صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

culum: sed semper ad tuam justitiam faciendam omnis nostra actio tuo moderamine dirigatur.1 Per.

Dominus vobiscum. Benedicamus Domino. Deo gratias. Deinde dicat sacerdos sic, Pretiosa est in conspectu Domini. Mors sanctorum ejus.

Deinde dicat sacerdos sine Dominus vobiscum, et sine Oremus: Sancta Maria, mater Domini Dei nostri Jesu Christi, atque omnes sancti justi et electi Dei intercedant et orent pro nobis peccatoribus ad Dominum Deum nostrum: ut nos mereamur ab eo adjuvari et salvari: qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Sacerdos dicat, Deus in adjutorium meum intende. Res. Domine, ad adjuvandum me festina. Eodem modo dicitur tribus vicibus, Deus in adjutorium. Domine ad adjuvandum. Et tunc sequitur sic, Gloria Patri. Sicut erat. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos. Sed libera.

Et veniat super nos misericordia tua Domine. Salutare tuum secundum eloquium tuum.

Et respice in servos tuos et in opera tua. Et dirige filios eorum. Et sit splendor Domini Dei nostri super nos. Et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.

Hæc sequens oratio dicitur in festis duplicibus, et quotienscunque chorus regitur, extra hebdomada Pascha; sine Dominus vobiscum, sed tantum cum Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo: ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. Qui tecum vivit. Dominus vobiscum. Benedicamus Domino. In omnibus aliis festis et profestis dicitur hæc oratio, sine Dominus vobiscum, sed tantum cum Oremus. Dirigere et sanctificare et regere dignare, Domine Deus, quæsumus, corda et corpora nostra in lege tua et in operibus mandatorum tuorum ut hic et in æternum te auxiliante sani et salvi esse mereamur. Per. Et finiatur supradicto modo: videlicet, cum Dominus vobiscum, et cum Benedicamus Domino.

Et sciendum est quod quandocunque dicitur Ps. Ad te levavi oculos, post Matutinas, tunc ad Primam post tabulam lectam dicitur sine nota iste Ps. cxxi. Levavi oculos meos ad montes. Gloria

[blocks in formation]

The Matin
Offices.

The Prayers and Collects at Prime.

The Matin
Offices.

VESPERS.
Ps.cx.-
CXU.

The Little Chapter. [Rom.xiii.

IL]

Patri. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster.
Et ne nos. Sed libera.

Ostende nobis Domine misericordiam tuam. Et salutare tuum da nobis.

Salvos fac servos tuos et ancillas tuas.
Mitte eis Domine auxilium de sancto.
Esto nobis Domine turris fortitudinis.

Deus meus sperantes in te.
Et de Sion tuere eos.
A facie inimici.

Nihil proficiat inimicus in eis. Et filius iniquitatis non apponat nocere eis.

Domine exaudi. Et clamor. spiritu tuo. Oremus.

Dominus vobiscum. Et cum

Adesto Domine supplicationibus nostris: et viam famulorum tuorum in salutis tuæ prosperitate dispone; ut inter omnes viæ et vitæ hujus varietates tuo semper protegantur auxilio.

Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, salus æterna credentium, exaudi nos pro famulis tuis pro quibus misericordiæ tuæ imploramus auxilium: ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in ecclesia tua referant actiones. Per Christum. Res. Amen.

Excellentior persona dicat, Benedicite.

Res. Dominus nos benedicat.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

DOMINICIS DIEBUS AD VESPERAS.

An. Sede a dextris meis: dixit Dominus domino meo. Ps. Dixit Dominus domino meo. Gloria. An. Fidelia omnia mandata ejus confirmata in sæculum sæculi. Ps. Confitebor tibi. Gloria. An. In mandatis ejus volet nimis. Ps. Beatus vir. Gloria. An. Sit nomen Domini benedictum in sæcula. Ps. Laudate pueri. Gloria. An. Nos qui vivimus benedicimus Domino. Ps. In exitu Israel. Gloria.' Hæ prædicta antiphonæ cum suis psalmis dicantur omnibus dominicis per Adventum; et a Domine ne in ira usque ad do. in ramis palmarum, et in ipsa dominica; et a Deus omnium usque ad Adventum Domini, quando de dominica agitur.

