صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

DE SACRA POESI MERITISSIMO

D. D. D.

AUCTOR.

Prolegomena.

Cum iam a primis academici curriculi initiis, cum mul

tarum rerum opportunitate usus, tum auctorem et ducem nactus virum reverendum, cui tacendo me gratius scio facturum quam laudis praeconio, studia mea in historiam ecclesiae christianae veteris accuratius cognoscendam contulissem et semper in hunc studiorum quasi munitissimum portum ex huius temporis tempestatibus lubenter confugissem: factum est ut mox etiam poetis christianis hymnisque ecclesiasticis animum adverterem. Nam quae ad cultum divinum pertinent pro viribus investigare et perscrutari a prima aetate mea plurimum interfuit. Atque ego, quo diutius in his recentis et fidei et caritatis christianae documentis cognoscendis versatus sum, eo libentius discessi in sententiam Casp. Barthii viri et insigni doctrinae copia et admirabili facundia ornatissimi, qui, Fateor, inquit, in poetis veteribus me christianis amare simplicitatem ipsam dictionis et sensuum, quae quo est candidior, eo est merito gratior: cum tumor ille et affectatae eloquentiae picturae non sinant animum pura rerum dulcedine numeris infusarum gaudere" (Adv. LIV, 7). Neque vero rebus in dies exploratis eidem viro diligentius assentiri dubitavi in his quae addit: Volo, ut redhostimenti loco felices illae animae hoc a me habeant, ut scripta eorum mea ope legentur emendatiora." Magnum autem incitamentum studiis meis accessit ex tot virorum doctorum querelis assiduis ac gravissimis, qui thesaurum hymnorum sacrorum et eum quidem apparatu critico instructum tam desiderari maxime iterum iterumque pro

[ocr errors]

a

fessi sunt. Illorum virorum alii talis operis quasi prima lineamenta describere susceperunt, alii ad ipsam hymnorum collectionem aggressi sunt; quod cum primo initio a meo me proposito parumper deterruisset, post tamen incitamento mihi erat, ut rem semel susceptam tanto acrius ad finem perducere studerem.

Quod autem saepe numero accidit, ut si quid e longinquo conspectum initio incerta species nebula ac nubibus involuta videatur, ipsa autem rei forma paullatim perspicue cernatur, idem in litterarum quasi campo usu venire solet. Quare ab initio curae erat operis, quod suscepissem, naturam cognoscere ut quid efficere vellem et quid sequerer bene perspectum haberem. Primum enim cavendum erat ne humeri mei opus subirent cui ferendo pares non essent, neve solus laborem susciperem, quem nisi coniunctis multorum viribus nemo sustinere posset. Deinde meum erat, eorum qui in his rebus candidi iudices essent, consilia nullo non tempore sequi: quod studium ut mihi plurimum et delectationis et utilitatis attulit, ita bilem mihi moverunt hominum quorundam harum rerum imperitorum vanae opiniones. Denique quis est qui ignoret, quam multa in tali opere peragendo non ex sola auctoris voluntate, sed etiam e rebus externis pendeant. Quae cum ita essent, ne in immensum campum excurrendum nobis esset atque ut materiem paene infinitam certis quibusdam terminis circumscriberemus, apud animum nostrum constituimus, eos tantum, qui in cultum sacrum vel quondam adhibiti essent vel etiamnunc adhiberentur eligere hymnos, quod si in quo dubium esset, eum certiores rationes secuti recipere quam omittere maluimus. Alii hymni tam egregii et omnibus numeris et partibus absoluti videbantur, ut eos recipere nihil dubitaremus. Alterum terminum eum nobis constituimus, quod in eligendis hymnis saeculum XV. non egrediendum arbitrati sumus. Nam etsi poetae ecclesiae Romanae etiam post Lutheri aetatem multa eaque praeclara cecinerunt, ea tamen omnia, quum diversi generis sint, noluimus curare:

[ocr errors]

isque est terhymnos et sequen

quamquam ea et ipsa facili negotio addi poterunt, modo mihi contigerit ut eam quam opus nostrum sibi quaerit gratiam ac favorem nanciscatur, Denique tius quem constituimus finis tias de sanctis (utendum est enim vocabulo ecclesiastico) eas tantum elegimus, quae vel a rebus et virtute poetica vel a metrica ratione vel alia de causa multum commendationis haberent; cetera satis habuimus primo versu notavisse et apud quem auctorem vel editorem invenirentur breviter indicasse.

