صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

The Matin
Uffices.

Ps. xix.xxi.

Lectio VII.

Lectio VIII.

Ps. Cœli enarrant. An. Hora est jam nos de somno surgere: et aperti sunt oculi nostri surgere ad Christum: quia lux vera est et fulgens in cœlo. Ps. Exaudiat te. An. Gaudete in Domino semper modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est: nihil solliciti sitis: sed in omni oratione petitiones vestræ innotescant apud Deum. Ps. Domine in virtute. Vers. Egredietur Dominus de loco sancto suo. Res. Veniet ut salvet populum suum a peccatis eorum.

Lectio septima de expositione evangelii hoc modo incipiatur post acceptam benedictionem.1 Lectio sancti evangelii secundum Mattheum. In illo tempore: Cum appropinquasset Jesus Hierosolymis, et venisset Bethphage ad Montem Oliveti: tunc misit duos discipulos suos dicens eis; Ite in castellum quod contra vos est: et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea. Solvite et adducite mihi. Et rel. Finitis verbis evangelii dicat lector titulum de omelia sub eodem tono . . . Bethphage domus buccæ, sive domus maxillarum interpretatur, qui sacerdotum viculus erat; et confessionis portabat typum. Et erat situs in Monte Oliveti, ubi lumen scientiæ, ubi laborum et dolorum requies est. Tunc misit duos discipulos suos. Non immerito possunt duo discipuli ad exhibenda Domino animalia destinati, duo prædicatorum ordines (unus videlicet in gentes, alter in circumcisionem directus) intelligi. Qui recte duo mittuntur: sive propter scientiam veritatis et operationis munditiam: sive propter geminæ dilectionis (Dei videlicet et proximi) sacramentum toto orbe prædicandum. Res. Audite verbum Domini gentes, et annuntiate illud in finibus terræ: et in insulis quæ procul sunt dicite. Salvator noster adveniet. Vers. Annuntiate, et auditum facite: loquimini et clamate. Salvator.

Lectio octava. Ite in castellum quod contra vos est. Contra enim apostolos erat, nec jugum doctrinarum volebat accipere. Missi isti discipuli doctores significant, quos ut indocta ac barbara totius orbis loca (quasi contra positi castelli mænia) evangelizando penetrarent, destinavit. Et statim invenietis asinam alligatam et pullum

1 On Sundays and Festivals in the West, the Gospel for the day, or the beginning of it, was read at Matins with three lections out of a homily upon it. Thus, together with the use of the Collect for the day, a reflection of the great Eucharistic Service was cast upon the Matin Office. Freeman, I. p. 130. The Benediction, if the Gospel was from

St. Matthew:-Evangelica lectio: sit nobis salus et protectio. If from St. Mark :-Evangelicis armis: muniat nos conditor orbis. If from St. Luke:-Per Evangelica dicta: deleantur nostra delicta. If from St. John:-Fons Evangelii: repleat nos dogmate cœli.

2 The Benediction; Divinum auxilium: maneat semper ncbiscum.

cum ea: solvite et adducite mihi. Introeuntes mundum prædicatores sancti invenerunt pullum nationum perfidiæ vinculis irretitum. Funiculis enim peccatorum suorum unusquisque constrictus erat. Nec solum nationum, verum etiam Judæorum. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Res. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, dicit Dominus. Et vocabitur nomen ejus admirabilis Deus fortis. Vers. Super solium David et super regnum ejus sedebit in æternum. Et vocabitur.

The Matin
Offices.

Lectio nona.1 Asina quippe quæ subjugalis fuit et edomita, syna- | Lectio IX. gogam quæ jugum legis traxerat, pullus asinæ lascivus et liber, populum nationum significat. Super quem nullus adhuc hominum sedit: quia nemo rationabilium doctorum frænum correctionis quod vel linguam cohiberet a malo, vel in arctam vitæ viam ire cogeret: nemo indumenta salutis quibus spiritualiter calefieret populo gentium utilia suadendo contulerat. Sederet namque super illum homo, si aliquis ratione utens ejus stultitiam deprimendo corrigeret. Res. Lætentur cœli et exultet terra; jubilate montes laudem; quia Dominus noster veniet. Et pauperum suorum miserebitur. Vers. Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis. Et pauperum. Gloria Patri. Et pauperum.

2

Non dicatur Te Deum laudamus per totum Adventum, de quocunque fit servitium, sed nonum responsorium reincipiatur. Finito responsorio dicat sacerdos loco nec habitu mutato, Emitte agnum Domine dominatorem terræ. Res. De petra deserti ad montem filiæ Sion. Sacerdos dicat Deus in adjutorium ut supra.

