صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

-

[ocr errors]
[ocr errors]

monachis extitit observatum in tantum enim invaluit in predicto loco libertas et opor tunitas insaniendi et propter evagationes in civitate et occasio et consuetudo immo cor→ ruptela peccandi, ut spes non sit, quod in illo loco per eosdem monachos possit religio de cetero reformari : ideoque prudentum virorum habito consilio cum predictis duobus fratribus et nostro scolastico magistro Godescalco et domino Johanne Volquardi presentibus, consulibus etiam nostre civitatis consentientibus et petentibus, sic statuentes ordinavimus, ut abbas et monachi predicti cenobii exire debeant de civitate Lubicensi ad locum qui Cicemer nuncupatur, sub regula beati Benedicti Domino servituri; qui locus utique in agris arabilibus et fertilibus, in pascuis, pratis, silvis, molendinis et piscibus adeo est desiderabilis, ut ad commodum et utilitatem claustralium non possit locus aptior eligi vel optari. De ecclesia vero sancti Johannis apostoli et evangeliste cum eisdem fratribus de voluntate et petitione civitatis nostre statuimus, ut in eodem loco sancti¬ moniales Cisterciensis ordinis sint, que sub regula beati Benedicti ibidem Deo valeant jugiter famulari. De redditibus autem ecclesie sancti Johannis sic statuimus, ut omnes redditus, quos habuit ecclesia in Holtsacia et in Slavia, ad ecclesiam in Cicemer jure pleno et integro pertinebunt. Allodium vero Valkenhusen et alii redditus, quos ecclesia sancti Johannis habuit in civitate, in molendino videlicet, piscatura et areis, ipsi ecclesie sancti Johannis ad necessitatem monialium integraliter et jure perpetuo remanebunt, ne ecclesia sancti Johannis nuda a possessionibus habitis relinquatur, precipue cum tres domine moniales superstites adhuc sint, que cum aliis monialibus, que viam universe carnis sunt ingresse, olim de collegio sepedicti monasterii in Lubeke extiterunt. Pro redditibus autem pretaxatis centum marche denariorum monachis in recompensationem a consulibus predictis quantotius persolventur. Ne igitur hec provida, hec sancta ordinatio ab aliquo in posterum malitiose valeat immutari, presentem paginam conscribi fecimus et sigillo nostro et fratris Adolfi quondam comitis Holtsacie et fratris Hernesti prioris fratrum Predicatorum in Hammenburg duximus roborandam. Testes hujus rei sunt: frater Reinardus de ordine Minorum, et frater Nicolaus quondam scolasticus Lubicensis, frater Albertus de Bardewik de ordine Predicatorum; nostri canonici: Godescalcus scolasticus, Johannes Volquardi; nobilis. . dominus Magnopolensis; milites: Godefridus de Bulowe, Bernardus de Balige, et Eckehardus 2 Gallus, Thidericus Clawe, Godescalcus prefectus, Marquardus Faber; consules civitatis Lubicensis tunc temporis: Henricus Wullenpunt, Willehelmus domine Vasburgis filius, Rodolfus Wrot, Helyas Rutherius, Henricus de Boyceneburg, Godefridus de Nussia, Johannes de Deling, Thidericus Vorrat et Henricus Vorrat, et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis Walege, die beiden älteren Drucke. Ebenso später Walburgis und Rut(h)enius.

2 Das Lübecker Urkundenbuch hat Helyas; daß jene Lesart, welche beide andern Drucke bieten, richtig sei, bemerkt Lisch, Geschichte und Urkunden des Geschlechtes Hahn p. 29.

1245., in ecclesia sancti Johannis apostoli et evangeliste in Lubeke, pontificatus nostri anno 16. 4. Non. Januarii. Contradictores et rebellos excommunicamus. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen.

XXI.

