صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

parochiani obedire per omnia tenebuntur. Sacerdos vero predictus ipsis ministrabit omnia ecclesiastica sacramenta, et in predicto cimiterio eorum mortuos sepeliet, et omnia divina ipsis faciet excepto placito Christianitatis, quod ad mandatum Plebani de Holabrunn aput parochum visitabunt. In signum quoque subieccionis bis in anno, id est in die Patroni et in anniversario Dedicacionis die parochialis ecclesie ipsam parochiam accedent processionaliter cum vexillo, et in vna festivitatum illarum offerent cereum habentem XII. libras cere pro beneficio vero huiusmodi graciarum illarum, quod a nobis et parochiali ecclesia prefati incole consecuti exsistunt, edificiis curie parochialis in Holabrunn proch dolor per ignem consumte XLVII. tal. denor. Wiennensium preter sumptos, quos memoratus Plebanus personaliter fecit, sepedicti incole impenderunt et nichilominus ipsi capelle in Herczogenpyrbawm comparaverunt in dotem duo talenta annuiorum reddituum, videlicet laneum Gerungi situm in eadem villa Domino Gerhardo de Obersezze et tuta eius uxore, a quibus memoratus Gerungus eundem laneum in fevdum obtinebat, liberaliter donantibus proprietatem ipsius lanei Capelle predicte pro suorum remedio peccatorum. Comparaverunt quoque aream pro residencia sacerdotis, cuius proprietatem et fvndum quedam vidua nomine Rihtza cognomine Wirnszinna libere donavit Capelle predicte. Prefatus quoque Gerungus agros prefati lanei, et aream ipsius lanei duo coloni, qui resident in eadem in emphiteosim possidebunt, et Gerungus de agris ipsis XIIIIor solidos coloni vero predicti de area LI. denar. tenebuntur in festo beati Georii Sacerdoti sepedicto solvere annuatim. In quorum omnium testimonium presentes literas fieri iussimus et nostro sigillo muniri. Datum Wienne Anno domini Millessimo CC. Nonagesimo quarto, VIII. Kl. Marcii.

E Chartulario Archivi Clastron. Nr. V. fol. 14. b.

Bischof Bernhard (von Prembach 1285-1313) von Passau hielt am 19. März die Synode zu St. Pölten ab, von dort begab er sich noch laut dieser Urkunde (die mit den vorhergehenden in Verbindung zu setzen ist) zur Einweihung der Capelle nach Herzogenbierbaum, von dort nach Wien, woher die Urkunde datirt ist, von Wien nach Zwettl. (Linck Annales T. I. pag. 493. a.)

Später erscheinen in den stiftl. Urkunden als Pfarrer in Niederhollabrunn: 1370. Ottokar der Tumayer.

1388. 22. April. Hanns von Waidhofen.

Fontes. XIV.

4

LV.

Agnes und ihr Sohn Ulrich Feuchsner, willigen in die Übergabe eines Hofes zu Schleinz an das Stift ein.

Dat. s. 1. 23. Febr. 1294.

Ego Agnes mater Ulrici dicti Feuchsner una cum eodem meo filio profitemur pari consensu, quod cum discretus vir Heinricus de Sleuncz curiam quamdam sitam in Sleuncz a nobis in feodo habuerit ius proprietatis in eadem curia pro septem libris denarior. wiennens. monete redemit et de nostro consensu proprietatem eiusdem curie dedit libere ecclesie Newnburgensi et eandem curiam ab eadem ecclesia suscepit iure civili, quod purchrecht volgariter dicitur sub condicione tali, quod idem Hainricus vel quicunque fuerit eiusdem curie possessor in posterum debeat in festo beati Michahelis triginta denarios annis singulis deservire. Insuper ego Agnes et filius meus prenominatus Viricus constituimus nos et promittimus secundum comune ius terre eiusdem curie legittimos defensores. In cuius rei memoriam eidem ecclesie et cautelam presentem literam dedimus sigillo dicti filii mei Ulricii, cum proprio sigillo caream, communitam. Testes sunt domini Cholo officialis, fridericus hutstoch, fridericus ante ecclesiam, Gebhardus de parsenprunne, Sighardus de petendorf milites. Hainricus, Aloldus, fridericus, fratres de parsenprunne et quam plurimi fide digni. Datum anno Domini MCCLXXXX quarto. VII Kal. Marcii.

