صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Audet, & incifas leges adamante perenni
Affimilare fuis, nulloque folubile feclo
Confilium fati perituris alligat horis !

Ergóne marcefcet fulcantibus obfita rugis
Naturæ facies, & rerum publica mater
Omniparum contracta uterum fterilefcet ab ævo?
Et fe faffa fenem malè certis paffibus ibit
Sidereum tremebunda caput? num tetra vetuftas
Annorumque æterna fames, fqualorque fitufque
Sidera vexabunt? an & infatiabile Tempus
Efuriet coelum, rapietque in vifcera patrem ?
Heu, potuitne fuas imprudens Jupiter arces
Hoc contra muniffe nefas, & Temporis isto
Exemiffe malo, gyrofque dediffe perennes?
Ergo erit ut quandoque fono dilapfa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, fuperâque ut Olympius aulâ
Decidat, horribilisque rete&tâ Gorgone Pallas;
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon
Deturbata facro cecidit de limine cœli.
Tu quoque, Phoebe, tui cafus imitabere nati
Præcipiti curru, fubitâque ferere ruinâ
Pronus, & extinctâ fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia fibila ponto.
Tunc etiam aërei divulfis fedibus Hæmi
Diffultabit apex, imoque allifa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem
In fuperos quibus ufus erat, fraternaque bella.
At Pater omnipotens, fundatis fortiùs aftris,
Confuluit rerum fummæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine fummo
Singula perpetuum juffit fervare tenorem.

[blocks in formation]

Volvitur hinc lapfu mundi rota prima diurno;
Raptat, & ambitos fociâ vertigine cœlos.
Tardior haud folito Saturnus, & acer, ut olira
Fulmineùm rutilat criftatâ caffide Mavors.
Floridus æternùm Phœbus juvenile corufcat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; fed femper amicâ
Luce potens eadem currit per figna rotarum,
Surgit odoratis pariter formofus ab Indis
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Manè vocans, & ferus agens in pafcua cœli;
Temporis & gemino difpertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis,
Nec variant elementa fidem, folitóque fragore
Lurida perculfas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit & armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, fpiratque hyemem, nimbosque voluta?.
Utque folet, Siculi diverberat ima Pelori

Rex maris, & raucâ circumftrepit æquora conchâ
Oceani Tubicen, nec vaftâ mole minorem
Ægeona ferunt dorfo Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi fæcli, vigor ille vetufti
Prifcus abeft, fervatque fuum Narciffus odorem,
Et puer ille fuum tenet, & puer ille decorem
Phoebe, tuufque &, Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum fceleri celavit montibus aurum [ævum
Confcia, vel fub aquis gemmas. Sic denique in
Ibit cunctarum feries juftiffima rerum,

Donec flamma orbem populabitur ultima, latè
Circumplex?

Circumplexa polos, & vafti culmina cœli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

De Idea Platonica, quemadmodum Ariftoteles intellexit.

D

Icite, facrorum præfides nemorum deæ
Tuque, O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis, otiofa Æternitas,
Monumenta fervans, & ratas leges Jovis,
Cœlique faftos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura follers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquævus polo,
Unúfque & univerfus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubæ
Interna proles infidet menti Jovis:
Sed quamlibet natura fit communior,
Tamen feorfùs extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur fpatio loci;
Seu fempiternus ille fyderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit Lunæ globum :
Sive inter animas corpus adituras fedens
Obliviofas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotâ fortè terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celfum caput
Atlante major portitore fyderum,
24

Non,

Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dirceus augur vidit hunc alto finu;
Non hunc filenti nocte Pleiones nepos
Vatum fagaci præpes oftendit choro ;
Non hunc facerdos novit Affyrius, licèt
Longos vetufti commemoret atavos Nini,
Prifcumque Belon, inclytumque Ofiridem!
Non ille trino gloriofus nomine

Ter magnus Hermes (ut fit arcani fcieris,)
Talem reliquit Ifidis cultoribus:

At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monftra fi tu primus induxti scholis)
Jam jam poëtas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipfe fabulator maximus,
Aut inftitutor ipfe mîgrabis foras.

Ad Patrem.

UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes

N Irriguas torquere vias, totumque per ora

Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita fonos audacibus alis

Surgat in officium venerandi Mufa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi
Aptiùs à nobis quæ poffunt munera donis
Refpondere tuis, (quamvis nec maxima poffint
Refpondere tuis, nedum ut par gratia donis
Effe queat, vacuis quæ redditur arida verbis.)

Sed

Sed tamen hæc noftros oftendit pagina cenfus,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus iftâ,
Quæ mihi funt nullæ, nifi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi femoto fomní peperere fub antro,
Et nemoris laureta facri Parnaffides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum defpice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, & femina cœli,

Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometheæ retinens veftigia flammæ. [men
Carmen amant fuperi, tremebundáque Tartara car-
Ima ciere valet, divofque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet;
Carmine fepofiti retegunt arcana futuri
Phæbades, & tremulæ pallentes ora Sibillæ ;
Carmina facrificus follennes pangit ad aras,
Aurea feu fternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata fagax fumantibus abdita fibris
Confulit & tepidis Parcam fcrutatur in extis:
Nos etiam, patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ ftabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cœli templa coronis,
Dulcia fuaviloquo fociantes carmina plectro,
Aftra quibus, geminique poli convexa fonabunt,
Spiritus & rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque fydereis intercinit ipfe choreis
Immortale melos, & inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilas compefcit fibila ferpens,
Demiffoque ferox gladio manfuefcit Orion;
Stellarum nec fentit onus Maurufius Atlas.
Carmina regales epulas ornare folebant,
Cùm nondum luxus, vaftæque immenfa vorago
Nota gulæ, & modico fpumabat cœna Lyxo:

Tum

« السابقةمتابعة »