صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Pape camera recepisse, conputatis pro quolibet denario aureo L. den. monete supradicte, salvo tamen, si dictum monasterium ad censum huiusmodi persolvendum pro majori vel minori tempore teneatur, ut pro ipso romane ecclesie satisfaciat, sicut fuerit faciendum. In cuius rei testimonium presentes literas nostri sigilli munimine fecimus roborari. Dat. XIV. Kal. Maii in eodem Monasterio Anno gracie MCC LVI. Pontificatus domini Alexandri pape IIII anno secundo.

E Chartulario Archivi III, fol. 116, b.

Als Innocenz II. 1107 das Stift in päpstlichen Schutz genommen, hatte er die Bedingung hinzugefügt: Ad indicium autem percepte huius a Romana ecclesia libertatis vnum Bizantium nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Vorliegende Urkunde weist einen 8 jährigen Ausstand dieser Zahlung nach, und dient zugleich zur Bestimmung des Münzwerthes dieser Zeit.

XI.

Propst Nicolaus von Klosterneuburg verleiht Bernhard von Schweinbart zwei Lehen daselbst.

Dat. 26. Juli 1257.

Nos Nicolaus dei gracia prepositus in Nuinburch presentibus profitemur, quod cum dominus Wernhardus de Swinwart Miles et postea confrater noster existens in habitu seculari de duobus beneficiis in Swinwart, nam in vno illorum beneficiorum est domus sua erecta, IX. solidos servici nostre Ecclesie multo tempore detinuisset, immo solvere contumaciter neglexisset adeo, quod penis infinitis accrescentibus per iustas questiones eadem beneficia nostre ecclesie vacaverint, nos precibus dicti confratris nostri Wernhardi in suis extremis lacrimabiliter inclinati filio suo, domino Wernhardo, per cuius manum voluntariam nostre ecclesie idem frater Wernhardus Vineam dictam Viltz dedit in extremis constitutus, predicta duo beneficia iurisdjtioni nostre diu adivdicata dedimus liberaliter iure purchrecht et suis heredibus in futurum, ita, quod coheredes sui nil iuris habeant in eisdem, idem Wernhardus et sui heredes nostre ecclesie servient de ipsis beneficiis IX solidos memoratos, quos tamen ipsi domino Wernhardo pro beneficio tantum contulimus personali, Super quo hanc litteram prefato domino Wernhardo et suis heredibus pro testimonio fecimus exhiberi, promisit etiam se nobis et ecclesie nostre fidelitatem debitam servaturum. Testes sunt Dominus Ortolfus de Griffensteyn, Dominus Otto hospitalarius, Dominus Livpoldus plebanus de Sancto

loco, Dominus Ditricus officialis et alii quam plures. Datum VII. Kl. Augusti Anno gratie M° CC° LVII.

Orig. Perg. (Repert. Vet. Nr. 1, fol. 308.)

Das Siegel, (welches schon Nikolaus Vorgänger Konrad gebrauchte) findet sich bei Hanthaler Recensus Arch. Campilil. Tab. XIV, Nr. 6 abgebildet. Der jüngere Bernhart von Schweinbart erscheint noch in einer andern Urkunde vom J. 1280 als Zeuge (Fischer II, 281).

XII.

Nikolaus, Propst von Klosterneuburg, verleiht Heinrich von Stoizendorf das verödete Gut zu Grawarn gegen einen jährlichen Zins.

Dat. s. 1. 17. Mai 1258.

Nos Nicolaus dei gracia Prepositus et Conventus in Newnburch presentibus profitemur, quod Henrico de Stoyczendorf predium nostrum in Grawarn, quod multo tempore in solitudinem est redactum, contulimus nomine Purchrecht, ita, quod de huiusmodi predio et de duobus urtulis in Stoyzendorf nobis et ecclesie nostre tres solidos denariorum in festo s. Michahelis singulis annis solvat et post mortem dicti H. si absque liberis decedat ad nostrum monasterium predicta bona sine questione qualibet revertantur. Super quo presentem literam nostris sigillis roboratam eidem H. pro testimonio fecimus exhiberi. Testes sunt D. Vlricus de poumberch, d. Ortolfus de griffenstey, d. Otto de Arnsperg, d. Wisento de sancto loco, d. Arnoldus gener suus, Dietricus filius eiusdem, d. Albero de povmgarten, Piligrimus de Polan, Vrlengus de Egenburch civis et alii quam plures. Datum anno gracie M° CC° LVIII. XVI. Kl. Junii.