Orig. Perg. (Rep. Vet. Nr. 1. fol. 310. u. Chart. Archivi III. fol. 74. b.) Das Siegel in rothem Wachs ist dem bei Duellius Excerp. Geneal. T. V. Nr. 44 ungemein ähnlich. Die Umschrift: S. Vlrici dieti Feuchsner.

LVI.

Ablassbrief für das Chorfrauenstift ad s. Jacobum in der untern Stadt

Klosterneuburg.

Dat. Rom. 1295.

Universis sancte matris ecclesie fidelibus, ad quos presentes. littere pervenerint. Nos dei gratia petrus Arborensis Rogerus sancte Severine Archiepiscopi, franciscus terracensis Romanus Covensis, perronus larinensis, Ainnardus lucerie Maurus Amiliensis, andreas liddensis, Sabbas militensis Jacobus treventinus, Ciprianus bonensis et Stephanus Opidensis Episcopi Salutem in domino sempiternam Licet is, de cuius munere venit, vt sibi a suis fidelibus digne ac lau

dabiliter serviatur, de habundantia pietatis sue merita supplicum excedens et vota, bene servientibus multo maiora tribuat, quam valeant promereri. Desiderantes tamen reddere domino populum acceptabilem, fideles christi ad complacendum ei, quasi quibusdam allectivis muneribus, indulgentiis videlicet et remissionibus minutarum, vt exinde reddantur gratie aptiores. Cupientes igitur, vt ecclesia in Neunburga pataviensis diocesis, vbi congregatio dominarum deo devotarum existit, que ad honorem sive laudem beati Jacobi Apostoli est fundata, sive de novo fundanda, congruis honoribus frequentetur, et a cunctis Christi fidelibus jugiter veneretur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui causa devotionis in festivitatibus subscriptis, videlicet Nativitatis domini, parasceves, resurrectionis domini nostri Jesu Christi, tempore rogationum, Ascensionis, pentecostes, et in omnibus diebus dominicis et in omnibus festis beate Virginis Marie, et in festo beati Michaelis archangeli et beatorum Johannis baptiste et evangeliste, et in festis omnium apostolorum, beatorum Nicholai, laurentii et Martini, beatarum Marie Magdalene, Margarete et Cecilie, et in festo omnium sanctorum, et in omnibus dedicationibus prefate ecclesie, et per octavas predictarum festivitatum Octavas habentium, ad prefatam ecclesiam accesserint, et ibidem divinum officium, seu predicationem dei, matris ejus ac aliorum sanctorum in festivitatibus suprascriptis devote audierint, vel qui prenotate ecclesie fabrice reparationibus, substentationibus, luminariis, libris, vestimentis, calicibus, campanis, altarium ornamentis, seu aliis necessariis manus porrexerint adjutrices, vel quicquam facultatum suarum in extremis eidem ecclesie legaverint, donaverint, miserint, per se vel per alios eidem quocumque modo licito procuraverint, sive quocumque tempore anni aliquales oblationes eidem ecclesie prelibate Karitative contulerint, Nos de omnipotentis dei misericordia, gloriose semper virginis Marie, beatorum petri et pauli apostolorum eius auctoritate confisi singuli XL dies de iniunctis sibi penitentiis, dummodo ad id diocesanus consenserit, misericorditer in domino relaxamus. In cuius rei testimonium presenti scripto Sigilla nostra apposuimus. Datum Rome Anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto pontificatus domini bonifacii pape octavi anno primo.

Abschrift aus dem Archive der Franziskaner-Provinz, erwähnt von Pater Placidus Herzog Cosmogr. Austr. Franc. p. 347.

Dass dieses 1261 durch Propst Nicolaus von Klosterneuburg gegründete Chorfrauenstift zu St. Jakob in der untern Stadt Klosterneuburg sich in dürftigen Vermögensumständen befand, bezeugt der Ausdruck: „sive de novo fundanda". Die Bischöfe wollten also durch den ertheilten Ablass die Gläubigen zur Unterstützung dieses Stiftes aufmuntern.

LVII.

Vergleich zwischen dem Stifte Göttweig und dem Stiftsspitale zu Klosterneuburg über einige Weingärten.

Dat. Göttweig 24. Februar 1296.