Itaque hanc instituti nostri rationem per totum opus secuti sumus, ut primo loco hymnos poneremus et critico apparatu instructos et idoneis veterum interpretum adnotationibus illustratos, quibus sicubi opus erat nostras adiecimus explicationes. Eodem modo sequentias, quae vocantur, Cantica et Antiphonas, ex quibus elegimus celeberrimas, tractavimus. Tum latinitatis glossarium addidimus, quod omnibus, qui mediae et infimae latinitatis indolem cognoscere studerent, sperabamus non ingratum fore. Denique accedunt commentationes cum de hymnorum sacrorum historia`tum de metricis eorum rationibus, quo labore supersedere non poteramus ut lectori quam facillimum ad hymnos intelligendos aditum patefaceremus. Postremo etiam indicem quam copiosissimum et accuratissimum adiecimus quiquanti aestimandus sit, sciunt omnes qui in dogmatum historia cognoscenda versantur: quare iam primo operis nostri volumini indicem deesse noluimus.

Postquam universam instituti nostri rationem exposuimus, restat ut pauca singulatim dicantur,

Hymni quomodo disponendi essent diu multumque mecum reputavi, eoque in negotio animus (libere enim fatendum est) saepe diversissimas in partes distractus est. Quum ad liquidum perduci non posset quaestio, quo quisque hymnus tempore compositus esset, temporum rationem sequi nobis non licuit. Quare tutissimum atque optimum duximus, prout napádoбis ecclesiastica, suum cuique poetae tempus assignare, ita bymnos disponere idque

a*

[ocr errors]

duabus de causis. Primum quod homines critici clamitare solent, quae illa traditione ad nostram aetatem pervenerint, ea fere omnia a vero plus minusve abhorrere, id ipsum si quidquam aliud in controversiam vocandum est. Atque ego non dubito discedere in sententiam Iac. Grimmii, qui de carminibus S. Ambrosii ita iudicat (cf. p. XII.),,Ambrosii vero, quem cantus ecclesiastici iure patrem appellare licet, non omnes esse qui Ambrosiani dicantur, viris doctis facile concedo, quamquam ea in re valde discrepant eorum iudicia; non tamen putem hymnos A. vulgo adscriptos, sed non agnitos ab editoribus criticis, tardius quam proximis post eum saeculis compositos fuisse, adeo parem ac ceteri simplicitatem referunt." Ambrosianorum nomine (ut in re etiamnunc satis controversa quid sentiam libere profitear) ii hymni mihi contineri videntur, qui etiam proximo post Ambrosium tempore in breviarium Mediolanense, quod ritum Ambrosianum religiose servavit, recepti sunt. Verumtamen satis habemus hanc rem leviter tetigisse, ad quam pertractandam aliquando revertetur disputatio. Iam addamus alteram causam, cur in adornandis carminibus eam quam diximus instituti vationem secuti simus. Nam omnes qui in studiis hymnologicis versantur non possunt quin inquirant, quae cuique poetae carmina traditione tri

buantur.

Vix autem est quod memoremus in hymnis exscribendis nos codicum manu scriptorum et librorum vetustissimorum auctoritatem secutos esse, spreto Breviario Romano quippe quod sexcenties emendatum sit. Sed quum illi viri, qui metricis plerumque de causis critici partes susceperunt, illo negotio felicissimo saepe suceessu in brev. Romano defuncti sint, nosque thesaurum huncce etiam omnibus ecclesiae Romanae addictis tanquam donum fraternum offeramus, factum est ut hymnos fere omnes etiam tales quales Brev. Romanum praebet describendos curaremus: saltem hymnorum eorum qui ante annum MD. in Brev. Romanum recepti sunt omi

« السابقةمتابعة »