Capitulum. Hora est jam nos de somno surgere: nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus.

Clericus de ii. forma incipiat hoc responsorium, Tu exsurgens Domine, et percantetur a choro Misereberis Sion. Cler. Quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus. Chor. Misereberis. Cler. Gloria. Chor. Tu exsurgens.

Hoc Responsorium dicatur quotidie ad ves. per totum Adventum supradicto modo usque ad O sapientia, præterquam in sab. et in fes. sanctorum: ita quod in feriis dicitur ab uno solo puero in prima

forma, loco nec habitu mutato, sicut in dominicis ab uno clerico de secunda forma.

Hymnus. Conditor alme siderum, &c.

Vers. Rorate cœli desuper. Res. Et nubes pluant justum: aperiatur terra et germinet salvatorem.

An. Ne timeas Maria, invenisti gratiam apud Dominum: ecce concipies et paries filium: alleluia. Ps. Magnificat.

The Evening
Offices.

The Hymn.

'MagnifiCollect, and the Memory.

cat.' The

Oratio. Excita quæsumus, Domine, ut supra. Memoria de S. Maria. An. Beata es Maria quæ credidisti, quoniam perficientur in te quæ dicta sunt tibi a Domino: alleluia. Vers. Egredietur virga de radice Jesse. Res. Et flos de radice ejus ascendet. Oratio. Deus qui de beatæ Mariæ virginis utero verbum tuum angelo nuntiante carnem suscipere voluisti: præsta supplicibus tuis ut qui vere eam Dei genitricem credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eundem. Deinde dicuntur vesp. de S. Maria: et postea dicuntur vigiliæ mortuorum: scilicet Service for Placebo et Dirige, usque ad lectiones tantum, etc.

the Dead.

Ad Completorium, dicto Pater noster et Ave Maria, incipiat COMPLINE. sacerdos, Converte nos Deus salutaris noster. Res. Et averte iram tuam a nobis. Deus in adjutorium meum intende. Domine ad adjuvandum me festina.

Ps. iv.

xxxi. 1-6.

An. Miserere mei Domine: et exaudi orationem meam. Ps. Cum invocarem. Et intonetur psalmus ab aliquo de superiori gradu. Gloria Patri. Ps. In te Domine speravi. Ps. Qui habitat. | xci., cxxxiv. Ps. Ecce nunc. Gloria Patri. An. Miserere.

The Little
Chapter.
Hier. xiv.

Capitulum. Tu in nobis es Domine: et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos Domine Deus noster. Hoc capitulum dicitur ad Completorium per totum annum: nisi [9] a Cana Domini usque ad octavas Pascha. Chorus respondeat, Deo gratias.

Hymnus. Te lucis ante terminum, &c.

Vers. Custodi nos Domine. Res. Ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege nos.

An. Veni Domine visitare nos in pace: ut lætemur coram te corde perfecto. Canticum Simeonis. Nunc dimittis. Gloria Patri. Sequuntur preces.

Kyrie eleison iii. Christe eleison iii. Kyrie eleison iii.
Pater noster. Ave Maria. Et ne nos.

Sed libera.

In pace in idipsum: Dormiam et requiescam.
Credo. Carnis resurrectionem. Et vitam æternam. Amen.
Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu.
et superexaltemus eum in sæcula.

Laudemus

The Hymn.

Nunc dimittis.

The Prayers. Pater noster and Credo.

The Evening
Offices.

Confession and Abso

lution.

Benedictus es Domine in firmamento cœli. Et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula.

Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus. Amen.

Confiteor, Misereatur, et Absolutionem, tam ad Primam quam ad Completorium per totum annum, quando Confiteor dicitur: et dicatur privatim ut vix audiatur a choro, hoc modo.

Sacerdos respiciens ad altare, Confiteor Deo, beatæ Mariæ, omnibus sanctis, vertens se ad chorum, et vobis: peccavi nimis cogitatione, locutione, et opere: mea culpa. Respiciens ad altare, Precor sanctam Mariam, et omnes sanctos Dei, respiciens ad chorum, et vos orare pro me. Chorus respondeat ad eum conversus, Misereatur; postea, primo ad altare conversus, Confiteor; deinde ad sacerdotem conversus, ut prius sacerdos se habuit; deinde dicat sacerdos ad chorum.

