صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

quam meae etiam in vos debitae reverentiae publicum aliquod monumentum_consecrarem? Accipite ergo has, quas offero, et hoc ipso exhibeo, pagellas chartaceas, has meas lucubrationes et institutiones catecheticas, et quidem in fidei et religionis sincerae, quam unanimiter ex verbo Dei profitemur, testimonium, in debitae observantiae symbolum, in verae ac fraternae benevolentiae signum, in amoris singularis tesseram, in gratitudinis denique justae notam accipite. Has fideliter mecum proponite auditoribus vestris, incultate domesticis vestris, explicate, acuite, repetite, ingeminate, ut sic haec pietatis fundamenta cum lacte materno imbibant, a pueris sacras literas addiscant, et his ipsis ad salutem, per fidem, quae est in Christo Jesu, periti fiant. Quod si multos iisdem ad justitiam informaverimus, coelestis etiam gloriae haereditatem in debitam laborum recompensationem sempiterno cum foenore obtinebimus. Interea valete viri reverendi et praestantissimi, meque piis vestris precibus commendatum habete, studiis meis favete, favore et amore solito me prosequi pergite, et me ipsum totum vestrum esse scitote. Scribebam in inclyta Hessorum Gissa, die Febr. 16. 1613.

V. V.

R. D. et P. studios.

Cunradus Dieterich, Pract.
Philosoph. Profess. publ. et
Paedagogiarcha.

DECANUS ET COLLEGIUM FACULTATIS

THEOLOGICAE

in Academia Gissen a
Lectori pietatis amanti.

S. P. P.

Eo impudentiae progressi sunt hodierni Jesuitae, ut postulent a nobis, intento quasi digito, monstrari sibi ecclesiam ante beatissimi Lutheri exortum; cum tamen vel suo tempore hoc facere nequiverit propheta Elias, quandoquidem se solum relictum esse autumabat, 3. Reg. 19, 10; Rom. 11, 3. Quid dicam de novissimo tempore patrum, quo, Hilario teste, ecclesia non semel in terrae cavernis delituit? Quod si autem ultimi illi (nisi forte papae aliter videatur) monachi urgere nos pergant, quid faciemus? Ex abundanti et in veritatis subsidium monstrabimus illis tot infantes, qui per baptismum Christo inserti, ejusque pretioso sanguine loti fuere, sistemus eis tot beatos martyres, quorum sanguine inebriata est bestia septiceps, Apoc. 17, 3. Producemus fortissimos imperatores, animosissimos principes, religiosissimos episcopos, puta Fridericos, Henricos, Ludovicum quartum, electores, Coloniensem et Trevirensem, qui impiis conatibus Nicolai papae pro virili restiterunt. Alios ex hoc ordine transiliemus, et ex doctorum classe addemus Franciscum Petrarcham, Aventinum, Baptistam Man

[ocr errors]

tuanum, Johannem Hussum, Hieronymum Pragensem etc., ac ex ecclesiis Africanam, et Graecam, Waldensem, Bohemicam, et alias, quae in idolomanias et superstitiones romanenses

non

consenserunt. Quid, quod multi in agone constituti operum suorum fiduciam abjecerunt et in Christum salutis suae arcem ac metropolim exstruxerunt? De omnibus videri potest catalogus testium veritatis. His accedit, quod ante Lutheri tempora vel pauci fuerunt scriptores, vel si qui fuerunt, illis decretum scriptum non est stilo, sed pilo, non verbo, sed ferro, non atramento, sed sanguine. Praeterea inter alia sub medio papatu conservatae ecclesiae noutrota illud evidens est ac conspicuum, quod mirabiliter conservatus fuit catechismus una cum pericopis evangeliorum et epistolarum dominicalium, historia item passionis et mortis Christi. Unde fieri non potuit, quin Deo aliquod semen fuerit relictum, Esa. 1, 9, et si non omnes, aliqui saltem ex immortali verbi Dei semine sint regeniti, 1. Petr. 1, 23. Quo modo enim descendit imber et nix de coelo et illuc ultra non revertitur, nisi inebriaverit terram, foecundaverit et germinare eam fecerit, ut semen accipiat ad serendum et panem ad comedendum; sic est verbum Dei, quod egreditur de ore ejus, non revertitur ad ipsum vacuum, sed facit quaecunque vult, et prosperatur in his, ad quae mittitur, Esa. 55, 10 et 11. In specie de catechismo ut dicamus, primo loco in eo occurrit decalogus, ex quo majores nostri cognoscere potuerunt, quomodo Deum colere et coram ipso vitam inculpatam agere debeant; ex symbolo apostolico, quod secundum caput est, mediocri diligentia hauserunt principium, medium et finem salutis nostrae