Ps. xciii., C., lxiii., lxvii.

In Laudibus Ar. In illa die stiilabunt montes dulcedinem: et LAUds. colles fluent lac et mel: alleluia. Ps. Dominus regnavit. An. Jocundare filia Sion: exulta satis filia Hierusalem: alleluia. Ps. Jubilate Deo. An. Ecce Dominus veniet, et omnes sancti ejus cum eo: et erit in die illa lux magna; alleluia. Ps. Deus, Deus meus, et Ps. Deus misereatur, sub uno Gloria Patri dicantur, quod etiam per totum annum observetur, quando Gloria Patri dicitur. An. Omnes sitientes venite ad aquas: quærite Dominum dum

1 The ordinary ninth Benediction, from Advent to Trinity, was:-In unitate Sancti Spiritus: benedicat nos Pater et Filius: and from Trinity to Advent:-In charitate perfecta: confirmet nos Trinitas Sancta.

2 Cf. Brev. Sar. In die nativitatis Domini. Ad mat. 'Finito evangelio incipiat sacerdos executor officii

in cappa serica in stallo suo Ps. Te
Deum alta voce. Notandum est
quod per totum annum dicitur ad
matutinas Te Deum extra adventum,
et nisi a lxx. usque ad pascham, et
nisi in ferialibus quando de feria
agitur, et nisi in festis iii. lectionum
quæ fiunt in vigiliis, et in iv. temporibus
extra hebdomadam pentecostes...'

The Matin

Offices.

Benedicite. cxlviii.-cl.

The Little Chapter. Rom.xiii.11.

The Hymn.

Benedictus.

The Collect.

The
Memory

inveniri potest: alleluia. Ps. Benedicite omnia opera, et dicatur sine Gloria Patri per totum annum quandocunque dicitur. An. Ecce veniet propheta magnus: et ipse renovabit Hierusalem: alleluia. Ps. Laudate Dominum de cœlis. Ps. Cantate Domino, et Ps. Laudate Dominum in sanctis, sub uno Gloria Patri dicantur in Laudibus per totum annum quando Gloria Patri dicitur.

Hi psalmi prædicti dicantur in Laudibus omnibus dominicis per annum præterquam a lxx. usque ad pascha tantum. Dicantur etiam in omnibus festis sanctorum, tam iii. quam ix. lectionum, per totum annum, et non in feriis.

Capitulum.1 Hora est jam nos de somno surgere: nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus.

Chorus dicat Deo gratias.

Hymnus. Vox clara ecce intonat, &c.

Vers. Vox clamantis in deserto. Res. Parate viam Domini: rectas facite semitas Dei nostri.

Iste versus, et cæteri versus prædicti, scilicet de nocturnis, dicantur per totum adventum suis locis quando de temporali agitur.

An. Spiritus sanctus in te descendet Maria: ne timeas habens in utero filium Dei: alleluia. Ps. Benedictus.2

Oratio. Excita quæsumus, Domine, potentiam tuam et veni: ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur 3 protegente eripi, te liberante salvari, Qui vivis.

Memoria de sancta Maria. An. Missus est Gabriel angelus ad Mariam virginem desponsatam Joseph. Vers. Egredietur virga. Oratio. Deus qui de beatæ Mariæ. Deinde dicantur matutinæ de S. Maria, sine nota, statim post vesp. et mat. de die, quando in choro dicuntur.

1 The capitula are generally brief noster.Exsurge, Domine, adjuva summaries of the Epistles in the nos: Et libera nos propter nomen Communion Office (Bona, Psalmod. tuum. Domine, Deus virtutum, conxvi. 16), and on the greater Sundays verte nos: Et ostende faciem tuain and Festivals consist of the first few et salvi erimus. Domine exaudi. lines of the Epistle: for ordinary Et clamor. Dominus vobiscum. Sundays and week-days a fixed capi- Oratio. Ecclesiæ tuæ, Domine, tulum was used. Freeman (Prin- preces placatus admitte: ut destructis ciples, 1. pp. 137 sqq.) compares it adversitatibus et erroribus universis with the prokeimenon, or summary secura tibi serviat libertate; et pacem of the Epistle, read at Vespers in tuam nostris concede temporibus. the Eastern Church. Per.

2 The following is the conclusion of Lauds on Sunday in the Psalter. Canticum Zacharia Prophetæ, Benedictus. Ps. cxxiii. Ad te levavi. Gloria Patri. Kyrie eleison. Pater

3 'Vocabulum merendi apud veteres ecclesiasticos Scriptores fere idem valet quod consequi, seu aptum idoneumque fieri ad consequendum' Cassandri Op. p. 179.