E Chartulario Archivi Nr. III, fol. 53, a.

Über Grawarn siehe die meisterhafte Abhandlung Feil's in Heider's trefflicher Monographie über die romanische Kirche zu Schöngrabern. Wie Grawarn an Klosterneuburg gekommen, berichtet der Cod. Trad. Nr. 597, pag. 135.

XIII.

Propst Nikolaus von Klosterneuburg verleiht Heinrich von Stoizendorf den Hof daselbst.

Datum s. 1. 17. Juli 1258.

Nos Nicolaus dei gracia Prepositus in Newnburch et universum capitulum ibidem presentibus profitemur, quod cum Heinricus de Stoizendorf haberet ius in vilicacione in eadem villa et super hoc

sibi esset testimonium honestorum, Nos eundem H. ab eadem villicacione ad arbitrium nostrorum amovimus tali modo, quod eidem H. tria beneficia cum curia contulimus tali pacto, quod de eisdem nisi vnam libram in festo s. Georii nobis servire debeat annuatim et sui heredes quilibet nascituri. Et ut sibi hanc graciam faceremus, Hiltricum, qui eadem beneficia occupabat, cum decem talentis denariorum ab huiusmodi beneficiis separavit prefatus H. ad nostrum arbitrium, consilium et mandatum. Super quo memorato H. hanc paginam pro testimonio dedimus evidenti. Testes sunt d. Otto de harnsperge, d. Otto hospitalarius, d. Leupoldus de sancto loco, d. Wisento de 8. loco, dom. Arnoldus gener suus, d. Albero de Pavmgarten et Albero filius suus, Vrlengus de Egenburch, Piligrimus de Polan, hermannus de Stoyzendorf et alii quam plures. Dat. XVI Kal. Augusti Anno domini M° CC° LVIII°.

XIV.

Chartularium Archivi III, fol. 53, b.

Das Capitel der Lateran-Kirche zu Rom empfiehlt seinenChorherrn, Thomas, Epus Lavell.

Dat. Rom. 14. Juli 1259.

Vniversis Christi fidelibus has litteras inspecturis Capitulum Sacrosancte Lateranensis Ecclesie salutem in Domino sempiternam. Vestre Karitati venerabilem patrem et Canonicum nostrum Dominum Thomam Episcopum Lavellensem, quem pro negociis ecclesie nostre ad partes alemannie transmittimus, recomendamus, vniversitatem vestram karitatiue rogantes, quatenus, cum idem ad vos venerit, ipsum ob reverenciam dicte ecclesie benigne et honeste, sicut decet, recipiatis sibi prestantes auxilium et fauorem. Datum Laterani II. Idus Julii Pontificatus Domini Alexandri Pape IIII. anno quinto.

E Chartulario Archivi Nr. III. fol. 75.

Dieser empfohlene Bischof Thomas erscheint im Klosterneuburger Todtenbuche am 3. December: Thomas epc. Lavellensis Can. Later. ecclesie Fr. nr.

XV.

Reichprecht, Pfarrer zu Kallenberg, verkauft ein Viertl Weingarten behufs Erbauung des Glockenstuhles.

Dat. s. 1. 19. Dec. 1260.

Ego Reichprecht, dei munere et gracia meorum dominorum in Neunburch plebanus in Chalnperch omnibus hanc literam intuentibus

