صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

8. A Spiritu sancto in cordibus fidelium ob

signata.

9. Mirabiliter a Deo conservata, et adversus Satanae machinas propagata.

10. Stupendis et miraculis et martyriis sanctorum confirmata.

11. Perpetuo totius ecclesiae et singulorum piorum consensu, per universum terrarum orbem, recepta et conservata.

12. Etiam ab ipsis hostibus, et profanorum scriptorum testimonio comprobata. Quae et alia indubitata κριτήρια Scripturam sacram θεόπνευ otov (a Deo inspiratam esse) evincunt.

(Argumenta haec sunt partim insita, partim assumpta. Insita a causis, effectis, subjectis, adjunctis; assumpta sunt testimonia. Sunt autem 1. 2 et 6. ab adjunct. 3 et 4. a subjectis. 5. a forma dispositionis. 7. ab effectis. 9. a causa conservante 8. a testimonio interno Spir. sancti. 10. 11 et 12. a testimonio externo martyrum, piorum, hostium et aliorum. Vide Zeaemann. Bas. fidei, quaest. 1. th. 17. p. 7 seqq. Ejusd. Antikell. t. 1. pag. 561 seq.)

23. Non ergo ex solo et mero ecclesiae testimonio Scripturae autoritas dependet?

Non: sed etiam ex enumeratis modo nongious, ac imprimis ex divinis Scripturae effectibus et intrinseca Spiritus s. in corde fidelium obtestatione et obsignatione.

(Ecclesiae verae, hoc est, multitudinis credentium testimonium iterum hic non rejicimus, sed nudum, merum et solum non satis esse dicimus: cum internum Spiritus sancti testimonium proprie ad confirmationem nostram comparatum, solisque ad Christum conversis notum, solum nobis satisfacíat, sine quo nudum ecclesiae testimonium nullius apud nos ponderis esse potest. Alioquin ecclesia 1. custos et testis sacrarum Scripturarum. 2. veras, genuinas et germanas a supposititiis discernit. 3. Easdem

divulgat, proponit, praedicat, promulgat, interpretatur, exponit, etc. Errant igitur pontificii, qui Scripturae s. autoritatem a solo ecclesiae testimonio dependere, easdemque illi, boc est, ut ipsi interpretantur, pontificis R. taxationi subjiciendas esse asserunt. Vid. Stapleton. in relect. princip. fid. controv. 4. quaest. 5. pag. 495. et Bellarm. lib. 2. de sacram. c. 25. tom. 3. col. 202. B. C. Taxare autem est rei valorem et pretium aestimare. Vanum est, quod hic applicant, effugium: esse scilicet Scripturam verbum Dei per se: verum nobis id non esse exploratum nisi per ecclesiam, Stapleton. relect. princip. fid. contr. 4. quaest. 1. art. 1. p. 429 seq. Contra 1. terminorum ambiguitatem hic remotam cupimus: nec romanam ecclesiam sive papam veram ecclesiam agnoscimus. 2. Scriptura aut ex se divinam autoritatem habebit, eique per se et propter se credendum est: aut propter ecclesiae autoritatem. Si hoc, plus tribuimus ecclesiae, quam Deo. Propter quod enim unumquodque tale est, illud magis tale est. At absonum hoc. E. Bene Chrysost. homil. 49. in Matt. t. 2. col. 1101. A. Nullo modo cognoscitur, quae sit vera ecclesia, nisi tantummodo per Scripturas. Est ergo Scriptura regula ecclesiae, non contra ecclesia Scripturae: Nihil obstat 1. Scripturam non posse probari per Scripturam, cum omnis probatio fiat a notioribus. Staplet. relect. princ. fid. contr. 4. q. 1. art. 3. p. 444. concl. 5. pr. 3. 1. Falsum est antecedens. 2. Falsum et consequens. E. per ecclesiam? E. per ecclesiam romanam? E. per papam? E. ecclesiae romanae et papae major autoritas quam Scripturae? 3. Falsa antecedentis probatio: est enim verbum Dei lucerna, Psal. 119, 105. 4. Si Scriptura ex Scriptura probari non potest, multo minus per ecclesiam. Scriptura enim habet autorem Deum. 2. Timoth. 3, 16. 2. Petr. 1, 21. E. ex ipso autore autoritas ejus probanda. 5. Agnoscimus homines loquentes, quidni igitur et Deum in verbo suo loquentem? Quod si non intelligimus, id fit, quia non habemus Spiritum, a quo mentes nostrae illuminari debent. Proinde Scripturae autoritas dependet, et nobis constat ex interno Spiritus s. testimonio; sine quo nunquam credideris, etiamsi millies audiveris. Quomodo sigillatim ex se, et ex se invicem, Scripturae V. et N. T. autoritas probetur, vide apud Wittaker. p. 301. Nil obstat 2. tritum illud Augustini: Evangelio non crederem, nisi ecclesiae me moveret

