صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

transmittendum, nobis summam eius et ubi deponendum id duxeris rescripturus. Datum Anagne iii. Non. Augusti, anno primo.

28.

Innocents IV befaler Erkebispen af York for Fremtiden at indvie Biskoppen paa Man, hvis det forholder sig rigtigt, at Ingen vil modtage denne Værdighed paa Grund af det farlige Hav, som maa befares for at modtage Indvielsen af Erkebiskoppen af Nidaros, hvem Paven desangaaende har tilskrevet.

Efter Marinis Afskr. af Orig.-Regesten i Vatikanets Arkiv.

(Inn. IV. an. I. ep. 480).

15 Februar 1244.

Innocentius episcopus etc.

archiepiscopo Eboracensi.

Lateran.

Ex parte dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii de Furnesio Cistercien. ordinis Eboracensis diocesis fuit propositum coram nobis, quod licet ipsi, ad quos solummodo ius eligendi episcopum in ecclesia cathedrali de Mannia de antiqua et approbata consuetudine hactenus pacifice observata pertinet, virum idoneum ad eam quotiens ipsam vacare contingit eligant in pastorem, pro eo tamen quod electum ipsum oportet cum ad suam consecrationem accedit, quem interdum Eboracensis, alioquin vero Nidrosiensis archiepiscopus consecrare pro varietate temporum consvevit, mare periculosum et longum non absque apparenti et inevitabili dispendio transmeare, vix aut nunquam inveniunt qui prebere velit, pro eo maxime quod ecclesia Nidrosiensis multum est ab eadem ecclesia periculosissimi maris interiectione remota, electioni de se facte consensum, sicque prefata ecclesia remanens occasione huiusmodi viduata, sustinet maximum in spiritualibus detrimentum. Quare prefati abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut ne pro defectu pastoris gregem dominicum lupus rapax invadat, obviare tanto discrimini paterna providentia curaremus. Quia vero ex huiusmodi vacationibus gravia dampna consveverunt ecclesiis provenire, fraternitatem tuam rogandam duximus attentius et hortandam per apostolica tibi scripta mandantes, quatinus, si est ita, de assensu venerabilis fratris nostri [Sigurdi] archiepiscopi Nidrosiensis, cui super hoc dirigimus scripta nostra, quotiens tibi electionem presentari ab eisdem contigerit, ipsam, si eam inveneris canonice de persona idonea celebratam, confirmare ac electo munus consecrationis impendere non postponas. Datum Laterani xv. Kal. Martii, anno primo.

29.

...

Pave Innocentius IV befaler samtlige Erkebiskopper, Biskopper, Abbeder,
Priorer og Dekaner, Erkeprester, Provster og andre Prælater i Danmark,
Sverige og Norge at hjælpe Prædikebrödrene til deres Ret imod den se-
kulære Geistlighed, der i forskjellige Henseender forurettter dem.
Efter Marinis bekr. Afskr. af Regesten i Vatikanets hemmelige Arkiv.
(Innoc. IV. ann. III. ep. 537.)

17 Septbr. 1245.

Innocentius episcopus etc.

Lyon.

Archiepiscopis et . . . episcopis ac abbatibus, prioribus, decanis, archipresbiteris, prepositis et aliis ecclesiarum prelatis per Datie, Svetie et Norwegie regna constitutis.

