صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

XXIV.

Johann von Merswang reversirt ein auf Leibgeding erhaltenes Fuder Zehentweins vom Eichberge bei Höflein.

Dat. Klostern. 24. März 1274.

Ego Johannes de Merswanch tenore presencium profiteor, quod dnus meus Nycolaus Venerabilis prepositus Newnburgensis totumque capitulum ibidem michi et domine Wilwirgi, uxori mee, dum ipse dominus prepositus ire deberet ad concilium generale*), in superiori monte Aychperch prope hovelein unam carratam vini decimalis in vindemiis tempore solummodo, quo ambo superviximus, pro quatuordecim libris denariorum viennensium annis singulis tradiderunt, quandocunque autem carratam integram habere non poterimus in monte supradicto, nobis supplebitur cum vino decimali in inferiori monte Aychperch, Insuper decimam vini de vinea nostra sita in Aychperch nobis ad dies nostros voce unanimi relaxarunt. Vt autem tam carrata vini predicta, quam eciam decima de vinea memorata post obitum nostrum ad Newnburgensem Ecclesiam redire debeat sine lite, presentem literam in signum evidens mei sigilli munimine consignavi. Huius rei testes sunt D. Heinricus plebanus sancti loci, D. Ul. et D. Ch. de Pilhidorf, D. Dietricus de Chriczendorf, Fridricus dictus Eysenpeutel, V. de Eysow, Mag. Waltherus vicarius (vitriarius), Heinricus de Ow, Hermannus de Mukkerow, Heinricus et Perchtoldus de hovelein et multi alii. Datum in Newnburch anno Domini M° CC° LXXIV. IX Kal. Aprilis.

E Chartulario Archivi III, fol. 64, a, et VIII, pag. 33.

XXV.

Ablassbrief für die heil. Geisteapelle in der Stiftskirche zu Klosterneuburg. Dat. Rona 25. August 1275.

Johannes divina miseracione Ecclesie Chiemensis Episcopus. vniversis Xsti fidelibus, ad quos pervenerit presens scriptum, salutem in omnium salvatore. Pia mater ecclesia de filiorum suorum, quos spiritualiter genuit, salute sollicita, quibusdam illectivis muneribus devocionem fidelium incitare consvevit ad debiti famulatus honorem

*) Lugdunense.

deo et sanctis edibus inpendendum, ut quanto frequencius ad eandem confluit et concurrit populus christianus, tanto celerius delictorum suorum veniam et gaudia consequi mereatur eterna. Nos igitur de omnipotentis dei misericordia confisi vniversis et singulis, qui devocionis causa vere contriti et confessi in festis quatuor beate Marie virginis gloriose, videlicet annunciacione, Assumpcione, nativitate, purificacione, nec non dedicacione capelle et festivitate sancti spiritus ac beate Katherine virginis et octava festorum omnium predictorum Capellam in Nevnburch annexam choro beate virginis Marie ad sanctum spiritum nuncupatam accesserint, auctoritate nobis per dnum fratrem venerabilem patrem Archiepiscopum Salezburgensem commissa nostraque propria Octoginta dies criminalium peccatorum et ducentos venialium singulis annis perpetuo valituros misericorditer in domino relaxamus. Datum aput Ronnam Anno domini M° CCLXX°. quinto. VIII. Kal. Septembris.

Orig. Perg. Das ovale Siegel in weissem Wachs hängt an einem Pergamentstreifen. Der Bischof stehend, im Pontifical-Gewande, in der Linken den Hirtenstab haltend, gibt mit der Rechten den Segen. Umschrift: JOHIS. DEL. GRAC. EPI. CHYEMENSIS.

Der Aussteller ist Johann von Enstal, später Bischof zu Gurk.

XXVI.

Propst Nicolaus verkauft, durch die Noth gedrängt, einen Weingarten zu Nussdorf an den Landschreiber von Österreich, Mag. Konrad von Tulln.

Dat. Wien 12. November 1275.

In Nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Cum gestarum rerum series litteris inseritur, vniverse calumpnie prevenitur materia, ne prestetur litis occasio successori. Ea propter nos Nycolaus dei gracia prepositus, Ulricus decanus et nos totus Conventus claustri siue ecclesie s. Marie in Neunburch scire volumus presencium quoslibet inspectores, quod de comuni consilio et vnanimi deliberacione. ad precavendum indempnitati ecclesie nostre propter necessitatem tunc iminentem vineam nostram dictam lithn wingarten in monte Nuzdorf situatam rev. Magistro Chonrado de Tulna tunc scribe et procuratori Austrie et uxori sue domine Eyte ad dies vite ipsorum dedimus pro beneficio personali sub servicio vnius vrne vini pro decima et vna vrna vini pro iure montano annis singulis persolvendis, quia ipsam vineam a Judea dicta Dreslina, cui per nos fuerat obligata, Idem mag. Chvnradus pro centum talentis denar. vsualis monete exsolvit ad nostram instanciam et nostri beneplaciti et consilii voluntatem,

donavimus dedimus, et vendidimus eidem domino Chvnrado et dne Eyte uxori sue ac liberis ipsorum nunc in presenti habitis et in posterum habituris pro septuaginta talentis denar. wienn. et aliis beneficiis nobis inpensis, que non tangimus, neque tangere volumus in his scriptis salvo tamen beneficio personali in omnibus supra tacto, Ita vt idem Chynradus et uxor eiusdem superius nominata ac eorundem liberi supra dictam vineam sub iure, quod purchrecht dicitur, teneat sive teneant, possideat seu possideant perpetua firmitate, habeatque vel habeant in eadem vinea vendendi, obligandi et pro suo libito alienandi, liberam facultatem, dummodo fiat per manum magistri et procuratoris montis nostri, sicut in aliis vinearum nostrarum montibus exigit ordo iuris. Addimus eciam, quod primo post mortem Mag. Chvnradi et uxoris sue domine Eyte heredes ipsorum, ad quos memorata vinea fuerit devoluta, sive ejusdem vinee possessor alius qualiscunque ex tune et in antea plene ac integraliter Jus montanum et decimas nobis solvent sicut solvere nobis eiusdem montis adiacentes vinee consueverunt. Hanc etiam alienationem, donationem et vendicionem fecimus ad nostre Ecclesie vtilitatem maiorem et commodum ampliorem. Promittimus, statuimus et obligamus eiusdem vinee nos et bona nostra esse perpetuos deffensores tam ipsius Mag. Chvnradi, uxoris sue ac heredum ipsorum quam eciam illius, cui eam dederint vel vendiderint de sua propria voluntate. Et vt huismodi vendicio et donacio perpetue robur firmitatis obtineant, presentem paginam nostrorum sigillorum appensione ac munimine roboratam fecimus roborari testibus, qui aderant, subnotatis. Qui sunt hii. Dnus Pabo plebanus s. Martini, dnus Chvnradus de Wolfkerstorf, Canonici ecclesie nostre, frater henricus de spanneberch, dnus henricus plebanus de sancto loco, dnus Hunlo de Tulna tunc index Wiennensis, dnus Ditricus de Chalnperge milites, Dnus henricus de ernvels, Fridericus, Vlricus et Wigandus fratres de Chrizendorf, Fridericus de Moverbach, Cholo officialis noster, Walther vitriarius. Ditricus et Wisinto fratres de Chalnperg. Otto Filius Domini ditrici de Chalnperge. Livpoldus in alta strata tunc Magister Wiennensis Monete. Chvnradus de Vrbesch, heimo filius quondam domini Ottonis. Arnoldus, Johannes et Ditricus Notarii et quam plures alii fide digni. Dat. et actum in Wienna Anno domini M° CCLXX°. quinto pridie Idus Novembris.

Orig. Perg. Die Siegel abgerissen. Diese Urkunde gibt Zeugniss von dem durch die Kriegsläufe herabgekommenen finanziellen Zustande des Stiftes. Darauf weisen auch die den

Bewohnern des Ortes Struphing bewilligten 2 ganze und 4 halbe Freijahre, und der Verkauf der Mühle zu Elling an der Url an den Bürger Gottschalk von Ips (Fischer. II. 260. 262.) Unter den angeführten Zeugen ist der Wiener Stadtrichter, Hunlo von Tulln, der Münzmeister Leopold von der Hochstrasse, und Heimo Ottonis quondam filius hervorzuheben; so wie auch der Glasermeister Walther. Der gleichfalls als Zeuge vorkommende Pfarrer von St. Martin zu Klosterneuburg ist der Bruder des Propstes Nicolaus.

Leopold von der Hochstrasse fehlt in dem Verzeichnisse der Münzmeister, bei Fischer Not. Urb. Vind. p. 67., ebenso Hunlo von Tulln unter den Stadtrichtern ib. p. 123.

XXVII.

Vertrag zwischen Propst Nicolaus und dem Marschall von Österreich, Heinrich von Kuenring, über die verpfändeten Güter zu Stoizendorf und einen Weingarten auf dem Kahlenberg.