tam presentibus quam futuris notum esse volo tenore presencium evidenter, Quod cum ecclesia in Chalnperch haberet quartale iugeris unius vinee, quod cum omni diligencia ad ipsius ecclesie utilitatem perfectum non possem redigere per culturam, ecce de consilio et bona voluntate tocius plebis ad dictam ecclesiam pertinentis cuidam nomine Albrecht pro LX den. vendidi hoc pacto, ut de ipsa parte post annum futurum et deinceps mediam urnam annis singulis in vindemia de fructibus eiusdem servire debeat ecclesie antedicte. Sciendum et quod eandem pecuniam de scitu et consilio plebis universe consumpsi in opere campanistri ecclesie, sicut patet. Ne autem idem Alb. vel sui heredes, aut cuicumque vendiderit ad servicium memoratum tam a nobis, quam a nostris successoribus debeat in dicta vinea calumpniose in posterum aggravari, presentem paginam domini mei Nycolai venerabilis prepositi Newnburgensis, in cuius presencia et permissione factum est, sigillo roboratam sepefato Alb. dari impetravi in testimonium evidens et cautelam. Huius rei testes sunt: d. Viricus decanus, d. Arnoldus, d. Pabo senior, d. Otto Cellerarius, d. Meinhardus, d. Pabo pedagogus, Fr. Eberger, Hainricus ortulanus, Rudgerus, Chonradus, Wernhardus, neucham, perngerus, chonradus murator et frater suus, Chonradus Eyrinch, Hainricus parvus, vlricus zwischen wegen, Rudgerus frater suus. Datum Anno Domini M° CCLX. XIV Kal. Januar.

E Chartulario Archivi Nr. III, fol. 77.

Aus dieser Urkunde ergibt sich das Präsentationsrecht für die Pfarre Kallenberg als dem Stifte zustehend.

XVI.

Alexander IV. bestätigt die Privilegien des Stiftes..
Dat. Rom 17. April 1261.

Alexander episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis N. Preposito et Capitulo Ecclesie Sancte Marie Nyemburgensis Ordinis sancti Augustini Pataviensis Diocesis Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum et honestum est, tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti in Christo filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et immunitates a Romanis Pontificibus Predecessoribus nostris Ecclesie vestre concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et Principibus aliisque Christi

fidelibus rationabiliter vobis aut Ecclesie prefate indultas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, vobis ac per vos eidem ecclesie auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti testimonio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani XVI. Kal. Maii Pontificatus nostri anno septimo.

Orig. Perg. Die Bulle an einer Schnur von rothgelber Seide. (Prot. 1, Nr. 12.)

Wie Propst Nikolaus 1258 durch die Anlage des Urbars und 1259 durch die Erlangung des Privilegiums von König Ottokar für die Rechte seines Stiftes besorgt war, so bemühte er sich auch um die Bestätigung des Oberhauptes der Christenheit, welche ihm durch die gegenwärtige Bulle zu Theil ward.

XVII.

König Ottokar bestätiget dem Stifte dessen Ansprüche auf Kogelbrunn. Dat. Klostern. 2. Dec. 1261.

Nos Ottacherus dei gracia dominus regni Boemie, Dux Austrie et Stirie ac Marchio Moravie vniversis presentem literam inspecturis tam presentibus quam futuris notum fieri volumus evidenter, quod recepimus privilegium felicis memorie domini Heinrici quondam Illustris Ducis de Medlico super villa in Chogelprunne Neumburgensi Ecclesie ab ipso racionabiliter delegata in hec verba: (folgt die bei Bernh. Pez, Cod. dipl. hist. epist. II, 75 vorkommende Urkunde). Hanc paginam ne unquam possit inmutari confirmavit predictus dux Heniricus de Medlico suo sigillo ad supradicte donacionis perpetuam firmitatem Anno Domini M. CC XXXI. Indiccione IV, anno quo obiit Lupoldus illustris dux Austrie. Nos vero, qui ex pietate nobis celitus clara singulis sub nostro domino degentibus in iure suo tenemur adesse et maxime, que cultum divinum respiciunt, que pocius temporibus nostris augeri volumus, quam minui, eandem donacionem, que rite facta est, prout nobis super hoc facta est plena fides, gratam et ratam habentes auctoritate presencium confirmamus. Et ne imposterum de hoc possit aliqua dubietas exoriri, et supra dictum monasterium in possessione dicte ville a quoquam molestari, presentem ipsi paginam porrigimus nostri sigilli munimine insignitam. Testes sunt dominus Bruno Olomucensis episcopus, dominus phylippus abbas Scotorum, Dominus Ortolfus abbas Medlicensis, Dominus helwicus, abbas

« السابقةمتابعة »