صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

suis Scitis quia post biduum Pascha fiet; et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi. et effudit super caput ipsius recumbentis. Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc potuit enim istud venumdari multo, et dari pauperibus. Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me; nam semper pauperes habetisvobiscum; me autem non semper habetis. Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc evangelium

in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum, et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. Prima autem die azimorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit, tem pus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis, et edentibus illis dixit: Amen dico vobis, quia

unus vestrum me traditurus est. Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine? At ipse respondens, ait : Qui infigit mecum manum in paropside, hic me tradet. Filius quidem hominis.

vadit, sicut scriptum est de illo, væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur; bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum, Rabbi? ait illi: Tu dixisti. Conantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite : Hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes; Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico autem vobis: Non bibam amodò de hoc genimine vitis, usque in diem illum, illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte; scriptum est enim Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis: postquàm autem resurrexero præcedam vos in Galilæam. Respondens

[ocr errors]

:

cum

autem Petrus, ait illi Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor.Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequàm gallus cantet, ter me negabis. Ait illi Petrus = Etiamsi oportuerit me mori tecum non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. Tunc venit Jesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem. Et assumpto Petro, et duo-bus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mostus esse. Tunc ait illis ! Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat à me calix iste ; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Et venit ad discipelos suos et invenit eos dormientes, et dixit Petro; Sic non potuistis unâ horà vigilare mecum? Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem spiritus quidem promptus est; caro au

ecce

tem infirma. Iterum secundò abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Et venit iterùm, et invenit eos dormientes; erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos : et dicit illis; Dormite jam et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum: surgite, eamus, appropinquavit qui me tradet. Adhuc eo loquente, ecce Judas, unus de duodecim venit, et cum eo turba multa, cum gladiis et fustibus, missi à principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est; Tenete eum. Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum. Dixitque illi Jesus Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. Et ecce

unus ex his qui erant cum Jesu, extendens

[ocr errors]

:

manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt an putas, quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modò plusquàm duodecim legiones Angelorum? quomodò ergo implebuntur scripturæ, quia sic oportet fieri? In illa hora dixit Jesus turbis : Tanquam ad latronem

existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo: et non me tenuistis.Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturæ Prophetarum. Tune discipuli omnes relicto eo, fugerunt. At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caïpham principem sacerdotum ubi Scribe et seniores convenerant.Petrus autem sequebatur eum à longè, usque in atrium principis sacerdotum ; et ingressus intro: sedebat cum ministris,

ut videret finem. Principes autem sacerdotum et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent,et non invenerunt; cùm multi falsi testes accessissent. Novissimè autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt; Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. Et surgens princeps sacerdotum ait illi: Nihil respondes ad ea quæ isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. Dicit illi Jesus: Tu dixisti: verumtamen dico vobis, Amodo videbitis Filium hominis sedentem à dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cœli. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens:Blasphemavit; quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemia: quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt : Reus -est mortis. Tunc expuerunt in faciem ejus, et

colaphis eum ceciderunt. Alii autem palmas in faciem ejus dederunt, dicentes: Prophetisa nobis, Christe, quis est quite percussit. Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. At ille negavit coram omnibus, dicens nescio quid dicis. Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. Et iterum negavit cum juramento; Quia non novi hominem. Et post pussillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Verè et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit. Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, levit amare. Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum et tra

.

diderunt Pontio Pilato præsidi. Tunc videns Judas qui eum tradidit, quam damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, dicens: Peccavi tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo, recessit; et abiens, laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam, qui pretium sanguinis est. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum: propter hoc vocatus est ager ille Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum estquod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem appretiaverunt à filiis Israel: et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum Præses, dicens: Tu es Rex Ju

dæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. Et cum accusaretur à principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversùm te dicunt testimonia? Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur Præses vehementer. Per diem autem solemnem consueverat Præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus ? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus dicens: Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sunt hodiè per visum propter eum. Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis peterent Barabbam Jesum vero perderent. Respondens autem Præses ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. Dicit

ut

« السابقةمتابعة »