autoritas. Vide Bellarm. 1. 3. de verb Dei e. 8. col. 154. D. Augustinus enim loquitur de se nondum ad fidem converso, quatenus nimirum adhuc Manichaeus esset: ubi quidem plurimum ecclesiae autoritate, ut evangelio crederet, commoveri potuit. Est enim ecclesia xoaywyn, qua nondum conversi ad adhibendam Scripturae fidem praeparantur. Est igitur elenchus secundum quid: cum sensus hic sit: evangelio non credidissem (cum Manichaeus essem) nisi me ecclesiae autoritas commovisset. Vel: ego si Manichaeus adhuc essem, evangelio non crederem, nisi etc. Probatur id ipsum ex contextu. Nam praecedentibus verbis ait: Quid tu faceres dicenti: non credo? Subjungit: Ego vero non crederem evangelio etc. Stapleton. R. P. F. contr. 4. q. 3. art. 2. p. 482 seqq. Vid. August. c. 5. cont. epist. Manich. quam vocant fundamenti t. 6. col. 118. C. 2. Declaratur hoc exemplo Samaritanae, Joh. 4, 41. Samaritana commovit populares suos, ut Christo crederent: et tamen Christus sufficiens servator erat absque muliere. Ita enim Augustinum commovit ecclesia, etiamsi evangelium in se sufficiens ad hoc ipsum absque ecclesiae testimonio esset. Sicut Samaritani credebant Christo per mulierem, ac deinde credebant illi per se: eodem modo credidit Augustinus evangelio per ecclesiam, deinde per se. Confer cum his ea, quae supra de Scripturis canonicis annotavimus.)

24. Sed cur verbum Dei scriptis traditum est? Factum illud est 1. propter humanae mentis oblivionem.

2. Propter hominum in varia errorum, corruptelarum ac haeresium genera proclivitatem. 3. Propter multiplicem Satanae in fatuandis hominum mentibus illusionem,

4. Propter denique certitudinem et securitatem.

25. Factumne hoc Dei mandato?

Maxime; jussit enim 1. Deus apostolos expresse scribere, Apoc. 1, 11. et 14, 13.

Et 2. generatim omnes gentes (voce et scriptis) docere, Matth. 28, 19.

Et 3. scribendo testari Jesum esse Christum, ut credentes habeamus vitam aeternam, Joh. 20, ult. et 21, 24.