Der Abt Johann und die Mönche des St. Johannis Klosters genehmigen die Veränderung welche mit dem Kloster gemacht ist. 1245. Jan. 2.1 Johannes Dei gratia abbas Sancti Johannis evangeliste in Lubeke ac sui monachi Omnibus presentes paginas inspecturis orationes in Domino. Noverint universi, quod nos omnem ordinationem factam super statu nostri monasterii in Lubeke tam auctoritate domini nostri archiepiscopi, quam auctoritate nostri episcopi Lubicensis, gratam habemus in omnibus et ratam. Ego enim et omnes fratres nostri cenobii clerici, fide prestita manuali in manus domini nostri episcopi Lubicensis, nos simpliciter et voluntarie obligavimus nulla conditione facta, quod omnem ordinationem circa ipsum monasterium, tam auctoritate domini nostri archiepiscopi, quam auctoritate domini episcopi Lubicensis factam, simpliciter obedientes servaremus, sicut in ipso privilegio super hac ordinatione conscripto plenius continetur; precipue autem recognoscentes, quod allodium Valkenhusen et piscatura et omnia bona nostra, que infra civitatem Lubicensem sunt constituta, liberaliter et jure perpetuo ecclesie sancti Johannis evangeliste et monialibus ordinis Cisterciensis ibidem moraturis ad earum sustentationem relinquimus possidenda. Ut autem hec rata permaneant, presens scriptum sigilli nostri appensione duximus roborandum. Testes hujus rei sunt: frater Adolfus quondam comes Holtsatie, frater Hernestus prior fratrum Predicatorum in Hammenburg, frater Reynardus de ordine Minorum, frater Nicolaus quondam scolasticus Lubicensis, et frater Albertus de Bardewike de ordine Predicatorum; canonici Lubicenses: magister Godescalcus scolasticus, Johannes Volquardi; nobilis vir dominus Johannes Magnopolensis; milites Slavie: Godefridus de Bulowe, Bernardus de Walige, Eckecardus Gallus, Thidericus Clawe; milites Holtsatie: Godescalcus prefectus, Marquardus Faber; consules civitatis: Henricus Wllenpunt, Willehelmus domine Vasburgis, Rodolfus Wrot, Helyas Rutherius, Henricus de Boycenburg, Godefridus de Nussia, Johannes de Deling, Thidericus Vorrat, Henricus Vorrat, et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis 1245., in ecclesia sancti Johannis apostoli et evangeliste in Lubeke, 4. Non. Januarii.

1 Aus dem Lübecker Urkundenbuch p. 104, N. CV, aus derselben Quelle. Sylloge p. 172.

Aeltere Urkunden des Klosters Neinbeck.

Von den 19 Urkunden welche Westphalen IV, p. 3421 als Originale von Reinbeck aufführt sind bis jetzt nur 10 bekannt geworden, 4 durch Michelsen, oben N. XXXV. LXII. XCIV. CXXIV; eine 5te hat Lappenberg hinzugefügt, Hamb. Urkundenb. N. DLXXVII. Diese und 5 andere, die ich aus den Driginalen im Archiv der Schleswig-Holstein-Lauenburgischen Kanzelei abgeschrieben habe, scheinen mir der Mittheilung an dieser Stelle durchaus würdig, da sie zu den älteren Urkunden unsers Landes gehören. Alle geben sie manchen Zusaß zu dem was Kuß über das Kloster zusammengestellt hat, N. Staatsb. Magazin I, S. 61 ff.

G. Wait.

I.

Graf Adolf (IV.) schenkt dem Kloster Hoibeke das Dorf Glinde, welches er durch den Abt von Reinbeck darbringen läßt. 1229. März 25.

Original im Kanzelei Archiv.

Adolfus Dei gratia Holsatie comes, universis tam presentibus quam futuris, hujus pagine inspectoribus, in perpetuum. Actiones que fieri solent successione temporum a memoria mortalium elabuntur, nisi scripti munimine vel viva voce testium roborentur. Ad noticiam igitur cunctorum fidelium cupimus pervenire, quod nos [ad] reverentiam omnipotentis Dei et beate virginis matris ejus, necnon ad honorem sancte Marie Magdalene, ob cujus meritum in Hoibeke cenobium dinoscitur institutum, eidem loco, in subsidium sustentationis sanctimonialium ibidem Domino deservientium, villam nostram Glinde cum omni juris integritate, et censu, molendino, aqua, pratis, pascuis, silvis, necnon terminis ad eandem villam jure pertinentibus, libere contulimus, ac ipsam per venerabilem virum Herbordum, abbatem videlicet Reineveldensem, super altare ejusdem ecclesie ex parte nostra in annuntiatione Domini nostri offerri fecimus. Ut autem hoc factum nostrum a nobis et successoribus nostris ratum maneat in perpetuum, presentem paginam sigilli nostri appensione dignam duximus roborandam. Acta sunt hec anno 1229. 8. Kal. Aprilis.

Siegel fehlt.

II.

Herzog Albrecht (I.) von Sachsen schenkt dem Kloster Reinbeck die Hälfte des Dorfes Reinebec, oder wie es früher hieß Cotle, so wie das Dorf Mollenrode, bestätigt auch die Schenkung der andern Hälfte jenes Dorfs durch den Grafen Adolf (IV.). 1238. April 4.

Original im Kanzelei Archiv.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Albertus Dei gratia dux Saxonie, Angarie, Westfalie, et dominus Nordalbingie, in perpetuum. Sicut per successiones temporum homines moriuntur, sic eciam successive pro tempore mori solent et in viles oblivionis illecebras humane transeunt actiones, nisi fideli fuerint litterarum memorie commendate.

« السابقةمتابعة »