nāmūs

Hy meno Hyme | naee

semel secundo loco spondaeum adhibuit:

Nutriūnt hū | mōrē

Hoc genere versus bis utitur, nempe carmine 34 et 60. cum Glyconio.

XII. Duodecimi generis est Hexameter, cuius notissima structura. Catullus non raro adhibet spondaeum pro dactylo in quinta sede, veluti:

Tempe quae syl vae cin | gunt super impendentes
Non prius ex illo fla | grantia | decli | navit
Fruit illa pro culta dicibus exturbata

LX VVLPII DIATRIBE DE METRIS CATVLLI.

Hoc genere versus utitur poëta noster bis perpetua

serie,

Carm. 61. Vesper adest, iuvenes, consurgite! Vesper Olympo. 63. Peliaco quondam prognatae vertice pinus.

alternis vero cum Pentametro, a carmine 64 usque ad finem libri. Nonnulli apud nostrum occurrunt hypermetri, cuiusmodi sunt exempli causa:

Inde pater divûm sancta cum coniuge, natisque.
Et qui principio nobis terram dedit, auctore.

XIII. Decimi tertii generis est Pentameter Elegiacus, aeque notus. Est autem Catullus, more antiquiorum poëtarum, in boc genere nonnunquam duriusculus, qualia enim sunt illa!

Troia virum et virtutem omnium acerba cinis.
Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es.

Divûm ad fallendos numine abusum homines

Nec desistere amare, omnia si facias.

Et si qua sunt alia similia.

XIV. Decimi quarti generis est Galliambicus, de quo vid. in Argumento ad Carm. LXIII.

« السابقةمتابعة »