(Optime Irenaeus 1. 3. advers. haeres. c. 1. p. 169. Non per alios dispositionem nostrae salutis cognovimus, quam per eos, per quos evangelium pervenit ad nos: quod quidem tunc praeconiaverunt, postea vero per Dei voluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fundamentum et columnam fidei nostrae futurum. Errant igitur pontificii asserentes, apostolos in N. Testamento non scripsisse mandato Dei ex proposito, sed propter incidentem necessitatem, et propter speciales causas alias. Pistor. im Wegweis. c. 3. p. 30. Coster. in enchirid. c. 1. p. 43. Nil obstat 1. quod ecclesia a condito mundo usque ad Moysen absque Scriptura fuit. Vid. Bellarm. 1. 4. de verb. Dei, c. 4. t. 1. col. 172. A. Est enim 1. elenchus alieni, et ratio diversa; quia tunc docuit Deus ecclesiam viva voce: jam autem nos Scriptura docere placuit, quae non tam facile, ac vivae vocis praedicatio, corrumpi potest. 2. Ignoratio elenchi. Tempus enim mutatur. Aliquando Scriptura fuit non necessaria E. et nunc non est. 3. Elench. conseq. Potuit nos Deus sine Scriptura docere, E. Scriptura non est necessaria. Etiam Deus nos potest absque cibo et potu alere. Ergone cibus et potus non necessaria? A possibili ad inesse N. V. C. Nil obstat 2. quod ecclesia christiana longo tempore fuit absque Scriptura. Idem ibid. col. 173. A. Falsum hoc. Tempore enim Christi fuit V. T., e quo Christus et apostoli doctrinam suam non solum comprobabant, sed et ad idem auditores suos remittebant. Joh. 5, 39. Luc. 16, 29. Act. 17, 11. Nil obstat 3. quod gentes in Test. V. absque Scriptura salvatae sunt. Bellarm. ibid. col. 172. C. et 175. A. Falsum enim et illud: legerunt enim religiosae gentes Scripturam exemplo eunuchi. Act. 8, 28. Translatio 70 interpp. eum in finem facta, ut et gentes legere possent. Nil denique obstat 4. exemplum Judaeorum, qui magis usi traditionibus, quam Scripturis Bellarm. d. I. col. 172. D. Est enim 1. petitio principii et elench. exempli. 2. Duplices habebant Judaei traditiones: scriptas, quae in Scri

ptura, vel expresse, vel per consequentiam continebantur: non scriptas, quae ab hominibus inventae, ideoque quatenus cum Scriptura pugnabant, a Christo rejectae, Matth. 15, 9.) 26. Qua lingua verbum Dei in utroque testamento scriptum est?

Vetus Testamentum a Moyse et prophetis lingua hebraica, populo Dei vernacula: Novum vero ab evangelistis et apostolis lingua graeca, tum temporis inter gentes vulgatissima, scriptum est.

(Itaque: Hebraeus textus in Veteri Testamento est authenticus, non graecus, aut alius. Graecus vero in novo est authenticus, non latinus aut alius. Et quidem hebraeum textum semper fuisse authenticum, tum ante, tum post Christum natum, perspicuum est. Illud: Quia 1. Josepho 1. 1. contr. Apion. p. 953. et Eusebio 1. 8. praeparat. evang. c. 2. f. 105 b. testibus, Judaei tanta fide s. Scriptu ram asservarunt, ut maluerint centies mori, quam quicquam in eadem immutare. Quia 2. Christus et apostoli nefarium illud scelus non dissimulassent. Nec 3. auditores suos ad Scripturam Vet. Testam. ablegassent, Joh. 5, 39. Luc. 16, 29. Nec 4. ex eadem doctrinam suam comprobassent, Luc. 24, 27. Actor. 17, 11 etc. Hoc: quia etiam a tempore Christi usque ad hanc aetatem tanta religiositate Judaei Scripturae codicem asservant, ut et Joh. Isaac teste, cont. Lindan. de optimo genere interpret. jejunium indicant, si liber ille in terram ceciderit. Confer Bellarm. 1. 2. de verb. Dei c. 2. col. 73. C. D. Quia 2. si voluissent depravare, non potuissent, cum libri biblici per totum terrarum orbem dispersi essent. Quia 3. si adulterassent, ea loca, quae de Christo contra eos adduci possent, depravassent. At hoc non factum. Quia denique 4. omnia Íoca V. T. ab apostolis citata, ita adhuc in V. T. leguntur, ut ab apostolis in N. Testam. citantur, et ita in hodiernum usque diem adhuc leguntur. Mansit ergo authenticus post Christi nativitatem, quia, Hieronymo in Esa. c. 6. t. 5. p. 31. A. teste, omnes translationes ad eam examinabantur, et eatenus recipiebantur, quatenus cum hebraeo textu congruebant. Unde et Gratianus non solum inter decreta hoc ipsum retulit, dist. 76. c. 7. jeju

« السابقةمتابعة »