صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur: Ait illis Præses. Quid enim mala fecit ? Atilli magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum à sanguine justi hujus vos videritis. Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. Tunc dimisit illis Barabbam; Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Tunc milites Præsidis suscipientes Jesum in prætorium congregaverunt ad eum universam cohortem; et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei; ei plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus; et arundinem indextera ejus; et genu flexo ante eum, illudebant el, dicentes: Ave, Rex Judæorum. Et expuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Et postquàm illu

ut

serunt ei, exuerunt eum chlamyde,et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum crucifigerent. Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum nomine Simonem; hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvaria locus. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum; et cùm gustasset, noluit bibere. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. Et sedentes servabant eum. Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus Rex Judæorum. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones; unus à dextris, et unus à sinistris. Prætereuntes autem, blasphemabant eum moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templume Dei, et in triduo illud reædificas; salva temet-ipsum : si Filius Dei

[ocr errors]
[ocr errors]

es, descende de cruce. Similiter, et principes sacerdotum illudentes cum Scribis et senioribus, dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere. Si Rex Israel est, descendat nune de cruce, et credimus ei: confidit in Deo, liberet nunc, si vult, eum; dixit enim, quia Filius Dei sum. Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant eum eo, improperabant ei. A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram, usque ad horam nonam. Et circa horam nonam, clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? Hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Quidam autem illi stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste; et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. Jesus autem iterùm clamans voce magnâ, emisit spiritum.

(Icion baise la terre.)

Et ecce velum templi scissum est in duas partes à summo usque deorsum. Et terra mota est; et petræ scissæ sunt: et monumenta aperta sunt; et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt ; et exeuntus de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Centurio autem, et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terræ motu; et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Verè Filius Dei erat iste. Erant autem ibi mulieres multæ à longè, quæ secutæ erant Jesum à Galilæa, ministrantes ei; inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph

mater et mater filiorum Zebedæi. Cùm autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tune Pilatus jussit reddi corpus. Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda;et posuit illudin monumento suo novo,

quod exciderat in petra; et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. Erat autem ibi Maria Magdalene, et altera maria, sedentes contra sepul

.crum.

Alterâ autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne fortè veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit à mortuis, et erit novissimus error pejor priore. Ait illis Pilatus : Habetis custodiam; ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes, munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodibus.

OFFERTOIRE. Improperium expectavit cor meum, et miseriam; et sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit: consolantem me quæsivi et non inveni; et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Heum

SECRÈTE.

UMILITATEM et facobedientem usque ad mortem crucis, recolentes et exhibentes incruento sacrificio; fac nos, Deus hoc sentire in nobis quod et in eodem Christo Jesu Domino nostro Filio tuo; Qui tecum. COMMUNION.

Gratia vobis et pax à Jesu Christo, qui dilexit nos, et lavit nos à peccatis nostris in sanguine suo.

POSTCOMMUNION.

OELESTIA dona ca

Cipientibus in memo

riam passionis Domini nostri Jesu Christi quæsumus, Domine, non ad judicium pervenire patiaris, quod fidelibus tais ad remedium providisti; Per eumdem.

Aux Messes basses on dit à la fin de l'Evangile, Cùm appropinquassent, page 276. A SEXTE.

Ant. Multi autem vestimenta sua straverunt in via; alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.

Capitule Is. 55. Mtabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent

ONTES et colles can-

manu. Pro saliunca as-cendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur. R.br. Benedictus qui venit* in nomine Domiani. Benedictus. y. Deus Dominus* et illuxit nodis,* In nomine Domini. R. Benedictus.

f. Constituite diem -solemnem in condensis, R. Usque ad cornu altaris.

A NONE. Ant. Dico vobis: Quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.

Capitule. Sag. 10. ECANTAVERUNT, DoDmine, nomen sanc

*

tum tuum, et victricem manum tuam laudave-runt pariter; quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. R. br. Ex ore infantium et lactentium, Perfecisti laudem. Ex ore. f. Propter inimicos tuos, Domine Perfecisti. R. Ex ore. f. Laudate, pueri, Dominum: R. Laudate nomen Domini.

*

A VEPRES. Pss. du Dimanche.

Ant.

VIDENTES prin

cipes sacerdo

[ocr errors]

quæ fecit Jesus, et pueros clamantes in templo, Hosanna Filio David, indignati sunt.

Ant. Dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus, ecce mundus totus post eum abiit."

Ant. Quærebant Jesum perdere ; et non inveniebant quid facerent illi.

Ant. Ex principibus multi crediderunt in eum; sed non confitebantur, ut à Synagoga non ejicerentur.

Ant. Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra Synagogam fieret. Capitule. Hebr. 12. ECOGITATE eum qui talem sustinuit à peccatoribus adversùm semetipsum contradictionem; ut ne fatigemini animis vestris deficientes nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes. Hymne, Vexilla, 273. f. Dominus regnavit, irascantur populi : R.Confiteantur nomini tuo magno.

A Magnif. Ant. Pater salvifica me ex hac

tum et Scribæ mirabilia hora, sed propterea

LE JEUDI DE LA SEMAINE SAINTE, etc. 289

veni in horam hanc: Pater, clarifica nomen tuum.

LE JEUDI

Lectio Epistolæ beati Pauli Apostoli ad Corinthios. 1. Cor. 11. Fuibus vobis in unum, RATRES; Convenien

de la Semaine Sainte, jam non est Domini

A LA MESSE.
On ne dit pas le Ps.
Judica.

INTROÏT. HRISTUS, cùm esset CFilius Dei, didicit ex eis quæ passus est, obedientiam; et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ, appellatus à Deo Pontifex juxta ordinem Melchisedech. Ps. Expectans expectavi Dominum: et intendit mihi. Christus, cùm esset.

On dit Gloria in excelsis.

Dtus

[ocr errors]

EUS, cujus Unigenicum dilexisset suos, finem dilexit eos; da nobis hodiernum caritatis ejus ita tractare mysterium, et humilitatis exemplum sectari: ut morienti pro peccatis nostris configi, et resurgentem ad justificationem nostram consequi mereamur eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui. ¡

cam cœnam manducare. Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accepi à Domino quod et tradidi vobis quoniam DominusJesus in qua nocte tradebatur accepit panem; et gratias agens, fregit, et dixit: accipite et manducate; hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemora tionem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis,

« السابقةمتابعة »