Nos Heinricus dei gratia Abbas Totusque Conventus fratrum Monasterii Chotwicensis Tenore presencium profitemur, et constare volumus vniversis. Quod de vno iugere sito in fvndo Ecclesie Nevnburgensis in vinea dicta in dem weingraben versus longam vineam, quod emimus a discreto viro Gebhardo Notario tenemur quinque vrnas vini crescentis ibidem tam pro iure montano, quod in vulgari Perchrecht dicitur, quam pro decima persolvere annis singulis ad hospitale Ecclesie Nevnburgensis. Et si servicium huiusmodi per duos annos continuos per nos neglectum, vel omissum fuerit quocumque modo, ipsum iuger ad memoratum hospitale Nevnburgense cum integritate omnimoda devolvetur. Vendendi vero et obligandi sepedictum iuger, sev in personas alias iure simili transferendi plenam facultatem habemus, dummodo per mannus Hospitalarii Nevnburgensis, quicquid talium fecerimus, confirmetur. In cuius rei testimonium evidens et cautelam presentes literas dedimus Ecclesie Nevnburgensi Sigillorum nostrorum impressionibus communitas. Huius rei testes sunt fratres nostri, Otto prior, Petrus Cantor, Wichardus, Helmwicus, Chunradus, Eberhardus, Walchunus, Albero plebanus sancti viti, Helmvicus, Fridericus sacerdotes, Andreas et Cholomanus fratres de Steyn, Chunradus de hurnpach, Engelschalcus de furt, Chunradus et Vlricus ibidem, et allii multi. Datum in Chotewico Anno domini MCC° Nonagesimo VI Mathie Apostoli.

Orig. Perg. (Rep. Vet. Nr. 19. fol. 112.) Das Siegel des Abtes ist bis auf die Umschrift: S. Heinrici Dei gracia Abbatis Kotwicensis, dem bei Hueber T. IX. n. 10 abgebildeten Siegel des Abtes Petrus gleich und in gelbem Wachs abgedrückt. Das zweite anhangende Siegel des Capitels liefert Huber Tab. IX. n. 11. Beide hängen an Pergamentstreifen.

LVIII.

Wulfnig von Triebuswinkel schenkt dem Stifte einen jährlichen Geldzins zu Traiskirchen.

Dat. Klosterneuburg 15. April 1296.

Ego Wulfingus de Tribanswinchel significo tam presentibus quam futuris, quod pro salute anime mee et progenitorum meorum Weichardum de Dreschirchen a vinculo proprietatis quo per me ligatus erat, sub hac forma reddidi liberum et solutum, ut deinceps ecclesie sancte Marie in Newnburch annuatim in festo s. Michahelis quinque denarios racione census solvere non ommittat. Ne autem amodo dicta ecclesia Newnburgensis una cum prefato Weichardo pro remissione proprietatis per me vel per meos heredes nunc habitos vel in posterum habendos impugnentur, presentem literam mei sigilli munimine roboravi in testimonium et cautelam. Datum in Newnburch anno Domini M° CC° XCVI. Indiccioni nona XVII° Kal. Maii.

Orig. Perg. (Rep. Vet. Nr. 3. fol. 337) und Chartularium Archivi Claustron. III. fol. 63. b. Das Siegel in gelbem Wachs hängt an einem Pergamentstreifen. Es zeigt in einem dreieckigen Schilde zwei Bogen (wie auf dem Siegel Gundachar Werder's bei Duellius Exc. Geneal. T. XIII. n. 166) mit der Umschrift: S. Wlvigi de Tribanswinchl.

LIX.

Hadmars Amtmann zu Meidling, Ulrich, bestätiget die Beilegung des Streites um den dortigen Meierhof auf dem Wege des Compromisses.

Dat. Wien 7. Mai 1296.

Ich Vlrich herrn Starchandes svn von Nuzdorf vergihe vnd tuen chunt allen den, die disen brief lesent oder horent lesen, di nv lebent vnd her nach chunftich sint, daz ain chriech waz zwischen der erbern vrown vron Margreten vnd irem stief svn Seifriden paidenthalben vmb ir erbe gåt, den selben chriech liezzen sie vnverschaidenleichen mit guetem willen an alles geverde an die erbern vier man, an Maister Dietreichen ze den zeiten vnser genädigen vrown schreiber vrown Elspeten der herczoginne in Osterreich, an hern haymen, herrn Otten svn zu Wienne, an herrn Otten sein prveder, vnd an hern Chonraten den Huebmaister. Die habent ez also zwischen in verscheiden, daz vrown Margret haben sol den hof zv Mevrlinge mit allev dev vnd dar zv gehoret, versuecht oder vnversuecht, swi so ez benant ist. Ez hat auch ir stief svn Seifrit sich des selben hofes rechtes fuerzicht getan vnd ist auch seiner stief mueter vrown Margreten bestetiget mit meiner hant, wan ich amptman vnd

« السابقةمتابعة »