Nimis iniqua vicissitudine largitori bonorum omnium respondetur, dum hii, qui de Christi patrimonio impingvati luxuriant dampnabiliter in eodem, Christiani patenter in famulis suis persequi non verentur, ac si factus sit impotens dominus ultionum. Cum enim dilecti filii fratres Predicatores abnegantes salubriter semetipsos elegerint in altissima paupertate Christo pauperi ad placitum famulari tamquam nichil habentes et omnia possidentes, non desunt plerique tam ecclesiarum prelati quam alii, qui ceca cupiditate traducti proprie aviditati subtrahi reputantes, quicquid predictis fratribus fidelium pietas elargitur, quietem ipsorum multipliciter inquietant, molestiarum occasiones exquirentes varias contra ipsos; volunt namque etsi non omnes, ipsis invitis, eorum confessiones audire ac eis iniungere penitentias et eucharistiam exhibere, nec volunt ut corpus Christi in eorum oratoriis reservetur, et fratres ipsorum defunctos apud ecclesias suas sepeliri compellunt, et illorum exequias celebrari. Et siquis decedentium fratrum alibi quam in ecclesiis suis eligit sepulturam, funus primo ad ecclesias suas deferri cogunt, ut oblatis suis usibus cedat, nec sustinentes eos habere campanam vel cimiterium benedictum, certis tantum temporibus permittunt ipsos celebrare divina. Volunt etiam in domibus eorumdem certum numerum fratrum sacerdotum clericorum et laicorum, nec non cereorum, lampadarum et ornamentorum pro sua voluntate taxare, ac residuum cereorum quando noviter apponuntur exigunt ab eisdem, nec permittunt ut novi sacerdotes eorum alibi quam in ecclesiis suis celebrent primas missas, eos nichilominus compellentes, ut in cotidianis missis, quas in suis locis et altaribus celebrant, oblationes ad opus eorum recipiant et reservent. Quicquid etiam eis dum celebrant missarum sollempnia intra domorum suarum ambitum pia fidelium devotione donatur, ab ipsis extorquere oblationis nomine contendentes, quod eisdem tam in ornamentis altaris quam in libris ecclesiasticis absolute

faciatis publicum instrumentum, huiusmodi transcripta sub vestris sigillis nobis transmittere procuretis. Quod si non omnes etc. Datum Lugduni iii. Non. Decembris, anno viii.

(1) Afskriften har urigtigt rettet dette til: Traiectensi.

45.

Innocents IV befaler de samme Klosterformænd at forfatte en tro Oversættelse paa Latin af Nidaros Kirkes norske og en ordret Vidisse af dens latinske Privilegier, forundte den af Konger, Fyrster og andre Troende. Efter Marinis Afskr. af Orig.-Regesten i Vatikanets Arkiv.

(Inn. IV. ann. VIII. ep. 219.)

21 Decbr. 1250.

Innocentius episcopus etc.

Lyon.

domus Predicatorum Ni

Abbati Tautrensi1, et... ... de Sancta sede sancti Augustini ordinum Nidrosiensis diocesis, ac drosiensium prioribus.

[ocr errors]

Venerabilis frater noster archiepiscopus et dilecti filii capitulum Nidrosiense nobis exponere curaverunt, quod ipsi quedam habent privilegia super immunitatibus et libertatibus ecclesie Nidrosiensis, concessa eis a regibus et principibus ac aliis christifidelibus partium earumdem, que sunt Norwagica lingua conscripta, et plura alia lingua latina, que propter nimiam vetustatem ac etiam minus diligentem custodiam adeo sunt consumpta, quod de destructione timetur non modicum eorumdem. Quare dicti archiepiscopus et capitulum nobis humiliter supplicarunt, ut providere super hoc indempnitati eiusdem ecclesie paterna providentia curaremus. Mandamus, quatinus privilegia et alias scripturas autenticas dicte ecclesie, que sunt in Norwagica lingua conscripta, in scripturam latinam fideliter transcribentes, alia privilegia de verbo ad verbum conscribi provide faciatis, huiusmodi privilegiorum et scripturarum transcripta sub sigillis vestris ad nostram presentiam transmittentes, denuntiato prius illis, quos negotium ipsum forte contingit, ut hiis intersint si velint, et super denuntiatione sic facta confici faciatis publicum instrumentum. Quod si non omnes etc. Datum Lugduni xii. Kal. Januarias, anno viii.

(1) Afskriften har urigtigt: Traiectensi.

Innocents IV tillader Kong Haakon at lægge de hedenske Sambiter (i Preus-
sen), som han agtede at christne, under sit Herredomme.

Efter Marinis Afskr. af Orig.-Regest. i Vatikanets Arkiv.
(Inn. IV. ann. X. ep. 232.)

46.

18 Novbr. 1252.

Innocentius episcopus etc.

[Haquino] regi Norwegie illustri.

Perugia.

