Bucolica, Georgica, et Aeneis

الغلاف الأمامي
David H. Williams, 1842 - 600 من الصفحات
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

عبارات ومصطلحات مألوفة

مقاطع مشهورة

الصفحة 14 - O mihi turn longae maneat pars ultima vitae, spiritus et quantum sat erit tua dicere facta : non me carminibus vincet nee Thracius Orpheus, 55 nee Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
الصفحة 165 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas : Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
الصفحة 329 - - Non me tua fervida terrent Dicta, ferox : Dî me terrent, et Jupiter hostis." ag5 Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens, (Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat Limes agro positus, litem ut discerneret arvis); Vix illud lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus : 900 Ille manu raptum trepida torquebat in hostem Altior insurgens, et cursu concitus heros.
الصفحة 204 - Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus Umbris ; Altera candenti perfecta nitens elephanto, 895 Sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
الصفحة 90 - Trojae tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens ; nunc eadem fortuna viros tot casibus actos 240 insequitur : quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis 245 it mare proruptum et pelago premit arva sonanti...
الصفحة 209 - Perpetuis soliti patres considere mensis. Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum Antiqua e cedro, Italusque, paterque Sabinus. Vitisator curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque senex, Janique bifrontis imago, 180 Vestibulo adstabant, aliique ab origine reges, Martia qui ob patriam pugnando vulnera passi.
الصفحة 214 - His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt, penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum, totamque pererrat, 375 tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem: ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent; ille actus habena 380 curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra impubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae.
الصفحة 328 - Postquam acies videt Iliacas, atque agmina Turni, Alitis in parvae subitam collecta figuram, Quae quondam in bustis aut culminibus desertis Nocte sedens, serum canit importuna per umbras ; Hanc versa in faciem, Turni se pestis ob ora 865 Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis.
الصفحة 115 - Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus exsultat, telis et luce coruscus aëna; 470 qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa lubrica convolvit sublato pectore terga, arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
الصفحة 108 - Hie aliud majus miseris multoque tremendum obicitur magis, atque improvida pectora turbat. 200 Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta — horresco referens — immensis orbibus angues incumbunt pelago...

معلومات المراجع