صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

LII. Der Pfarrer Friedrich von Niederhollabrunn bestätigt, dass den vom Diocesanbischofe aufgestellten Bedingungen wegen Ertheilung pfarrlicher Rechte für die Capelle zu Herzogbierbaum Genüge geschehen sei.

Dat. Hollabrunn 11. Febr. 1294. Ego Fridericus plebanus ecclesie in holabrunn inferioris tenore presencium confiteor et protestor, quod plebesani mei frequentantes meam filialem ecclesiam in herczogpirbovm, videlicet incole villarum herczogpirbovm, Ottendorf, Plintendorf et Nusche, omnia perfecerunt et compleverunt, que pro exempcione residencie sacerdotis et sepulture mortuorum aliarumque porreccionum sacramentorum ecclesie salvo jure ecclesie parochialis et plebani de holabrunn de instituendo et destituendo sacerdote ibidem in episcopali privilegio continentur, hoc est, quod quadraginta septem libras wiennensium denariorum, in quibus pro exempcione tenebantur vice reddituum quatuor librarum post incendium et fundalem destruccionem ecclesie parochialis reedificacioni et materialibus impenderunt. Ita ut sicut mea pro incomputatis rebus sic eorum pro pretaxatis talentis parochiali doti impositis perpetua memoria habeatur. Item residuis viginti tribus talentis wiennensibus, que in privilegio episcopali continentur, de sue devocionis virtute necessitatem addentes comparaverunt integrum laneum situm in eadem villa herczogpirbovm apud Gerungum filium Leutpoldi, ita quod dominus Gerhardus de Obersezze proprietatem fundi pro dote dedit super altare s. Johannis baptiste patroni ibidem et ipse Gerungus ius feodale super dictum altare similiter resignavit tali tamen condicione, ut ipse Gerungus omnes agros eiusdem lanei pro solucione civili, videlicet quatuordecim solidorum Wiennens. in die beati Georgii persolvendorum, iure hereditario possideat, et duo alii sub institucione et destitucione plebani de holabrunn qui pro tempore fuerint in eadem area residentes, sexaginta denar. wienn. in eodem termino persolvere teneantur. Et ius institucionis et destitucionis de agris duodecim et de area sex est condicione perpetuo institutum, ita quod michi et omnibus successoribus ius libertatis, quod in aliis dotibus habemus, firmum et integrum remanebit. Insuper completis omnibus supradictis dederunt michi decem libras Wienn. pro honore et commodo sibi facto, et comparaverunt ius civile cuiusdam aree, cuius tamen fundum et proprietatem quedam vidua nomine Reichcza beati Johanni Baptiste donavit pro residencia sacerdotis. Cuius et aree melioracioni duas libras denar. Wienn. impenderunt. Et cum omnibus supra dictis non solum favor, sed et privilegium episcopale vigorem amministret, ne tamen in dubium veniant omnium condicionum complecio et promissionum solucio presentem literam ipsis trado pro testimonio sigilli mei munimine roboratam. Actum et datum in holabrunn anno Domini MoCC: nonagesimo IVin crastino scholastice virginis.

E Chartulario Archivi Claustroneob. Nr. III, fol. 73, b. Die erwähnte bischöfliche Bestätigungsurkunde erscheint sub Nr. 54.

LIII. Gerhard von Obersezze und Tuta von Feldsberg dotiren die Capelle zu

Herzogpierbaum.

Dat. s. I. 16. Febr. 1294. Nos Gerhardus de Obersezze et Tueta de Veltsperch in hiis scriptis profitendo et protestando pervenire volumus ad noticiam posterorum, quod nos quoddum lanium situm in herczogenpirbovm, quo Gerungus filius Luitpoldi a nobis infeodatus fuerat , ipso voluntarie resignante et plebesanis de herczogpirbovm hoc circa ipsum comparantibus a predicto Gerungo recepimus, et fundum ac proprietatem ipsius lanei ad preces et instanciam honorabilis viri domini Friderici plebani de holabrunn et plebesanorum ibidem pro remedio animarum nostrarum omniumque progenitorum et successorum nostrorum super altare beati Johannis Baptiste patroni capelle in herczogpirboum pro dote libera donavimus propter deum ita ut nostri memoria ibidem vigente predictus Gerungus agros ipsius lanii pro quatuordecim solidis et duo coloni in area residentes pro sexaginta denariis in die beati Georgii annuatim persolvendis iure emphithevtico id est purchrecht tamquam alii dotarii ecclesie in holabrunn debeant cum suis heredibus possidere. Et ne imposterum ab aliquibus heredibus vel successoribus utriusque nostrum ipsius dotis possessio a predicta capella in herczogpirbovm abstrahi vel quoquo modo alienari valeat vel iure advocacie aliqualiter debeat pregravari in nostre liberalis et libere donacionis testimonium et evidenciam presentem literam cum annotacione testium inde conscribi fecimus et nostris ac ipsius domini fr. plebani sigillis iussimus comuniri. Testes sunt D. Syfridus plebanus de Ernsprunn, D. Hainricus prepositus de absperge, Dominus lazarus frater ibidem, Magister Nycolaus iurista,