Ad Primam de Adventu Domini.
Hymnus: Jam lucis orto sidere, &c.

An. In illa die. Ps. Deus, Deus meus, respice. Ps. Dominus regit. Gloria Patri. Ps. Domini est terra. Ps. Ad te Domine levavi. Gloria Patri. Ps. Judica me. Ps. Deus in nomine tuo salvum me fac. Gloria Patri. Ps. Confitemini. Ps. Beati immaculati. Gloria Patri. Ps. Retribue. Gloria Patri.

In omnibus Dominicis quandocunque dicitur Ps. Deus, Deus meus, respice, cum reliquis Psalmis ad Primam, dicetur super Quicunque hæc antiphona: Te Deum patrem ingenitum, te filium unigenitum, te spiritum sanctum paraclitum, sanctam et individuam Trinitatem toto corde et ore confitemur, laudamus atque benedicimus: tibi gloria in sæcula.

The Matin
Offices.

PRIME.

The Hymn.

Ps. xxii.xxvi., liv., cxviii., cxix. 1-32.

The Athanasian Creed.

Symbolum Athanasii. Quicunque vult, &c Capitulum. Regi sæculorum, immortali, invisibili, soli Deo honor The Little et gloria in sæcula sæculorum. Amen. Deo gratias. Hoc prædictum capitulum dicitur omnibus dominicis, et in festis,

et in octavis et infra, quando chorus regitur.
Resp. Jesu Christe, fili Dei vivi, miserere nobis.

Vers. Qui sedes ad dexteram patris. Miserere. Gloria. Jesu.
Et his dictis sequuntur preces hoc modo.

Kyrie eleison. iii. Christe eleison. iii. Kyrie eleison. iii.
Pater noster. Et ne nos inducas. Sed libera.

Vivet anima mea et laudabit te. Et judicia tua adjuvabunt

me.

Erravi sicut ovis qui periit. Quære servum tuum, Domine, qua mandata tua non sum oblitus. Credo in Deum.

Carnis resurrectionem. Et vitam æternam. Amen. Repleatur os meum laude. Ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.

Domine averte faciem tuam a peccatis meis. Et omnes iniquitates meas dele.

Cor mundum crea in me Deus. Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.

Redde mihi lætitiam salutaris tuį. Et spiritu principali confirma

[blocks in formation]

Chapter.
[1 Tim.i.17.)

The Prayers (Preces).

Pater

noster.

Credo.

The Matin
Offices.

Confession and Absolu

tion.

The Collects.

(The Collect for Grace.)

Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi. Ut reddam vota mea de die in diem.

Exaudi nos Deus salutaris noster. Spes omnium finium terræ et in mari longe.

Deus in adjutorium meum intende. Domine ad adjuvandum me festina.

Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus et immortalis. Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Benedic anima mea Domino. Et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.

Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis. Qui sanat omnes infirmitates tuas.

Qui redimit de interitu vitam tuam. ricordia et miserationibus.

Qui coronat te in mise

Qui replet in bonis desiderium tuum. Renovabitur ut aquilæ juventus tua.

Deinde dicitur confiteor, et misereatur, et absolutio, ut ad Completorium. Sequuntur preces hoc modo.

Deus tu conversus vivificabis nos. Et plebs tua lætabitur in te. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. Et salutare tuum da nobis.

Dignare, Domine, die isto. Sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine. Miserere nostri.

Fiat misericordia tua, Domine, super nos.

speravimus in te.

Quemadmodum

Domine Deus virtutum converte nos. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Domine, exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo. Oremus.

Ha preces prædictæ dicantur ad Primam per totum annum . . . nisi a Cœna Domini, usque ad Oct. Paschte, et nisi in die Ani

marum.

Hæc sequens oratio dicitur in omnibus festis duplicibus per annum extra hebdomada Pascha. In hac hora hujus diei tua nos, Domine, reple misericordia: ut per totum diem exultantes in tuis laudibus delectemur. Per.

Dominus vobiscum. Benedicamus Domino. Deo gratias.

In omnibus dominicis, et in festis sanctorum non duplicibus, et in festis extra hebdomada Pascha dicatur hæc oratio. Domine sancte pater omnipotens æterne Deus, qui nos ad principium hujus diei pervenire fecisti, tua nos hodie salva virtute: et concede ut in hac die ad nullum declinemus peccatum; nec ullum incurramus peri

« السابقةمتابعة »