esse Christum, eumque unum redemptorem et mediatorem inter Deum et homines. Ex oratione dominica, parte tertia, eum invocandum esse, qui nos novit, adeoque Pater noster est, Esa. 63, 16, eum, qui hanc orationis legem, ut Tertullianus loquitur, praescripsit, et nullius angeli aut sancti hominis mentionem fecit, eum inquam, cujus est regnum et potentia et gloria in seculorum secula. Sacramentum baptismi quod attinet, fuit quidem illud variis abusibus, superstitionibns et traditionibus humanis contaminatum; essentia tamen integra ita mansit, ut baptizati a pontificiis nunquam a nostratibus fuerint rebaptizati, neque asserere audemus effectus ejusdem in infantibus Christo adductis fuisse frustraneos et irritos. Nam ab apostolo baptismus lavacrum appellatur regenerationis et renovationis in Spiritu sancto, Tit. 3, 5. Horrendos abusus coenae dominicae recensere piget et poenitet. Taxaverunt tamen eosdem ante annos non ita multos veritatis divini aliquot assertores, donec tandem orthodoxa confessio quasi postliminio auspiciis D. Lutheri in ecclesias et scholas reduceretur, a fermento papistico repurgaretur, et in catechesin tanquam in epitomen compendiose redigeretur. Quam catechesin merito suo parva biblia appellaveris, non eo sensu, quem nobis affingunt Johannis Calvini discipuli, quasi eam Scripturis propheticis aut apostolicis praeferamus aut aequiparemus, sed quia brevis summa est doctrinae propheticae et apostolicae, ut ex inductione omnium ejus partium patet. Qua de causa illa tanquam pretiosissimum xεunkov omnibus piis est commendata, ut in ea sese exerceant senes, eandem studiose addiscant juvenes, juxta praeceptum apostolicum: Sicut modo

geniti infantes rationabiles et sine dolo concupiscunt lac, id est, doctrinam sinceram, quae Esa. 55, 1 lacti comparatur, ut in eo crescatis in salutem 1. Petr. 2, 2. Cumque Lutheri catechesin hanc a tempore reformatae religionis adversarii numero multi, eruditione pauci, ex papistis, plures ex Calvinistis insectati fuerint, partim erroris, partim mutilationis ac ordinis inversi incusaverint, recte fecerunt illi, qui patrocinium ejus susceperunt, singula capita ex verbo Dei et orthodoxis interpretibus explicaverunt, et operae suae tam in informanda imperita plebecula, quam juventute scholastica pretium fecerunt. Inter illos ante annos non ita multos suum quoque nomen professus est reverendus et clarissimus vir, D. Chunradus Theodoricus, ethices Christianae in alma hac universitate professor publicus et paedagogiarcha, amicus noster ac respective collega dilectus. Cum enim ei, praeter officium professorium, etiam scholasticum ab illustrissimo et celsissimo principe ac domino, Dn. Ludovico, Hassiae landgravio, fundatore ac nutritio academiae hujus laudatissimo et benignissimo, demandatum esset, statim in eam incubuit curam, ut fidei suae commissa juventus in doctrina pietatis recte institueretur, apud animum firmiter statuens, pietatem ad omnia utilem esse, 1. Timoth. 4, 8, et timorem Domini initium esse omnis sapientiae, Eccles. 1, 16, eaque propter Lutheri catechismum explicandum et discipulis dictandum non inconsultis nobis sibi sumpsit, atque in eo suam industriam, fidem, sinceritatem et studium ita probavit, ut non dubitemus, omnes pios et orthodoxos facile in instituto ejus acquievisse et laudatissimos conatus approbasse. Nec his contentus fuit,

« السابقةمتابعة »