صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

SCENA II.

LESBIA, ARCHILLIS, SIMO, DAVUS.

Les. Adhuc, Archi!lis; quæ adsolent, quæque

oportent

Signa ad salutem esse, omnia, huic esse video. Nunc primum, fac, isthæc ut lavet: post deinde, Quod jussi, ei date bibere, et quantum imperavi, Date: mox ego huc revertor.

Per castor' scitu' puer natu' est Pamphilo, Deos quæso, ut sit supertes: quamdoquidem ipse est ingenio bono,

[injuriam.

Cumque huic veritus est optumæ adolescenti facere Sim. Vel hoc quis non credat, qui norit te, abs Dav. Quidnam id est ?

Sim. Non imperabat coram,

esset puerperæ :

[te esse ortum ?

quid opus facto

[mat de viâ: Sed postquam egressa est, illis, quæ sunt intus, claO Dave, itan contemnor abs te? autiitane tandem

idoneus

dolis?

Tibi videor esse, quem tam apertè fallere incipias [verim. Saltem accurate, ut metui videar certè; si resciDav. Certè hercle nunc hic se ipsus fallit, aut

ego.

Sim. Edixin' tibi?

[retulit? Interminatus sum, ne facere? num veritus? quid Credon' tibi hoc nunc, peperisse hanc è Pam

philo?

Dav. Teneo, quid erret: (28) quid ego agam,

habeo.

Sim. Quid taces?

[sint hæcsic fore.

Dav. Quid credas? quasi non tibi renunciata
Sim. Mihin' quisquam?

Dav. Eho, an tute intellexti hoc adsimulari ?
Sim. Irrideor.

Dav. Renunciatum est: nam qui isthæc tibi
incidit suspicio ?

Sim. Qui? quia te nôram.

Dav. Quasi tu dicas, factum id consilio meo.
Sim. Certè enim scio.

[Simo. Dav. Non satis me pernôsti etiam, qualis sim,

Sim. Ego ne te?

Dav. Sed, si quid narrare occœpi, continuò dari Tibi verba censes.

Sim. Falso.

Dav. Itaque hercle nihil jam mutire audeo.

Sim. Hoc ego scio unum, neminem peperisse hic. Dav. Intellextin'?

[ostium. Sed nihilo seciu' mox deferent puerum huc ante Id ego jam nunc tibi renuncio, here, futurum, ut [silio, aut dolis.

scis sciens:

Ne tu hoc mihi posteriùs dicas, Davi factum con

(28) Erret here, et passim, throughout the play. Such expressions allude to the moon, considered anciently as a planet.

Prorsus à me opinionem hanc tuam esse ego amotam volo.

Sim. Unde id scis?

Dáv. Audivi, et credo: multa concurrent simul, Qui conjecturam hanc nunc facio: jam primum hæc se è Pamphilo [postquam videt Gravidam dixit esse: inventum est falsum: nunc, Nuptias domi apparari, missa est ancilla illicò Obstetricem accersitum ad eam, et puerum ut adferret simul. [nuptiæ.

Hoc nisi fit, puerum ut tu videas, nil moventur Sim. Quid ais? cum intellexeras [philo? Id consilii capere, cur non dixti extemplò PamDav. Quis igitur eum ab illâ abstraxit, nisi ego? nam omnes nos quidem

Scimus, quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit. [nuptias

Postremò id mihi da negotì: tu tamen idem has Perge facere ita, ut facis: et id spero adjuturos deos. Sim. Imo abi intro: ibi me opperire, et, quod

parato opus est, para.

Non impulit me, hæc nunc omninò ut crederem. Atque haud scio, an, quæ dixit, sint vera omnia : Sed parvi pendo, illud mihi multo maxumum est, Quod mihi pollicitu' est ipsus gnatus:

Chremem

nunc

Conveniam: orabo gnato uxorem: id si impetro, Quid alias malim, quàm hodiè has fieri nuptias?

Nam gnatus quod pollicitu' est, haud dubium est Si nolit, quin eum merito possim cogere. [mihi, Atque adeò in tempore eccum ipsum obviam Chremem.

SCENA III.

SIMO, CHREMES.

Sim. Jubeo Chremetem.

Chr. Oh, te ipsum quærebam.

Sim. Et ego te.

Chr. Optato advenis.

Aliquot me adiêre, ex te auditum qui aiebant, ho

diè filiam

[insaniant. Meam nubere tuo gnato: id viso, tu ne, an illi Sim. Ausculta pauca: et quid ego te velim, et

tu quod quæris, scies.

Chr. Ausculto: loquere, quid velis. [Chreme, Sim. Per te deos oro, et nostram amicitiam, Quæ incepta à parvis cum ætate accrevit simul, Perque unicam gnatam tuam, et gnatum meum, Cujus tibi potestas summa servandi datur; Ut me adjuves in hac re, atque ita, uti nuptiæ Fuerant futuræ, fiant.

Chr. Ah, ne me obsecra:

Quasi hoc te orando à me impetrare oporteat.

Alium esse censes nunc me, atque olim, cum dabam?

Si in rem est utrique, ut fiant, accersi jube.

Sed si ex ea re plus mali est, quam commodi
Utrique; id oro te, in commune ut consulas,
Quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater.
Sim. Imo ita volo, itaque postulo ut fiat,
Chreme:

Neque postulem abs te, nisi ipsa res moneat.
Chr. Quid est ?

Sim. Iræ sunt inter Glycerium et gnatum.
Chre. Audio.

Sim. Ita magnæ, ut sperem posse avelli.
Chre. Fabulæ.

Sim. Profectò sic est.

Chre. Sic hercle, ut dicam tibi :

Amantium iræ, amoris integratio est.

[datur.

Sim. Hem, id te oro, ut ante eamus, dum tempus Dumque ejus lubido occlusa est contumeliis, Prius quam harum scelera et lacrumæ conficta

dolis

Reducunt animum ægrotum ad misericordiam.
Uxorem demus: spero consuetudine, et
Conjugio liberali devinctum, Chremes,

Dehinc facilè ex illis emersurum malis. [arbitror
Chre. Tibi ita hoc videtur, at ego non posse
Neque illum hanc perpetuò habere, neque me
perpeti.
[ceris?
Sim. Qui scis ergo isthuc, nisi periculum fe-
Chre. At isthuc periclum in filiâ fieri, grave est.
Sim. Nempe incommoditas denique huc omnis

redit ;

« السابقةمتابعة »