Dat. Wien 25. März 1276.

In nomine sancte et individue trinitatis. amen. Vniversis christi fidelibus presentem paginam audituris vel visuris Heinricus de Chunring Marschalcus et Capitaneus Austrie salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quod scripturarum confirmat auctoritas veritati inimica oblivio et improborum improbitas non infirmat. Singulorum igitur noticie inculcari volentes tenore presencium protestamur, quod super viginti beneficia in Stoyczendorf cum singulis attinenciis et super vineam dictam vulgariter vilcz in Chalnperge sitam domino Nycolao venerabili Newnburgensis ecclesie preposito et eiusdem ecclesie conventui Centum Marcas argenti Wiennensis ponderis in die sancti Martini nunc venturo finaliter persolvendas commutavimus sub hac forma, ut, si predictus prepositus cum suo conventu memoratas centum marcas die prefixo nobis persolverit, prelibata predia cum vinea absque contradiccione qualibet in ipsorum libere transeant potestatem; si vero huiusmodi solucio pretermissa fuerit vel neglecta, nos una cum dilecta uxore nostra domina Elizabeth et heredibus nobis succedentibus memorata beneficia cum antedicta vinea eo iure et titulo, quo ipsi domini, videlicet prepositus et conventus, tenuerunt hucusque, perpetuo tenebimur possidere. Vt autem singula que prediximus firmitatis robur obtineant, presentes literas fecimus conscribi, sigilli nostri munimine cum subnotatis testibus conmunitas. Datum in Wienna anno gracie M° CCLXXVIo. in die annunciacionis virginis gloriose. Testes sunt hii. Dominus Heinricus de Chunring senior. Dominus Heinricus de hovnvelde. Dominus Vlricus de Chapelle. Dominus Wernhar

dus de Ruspach, et dominus Otto frater suus. Dominus Otto de Sazze. Dominus Dietmarus de hadmarstorf. Dominus Heinricus de hag. Dominus Albertus de pruchke. Dominus Marchardus Magister Cellarii. Dominus Dietricus de Chalnperge. Dominus Rugerus de Norczendorf. Vlricus de Chriczendorf et Fridericus frater suus. Chol de Newnburch. Heinricus de Stoyczendorf. Otto de Eggenburch et alii quam plures.

Orig. Perg. (Rep. Vet. Nr. 1, fol. 332.)

An einem Pergamentstreifen hängt ein Siegel von derselben Art, wie Hadmar's von Kuenring ad a. 1248; die Pferdedecke fehlt, das Haupt ist entblösst, der Stab über die rechte Schulter gelehnt; im Mantel, mit dem Schwerte umgürtet, sitzt der Marschall zu Pferde. Umschrift: † S. Heinrici Chunringii Marschalei Austrie.

XXVIII.

Propst Nicolaus verkauft, durch die Noth gedrängt, dem Comthur der deutschen Herren zu Wien, Ortolf, das Bergrecht von 22 Jochen zu

Nussdorf.
Anno 1276.

Propter temporum mutabilitatem nec non vite hominum brevitatem dignum est, ut, que perpetua firmitate subsistere debent, scripture testimonio atque testium adminiculo ad perpetuam rei memoriam perhennentur. Eapropter nos Nycolaus dei gratia prepositus totumque capitulum Ecclesie Newburgensis tam presentibus quam futuris hanc litteram intuentibus cupimus fore notum, Quod nos vnanimi consilio ac favore fratri Ortolfo honorabili Commendatori domus Theutonice in Wienna, omnibus fratribus eiusdem domus ibidem perpetuo degentibus Jus montanum de duobus Jugeribus et dimidio vinearum nos contingentium vendidimus pro Quadraginta Marcis argenti, Omneque ius, quod in eisdem vineis, quas in subsequentibus, nostre ecclesie competere videbatur, predicte domus fratribus tradidimus libere in perpetuum possidendum. Vt autem nomina et situs vinearum accurate cognosci valeant et discerni, presenti pagina ipsas vineas nominatim curavimus declarare. In alten Vrfar duo jugera, de quibus quinque vrne pro iure montano nostre ecclesie annis singulis solvebantur. In der Nidern Schöss medium iuger, de quo Dietmaro de sancto loco vna vrna et dimidia pro Jure montano tenebantur annis singulis exhibere, quod ius montanum ab eodem Dietmaro absolvimus Domini Dietrici de Kalnperg et aliorum proborum virorum consilio mediante. De tercia Vinea, que peyschl vulgariter dicitur, de qua ius montanum

« السابقةمتابعة »