Fidei et devotionis tue zelum dignis in domino laudibus commendamus, quod sicut ex tua parte letantes accepimus ad incrementum fidei christiane tamquam christianissimus princeps aspirans, desideras et intendis, ut gentes que non habent notitiam veri dei, relicto gentilitatis errore, ad agnitionem sui nominis adducantur. Ut igitur ex huiusmodi voluntatis proposito et ad hoc bone operationis studio non solum tu favorem tibi apostolicum accrevisse sentias, verum etiam earumdem gentium populus ad cultum nominis christiani redactus et merito et numero domino serviens augeatur, devotionis tue precibus inclinati, ut gentes que Sambite vocantur, si fidem Christi susceperint per baptismum, tue ditioni subiici valeant, dummodo non sit in eis ius aliis acquisitum, serinitati tue auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo nostre concessionis etc. Datum Perusii xiiii. Kal. Decembris, anno x. [Sorlo] archiepiscopus Nidrosiensis, [Haquinus] Asloensis et [Arno] Bergensis episcopi dati sunt ei super hoc consulendi. Quod si non

omnes etc.

Innocents IV tager Kong Haakon af Norge med Familie og Rige under apostolisk Beskyttelse i Anledning af det Korstog, han har i Sinde at foretage.

Efter Marinis Afskrift af Orig.-Regesten i Vatikanets Arkiv.

(Inn. IV. ann. X. ep. 290.)

47.

12 Decbr. 1252.

Innocentius episcopus etc.

[Haquino] illustri regi Norwagie crucesignato.

Perugia.

Dignum est ut celestis regis obsequiis inherentes prerogativa gaudeant gratie specialis. Cum igitur zelo fidei ac devotionis accensus signo vivifice crucis assumpto pro subsidio Terre sancte non solum terram propriam relinquere verum etiam personam exponere sis paratus, nos tuis precibus inclinati personam tuam cum uxore familia regno terris et omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possides, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut ex nunc ea omnia integra maneant et quieta, donec de reditu tuo vel obitu certissime cognoscatur.

Nulli ergo nostre protectionis et constitutionis etc. Datum Perusii ii. Id. Decembris, anno x.

48.

Innocents IV befaler Erkebispen af Nidaros og Bisperne af Oslo og Bergen
at varetage Kong Haakons og hans Riges Bedste under hans Fravær paa
Korstog til det hellige Land, samt anvende Kirkens Straffe uden Persons
Anseelse mod dem, som handle imod denne Befaling.

Efter Marinis Afskr. af Orig.-Regest. i Vatikanets Arkiv.
(Inn. IV. ann. X. ep. 291).

12 Decbr. 1252.

Innocentius episcopus etc.

Perugia.

[Sorloni] archiepiscopo Nidrosiensi, et [Haquino] Asloensi ac [Arnoni] Bergensi episcopis.

Regis eterni benignitas carissimum in Christo filium nostrum [Haquinum] illustrem regem Norwegie insignem reddidit tanta diversitate virtutum, quod personam eius prerogativa favoris et gratie prosequi debeamus, et precipue hiis temporibus, in quibus ipse vivifice crucis assumpto signaculo se suos et sua proponit exponere in Terra sancta obsequiis Jesu Christi, sub illo iugiter vivens affectu, quod et magnifice gloriam divini nominis augeat, et honorem apostolice sedis verbis et operibus potenter extollat. Quia vero regem tam nobilem tam preclarum, cuius progenitores inclitos gaudet ecclesia semper habuisse devotos, decet dicte sedis auxilio sic protegi sic foveri, ut eidem super bonis suis nulla indigne irrogetur iniuria, sed ipsa potius illibata maneant et secura persistant, mandamus quatinus eumdem super regno et terris suis iuribus ac bonis eiusdem, quousque ad propria de transmarinis partibus feliciter deo propitio revertatur, non permittatis ab aliquo molestari, molestatores aut invasores seu turbatores ipsius super prefatis regno et terris ac bonis, quacumque dignitate vel honore fulgeant, monitione premissa, per excommunicationis in personas et in terras eorum interdicti sententias, appellatione postposita, compescendo. Non obstante si aliquibus est ab apostolica sede indultum, quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per literas apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et constitutione de duabus dietis edita in concilio generali. Datum Perusii ii. Id. Decembris,

anno x.

« السابقةمتابعة »