Pilgerimus et Wilhelmus dyaconi et Hainricus subdyaconus, aliisque fidelibus christi. Datum anno Domini M°CC: nonagesimo IV. In die beate virginis Juliane.

Orig. Perg. (Repert. Vet. Nr. 1, fol. 300 ; und Chart. Archivi III, fol. 73, b.) Das Siegel Gerhard's, rund, von gelbem Wachs, zeigt einen dreieckigen in zwei Felder getheilten Schild; im oberen Felde sind drei parallel laufende horizontale Bänder, das untere gleicht dem unteren bei Duellius Exc. Geneal. T. V, Nr. 46. Umschrift: Sigillum Gerhardi ---. Das Siegel Friedrich's, von rothem Wachs, gleicht ganz jenem bei Duellius T. III, Nr. 25. Der Pfarrer betet einen stehenden Mann an, welcher in der Linken ein Buch hält, und mit der Rechten segnet. Umschrift: Sigillum Friderici Plebani in Holabrvnoa. Das Siegel Tuta's von Feldsberg ist zerbrochen und our der Pergamentstreifen vorhanden.

Die unter den Zeugen vorkommenden Heinricus praepositus de Absperge und Lazarus frater ibidem sind Glieder des Stiftes Mondsee, dem Abtsberg zugehörte. (Pez Cod. dipl. P. II, p. 34.)

LIV. Wernhard, Bischof von Passau, ertheilt der Capelle s. Johannis Baptistae xu Herzogbierbaum die Rechte einer Pfarrkirche.

Dat. Wien 22. Febr. 1294. Wernhardus Dei gratia Pataviensis Episcopus Omnibus in perpetuum. Peticionibus, quas pro ecclesiarum recipimus necessitate, tanto favorabiliores nos haberi convenit, quanto eas devota petencium instancia racionis fulcita tramite reddit exaudicionis gracia et promtitudine digniores; maxime cum saluti conveniant animarum. Propter quod ad presencium et futurorum noticiam per harum continenciam literarum cupimus pervenire, quod cum capella in Herczogen-Pyrbawm, que est filia Ecclesie Parochialis in Holabrunn, in divinis et sacramentis ecclesiasticis graves et periculosos pateretur defectus ex eo, quod a parochiali ecclesia per nimiam remota distanciam residentem non habuerit sacerdotem, sed homines ipsius Ville ad parochialem ecclesiam pro ipsis divinis et sacramentis ecclesiasticis recurrebant, procurantibus nobisque supplicantibus Friderico Plebano de Holabrunn et predicte ville in Herczogen-Pyrbaum, nec non villarum in Ottendorff, Plintendorf et in nisch incolis, Placuit nobis consecrare predictam Capellam in Herczogen Pýrbawm cum cimiterio adiacente et facere predictarum villarum incolis graciam infrascriptam, videlicet: Quod dicta Capella in Herczog Pyrbawm ammodo perpetuo residentem habeat sacerdotem, Quem Plebanus de Holabrunn, qui pro tempore fuerit, illic instituet et destituet quociens viderit oportunum. Ipsam quoque Capellam predictarum villarum incole frequentabunt, qui eciam vna cum predicto sacerdote Plebano in Holabrunne tanquam