Misereatur vestri omnipotens Deus: et dimittat vobis omnia peccata vestra: liberet vos ab omni malo: conservet et confirmet in bono: et ad vitam perducat æternam. Amen.

Absolutionem et remissionem omnium peccatorum vestrorum, spatium veræ pœnitentiæ, emendationem vitæ, gratiam et consolationem Sancti Spiritus: tribuat vobis omnipotens et misericors Dominus. Amen.

Deus tu conversus vivificabis nos. Et plebs tua lætabitur in te. Ostende nobis Domine misericordiam tuam. Et salutare tuum da nobis.

Dignare Domine nocte ista. Sine peccato nos custodire.
Miserere nostri Domine. Miserere nostri.

Fiat misericordia tua Domine super nos.

speravimus in te.

Quemadmodum

Domine Deus virtutum converte nos. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Domine, exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te veniat.
Dominus vobiscum. Et cum spiritu tuo.

Ha preces prædictæ dicuntur supradicto modo per totum annum ad Completorium, tam in festis duplicibus quam simplicibus, etiam sine regimine chori. Et in feriis, nisi a Cana Domini usque ad oct. Pascha: ita tamen quod in omnibus feriis per Adventum; et a Domine ne in ira, usque ad Cænam Domini; et a Deus omnium, usque ad Adventum Domini; quando de feria agitur, post vers. Fiat misericordia, statim sequatur.

Exaudi Domine vocem meam qua clamavi ad te. Miserere mei et exaudi me.

The Evening
Offices.

Sequatur Ps. Miserere: totus Ps. dicitur cum Gloria, et Sicut erat, sine nota. Et tunc omnia fiant in prostratione ab inceptione 1. Kyrie el. usque post orationem, et Confiteor, et Misereatur, et (The Priest Absolutionem; ita tamen quod immediate post Psalmum erigat se sacerdos solus sic dicens:

Exsurge Domine, adjuva nos. Et libera nos propter nomen

tuum.

Domine Deus virtutum converte nos. Et ostende faciem tuam et salvi erimus.

stands to sa the Versi

cles.)

(The Collect

Domine exaudi. Et clamor. Dominus vobiscum. Oremus. Illumina, quæsumus, Domine Deus, tenebras nostras: et totius for aid.) hujus noctis insidias tu a nobis repelle propitius.1 Per Dominum, in unitate. Dominus vobiscum. Benedicamus Domino.

Hæc oratio prædicta, cum capitulo et versu Custodi nos, dicatur ad Completorium per totum annum: nisi a Cœna Domini usque ad octavas Pascha.

Omni die per annum post Completorium de die: et post mat. de die præterquam in duplicibus festis: et per octavas corporis Christi, et visitationis, assumptionis, et nativitatis beatæ Mariæ, et dedicationis ecclesiæ, et nominis Jesu, et in die animarum; et in vigiliis nativitatis Domini, et abhinc usque ad inceptionem historiæ,2 Domine ne in ira; et a iiii. feria ante Pascham usque ad inceptionem historia Deus omnium, dicitur pro pace ecclesiæ cum genuflexione sine nota iste Ps. Ad te levavi. Gloria. Finito Psalmo, sequitur Kyrie eleison. Pater noster.

Exsurge Domine adjuva nos. 'Et libera nos propter nomen tuum. Domine Deus virtutum converte nos. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Domine exaudi.

Oratio. Ecclesiæ tuæ, Domine, preces placatus admitte: ut destructis adversitatibus et erroribus universis, secura tibi serviat libertate; et pacem tuam nostris concede temporibus.

Thus

His dictis surgat sacerdos, et omnes clerici a prostratione, oscu1 This collect in the Hereford Use should be begun, and of the week, has also:-Salva nos, omnipotens or longer period, during which Deus, et lucem tuam nobis concede the Lections, when de Temporali, perpetuam. were read from that Book. 2 The History was a term applied the first Sunday after Trinity, on to a series of Lections from the his- which the First Book of Samuel torical, or other Books of Scripture, (i. Regum) should be begun, and or Apocrypha. The first words of the period of five or more weeks the Respond to the first Lection following was called the History gave the name to the History. And Deus omnium. See below, Appenthis became practically the name of dix III. the Sunday, on which the Book

« السابقةمتابعة »