parochiani obedire per omnia tenebuntur. Sacerdos vero predictus ipsis ministrabit omnia ecclesiastica sacramenta, et in predicto cimiterio eorum mortuos sepeliet, et omnia divina ipsis faciet excepto placito Christianitatis, quod ad mandatum Plebani de Holabrunn aput parochum visitabunt. In signum quoque subieccionis bis in anno, id est in die Patroni et in anniversario Dedicacionis die parochialis ecclesie ipsam parochiam accedent processionaliter cum vexillo, et in vna festivitatum illarum offerent cereum habentem XII. libras cere pro beneficio vero huiusmodi graciarum illarum, quod a nobis et parochiali ecclesia prefati incole consecuti exsistunt, edificiis curie parochialis in Holabrunn proch dolor per ignem consumte XLVII. tal. denor. Wiennensium preter sumptos, quos memoratus Plebanus personaliter fecit, sepedicti incole impenderunt et nichilominus ipsi capelle in Herczogenpyrbawm comparaverunt in dotem duo talenta annuiorum reddituum, videlicet laneum Gerungi situm in eadem villa Domino Gerhardo de Obersezze et tůta eius uxore, a quibus memoratus Gerungus eundem laneum in fevdum obtinebat, liberaliter donantibus proprietatem ipsius lanei Capelle predicte pro suorum remedio peccatorum. Comparaverunt quoque aream pro residencia sacerdotis, cuius proprietatem et fyndum quedam vidua nomine Rihtza cognomine Wirnszinna libere donavit Capelle predicte. Prefatus quoque Gerungus agros prefati lanei, et aream ipsius lanei duo coloni, qui resident in eadem in emphiteosim possidebunt, et Gerungus de agris ipsis XIIIIer solidos coloni vero predicti de area LI. denar. tenebuntur in festo beati Georii Sacerdoti sepedicto solvere annuatim. In quorum omnium testimonium presentes literas fieri iussimus et nostro sigillo muniri. Datum Wienne Anno domini Millessimo CC. Nonagesimo quarto, VIII. Kl. Marcii.

E Chartulario Archivi Clastron. Nr. V. fol. 14. b. Bischof Bernhard (von Prembach 1285—1313) von Passau hielt am 19. März die Synode zu St. Pölten ab, von dort begab er sich noch laut dieser Urkunde (die mit den vorhergehenden in Verbindung zu setzen ist) zur Einweihung der Capelle nach Herzogenbierbaum, von dort nach Wien, woher die Urkunde datirt ist, von Wien nach Zwettl. (Linck Annales T. I. pag. 493. a.)

Später erscheinen in den stift). Urkunden als Pfarrer in Niederhollabrunn:
1370. Ottokar der Tumayer.
1388. 22. April. Hanns von Waidhofen.

Fontes. XIV.

[ocr errors]

Agnes und ihr Sohn Ulrich Feuchsner, willigen in die Übergabe eines

Hofes zu Schleinz an das Stift ein.

Dat. s. 1. 23. Febr. 1294. Ego Agnes mater Ulrici dicti Feuchsner una cum eodem meo filio profitemur pari consensu, quod cum discretus vir Heinricus de Sleuncz curiam quamdam sitam in Sleuncz a nobis in feodo habuerit ius proprietatis in eadem curia pro septem libris denarior. wiennens. monete redemit et de nostro consensu proprietatem eiusdem curie dedit libere ecclesie Newnburgensi et eandem curiam ab eadem ecclesia suscepit iure civili, quod purchrecht volgariter dicitur sub condicione tali, quod idem Hainricus vel quicunque fuerit eiusdem curie possessor in posterum debeat in festo beati Michabelis triginta denarios annis singulis deservire. Insuper ego Agnes et filius meus prenominatus Vlricus constituimus nos et promittimus secundum comune ius terre eiusdem curie legittimos defensores. In cuius rei memoriam eidem ecclesie et cautelam presentem literam dedimus sigillo dicti filii mei Ulricii, cum proprio sigillo caream, communitam. Testes sunt domini Cholo officialis, fridericus hutstoch, fridericus ante ecclesiam, Gebhardus de parsenprunne, Sighardus de petendorf milites. Hainricus, Aloldus, fridericus, fratres de parsenprunne et quam plurimi fide digni. Datum anno Domini M°CC°LXXXX quarto. VII Kal. Marcii.

Orig. Perg. (Rep. Vet. Nr. 1. fol. 310. u. Chart. Archivi III. fol. 74. b.) Das Siegel in rothem Wachs ist dem bei Duellios Excerp. Geneal. T. V. Nr. 44 ungemein ähnlich. Die Umschrift: S.

[ocr errors][ocr errors]

Ablassbrief für das Chorfrauenstift ad s. Jacobum in der untern Stadt

Klosterneuburg.

Universis sancte matris ecclesie fidelibus, ad quos presentes littere pervenerint. Nos dei gratia petrus Arborensis Rogerus sancte Severine Archiepiscopi, franciscus terracensis Romanus Covensis, perronus larinensis, Ainnardus lucerie Maurus Amiliensis, andreas liddensis, Sabbas militensis Jacobus treventinus, Ciprianus bonensis et Stephanus Opidensis Episcopi Salutem in domino sempiternam Licet is, de cuius munere venit, vt sibi a suis fidelibus digne ac lau

« السابقةمتابعة »